Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

UCTORITATE omnipotentis Dei, et beatorum Petri A et Pauli Apostolorum ejus, firmiter, et sub interminatione anathematis inhibemus, ne quis præsentes virgines , seu sanctimoniales à divino servitio, cui sub vexillo castitatis subjectæ sunt, abducat, nullus earum bona surripiat, sed ea cum quiete possideant. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, maledictus sit in domo, et extra domum; maledictus in civitate, et in agro; maledictus vigilando, et dormiendo; maledictus manducando, et bibendo; maledictus ambulando, et sedendo; maledicta sint caro ejus, et ossa, et à planta pedis usque ad verticem non habeat sanitatem. Veniat super illum maledictio hominis, quam per Moysen in lege filiis iniquitatis Dominus permisit. Deleatur nomen ejus de libro viventium , et cum justis non scribatur. Fiat pars, et hereditas ejus cum Caïn fratricida, cum Dathan, et Abiron, cum Anania, et Saphira, cum Simone mago, et Juda proditore, et cum eis, qui dixerunt Deo : Recede à nobis, semitam viarum tuarum nolumus. Pereat in die judicii; devoret eum ignis perpetuus cum diabolo, et angelis ejus, nisi restituerit, et ad emendationem venerit. Fiat, fiat.

Tum dicitur Alleluia , sive ultimus Versus Tractus, vel Sequentiæ, et cetera usque ad Offertorium inclusive, Virginibus in ordine suo manentibus.

Offertorio dicto, singulæ Virgines consecratæ, velatis capitibus, ad manus Pontificis in faldistorio ante medium altaris cum mitra sedentis, offerunt, coram eo genuflexæ, quælibet candelam accensam.

Interim parantur pro eis tot hostiæ consecrandæ, quot sunt ipsæ numero. Facta oblatione , Pontifex cum mitra sedens lavat manus; deindè, deposita mitra, surgit, et prosequitur Missam, more consueto.

[graphic][ocr errors][subsumed][merged small]

nulventu,

[ocr errors]

Blatis hostiis, quæsumus, Domine, præsenlibus Ufamulabus tuis perseverantiam perpetuæ virginitatis accommoda; ut apertis januis, summi regis adventu, regnum cæleste cum lætitia mereantur intrare. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Postquàm Pontifex se de Corpore , et Sanguine communicaverit; tum accedunt ad supremum gradum altaris Virgines ipsæ bínæ et binæ, et ibidem genuflectunt; Pontifex verò singulas communicat, et omnibus communicatis, ipsæ Virgines ante altare, ùt in Missa fuerunt genuflexæ , simul cantant Antiphonam : 1 Toni.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed]

Mel et lac ex ejus ore suscepi , et sanguis

ejus ornavit genas meas. Interim Pontifex ablutionem sumit; tum accepta mitra, stans lavat manus, deindè perficit Missam.

Postcommunio. TEUS, qui habitaculum tuum in corde pudico U fundasti, respice super has famulas tuas, et quæ castigationibus assiduis postulant , tua consolatione percipiant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. r. Amen.

Missa finita, Pontifex dat benedictionem solemnem.

Et, quia in nonnullis monasteriis est consuetudo, quòd loco Diaconissatus, Virginibus consecratis datur facultas incipiendi horas canonicas, et legendi Officium in Ecclesia, Pontifex stans ante altare sine mitra, Virginibus consecratis coram eo genuflexis, dicit : Ý. Dominus vobiscum. X. Et cum spiritu tuo.

Oremus. LXAUDI, Domine, preces nostras, et super has

famulas tuas spiritum tuum bene * dictionis emitte ; ut cælesti munere ditatæ, et tuæ majestatis gratiam possint acquirere, et benè vivendi aliis exemplum præbere. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Tum sedet Pontifex, accepta mitra, et tradit Breviarium illis , ambabus manibus ipsum tangentibus , dicens:

[graphic]

CCIPITE librum, ut incipiatis horas canonicas

et legatis Officium in Ecclesia. In nomine Patris, et filii, et Spiritus sancti. R. Amen.

Surgit Pontifex, mitra deposita , et conversus ad altare incipit Hymnum. Te Deum laudamus , quem chorus prosequitur usque ad finem ùt suprà, 118. et eo finito, duæ ex choro dicunt : $. Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis.

Respondet chorus :
A templo sancto tuo, quod est in Jerusalem.

Et Pontifex stans in cornu Epistolæ altaris , conversus ad altare , ex libro ibidem super altari posito , dicit : ACTIONES nostras , quæsumus, Domine , aspiA rando præveni, et adjuvando prosequere; ut cuncta nostra oratio, et operatio à te semper incipiat, et per te coepta finiatur. Per Christum Dominum nostrum. ll. Amen.

Post hæc Virgines consecratæ revertuntur ad portam monasterii , ubi Pontifex eas coram se genuflexas præsentat Abbatissæ similiter genuflexæ, dicens : VIDE, quomodò istas consecratas Deo serves, et

repræsentes immaculatas; redditura pro eis rationem , ante tribunal sponsi earum, venturi judicis.

Tum Pontifex redit ad Ecclesiam , dicens :
Dominus vobiscum.
Initium sancti Euangelii secundùm Joannem.
In principio, etc.,

Et sacris vestibus depositis, vadit in pace.

Tom. I.

20

« ZurückWeiter »