Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

230

DE BENEDICTIONE ET CORONATIONE

REGIS.

Um Rex est coronandus, Episcopi regni ad

civitatem ubi coronatio fieri debet , convocantur. Rex triduanum jejunium devote

peragit per hebdomadam præcedentem, videlicet quarta, et sexta Feria , et Sabbato. Dominica verò proxima sequenti coronatur, quâ ipse Rex se ad communionem parat. Ecclesia verò ipsa Metropolitana , sive Cathedralis, ubi solemnitas celebrabitur, paretur , et ornetur , quò meliùs fieri poterit. Ad altare majus parantur ea , quæ consueta sunt parari , Pontifice celebrante; et credentia juxta altare cum rebus opportunis. Super altare ponitur gladius, corona, et sceptrum Regi danda, et oleum Catechumenorum , bombyx ad lingendum , et extergendum brachium Regis , et inter scapulas post unctionem , fascia ad ligandum bombycem in brachio. Paratur in Ecclesia in loco competenti thalamus, sive suggestum pro Rege , in quo sit regalis sedes ornata, et thalamus ipse sit ornatus pannis sericeis, et aulæis. Sed advertendum est, quòd altitudo thalami non sit major quàm gradus supremus altaris. Paratur etiam in loco convenienti tentorium, sive papilio , sub quo Rex vestes regales, pro regni consuetudine, quæ ibidem pro eo parantur , suo tempore recipit. Et si Regina etiam simul est coronanda, paratur pro ea alius thalamus, non longè à regio, sed illo aliquantulum humilior; et ita sunt situandi tha

Mor; econgenda, precipicuae lami, ut indè possint videri altare, et Pontifex celebrans. Parantur etiam ante altare, hinc et indė, sedes, pro numero Episcoporum coronationi interessentium.

Die autem Dominica, quâ Rex benedicendus , et coronandus est, omnes Episcopi conveniunt manè in Ecclesia, in qua hoc fieri debet; et Metropolitanus, sive Pontifex , ad quem spectat, parat se solemniter cum ministris, Missam celebraturus, paramentis tempori convenientibus. Episcopi verò induuntur supra rochetum (vel supra superpelliceum, si sint religiosi) amictu , stola, pluviali albo, et mitra simplici. Quibus omnibus paratis , Metropolitanus in faldistorio ante medium altaris posito sedet cum mitra, et Episcopi parati hinc et indė, super sedibus pro eis paratis, quasi in modum

[graphic][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

coronæ sedentes, sibi assistunt. Interim, Rex vestibus militaribus indutus, cum suis Prælatis domesticis non paratis, ac Baronibus , Nobilibus, et aliis venit ad Ecclesiam; et cùm fuerit prope presbyterium, duo priores Episcopi ex paratis veniunt ei obviam, et cum mitris capita illi aliquantulùm inclinantes , ipsum inter se medium, bireto deposito, usque ante Metropolitanum deducunt, cui Rex caput inclinans, humilem reverentiam exhibet, qua facta," prior Episcoporum deducentium stans; detecto capite, versus ad Metropolitanum , dicit intelligibili voce: D EVERENDISSIME Pater, postulat sancla mater EcN clesia catholica , ut præsentem egregium militem ad dignitatem regiam sublevetis..

Interrogat Metropolitanus : Scitis illum esse dignum, et utilem ad hanc dignitatem?

Ille respondet : Et novimus, et credimus eum esse dignum, et utilem Ecclesiæ Dei, et ad regimen hujus regni.

Metropolitanus dicit : Deo gratias.

Tunc sedet Rex medius inter duos Episcopos deducentes, congruenti spatio à Metropolitano , ita ut illi faciem vertat, ipsi etiam deducentes Episcopi, senior ad dexteram , alius ad sinistram Regis se collocant , ita ut et ipsi ad alterutrum facies vertant. Quibus sic sedentibus , postquàm aliquantulùm quieverint, Metropolitanus coronandum Regem admonet, dicens : num hodiè per manus nostras , . oplime Prin

| ceps, qui Christi Salvatoris nostri vice in hac re fungimur (quamvis indigni) sacram unctioncm,

est, per quem Heges regnant, et legum conditore

et Regni insignia sis suscepturus; benè est, ut te priùs de onere, ad quod destinaris, moneamus. Regiam hodiè suscipis dignitatem , et regendi fideles populos tibi commissos curam sumis. Præclarum sanè inter mortales locum , sed discriminis , laboris , atque anxietatis plenum. Verùm , si consideraveris, quòd omnis potestas à Domino Deo est, per quem Reges regnant, et legum conditores justa decernunt; tu quoque de grege tibi commisso ipsi Deo rationem es redditurus. Primùm , pietatem servabis ; Dominum Deum tuum tota mente ac puro corde coles. Christianam religionem ac fidem catholicam, quam ab incunabulis professus es, ad finem usque inviolatam retinebis , eamque contra omnes adversantes pro viribus defendes. Ecclesiarum Prælatis, ac reliquis Sacerdotibus condignam reverentiam exhibebis. Ecclesiasticam libertatem non conculcabis. Justitiam , sine qua nulla societas diu consistere potest, erga omnes inconcussè administrabis , bonis præmia , noxiis debitas pænas retribuendo. Viduas, pupillos, pauperes , ac debiles ab omni oppressione defendes. Omnibus te adeuntibus benignum, mansuetum , atque affabilem, pro regia tua dignitate te præbebis. Et ita te geres, ut non ad tuam, sed totius populi utilitatem regnare, præmiumque benefactorum tuorum , non in terris , sed in cælo ex- , pectare videaris. Quod ipse præstare dignetur, qui vivit et regnat Deus, in sæcula sæculorum. .Amen.

Rex electus accedit, ad Metropolitanum , et coram eo, detecto capite, genuflexus, facit hanc professionem, dicens : LO N. Deo annuente, futurus Rex N. profiteor, Let promitto coram Deo et Angelis ejus deinceps legem, justitiam et pacem Ecclesiæ Dei , populo

que mihi subjecto pro posse et nosse , facere ac servare; salvo condigno misericordiæ Dei respectu, sicut in consilio fidelium meorum meliùs potero invenire. Pontificibus quoque Ecclesiarum Dei , condignum et canonicum honorem exhibere ; atque ea, quæ ab Imperatoribus, et Regibus Ecclesiis collata, et reddita sunt, inviolabiliter observare. Abbatibus, Comitibus , et Vassallis meis congruum honorem, secundùm consilium fidelium meorum præstare.

[graphic][subsumed]

Deindè ambabus manibus tangit librum Euangeliorum, quem Metropolitanus ante se apertum tenet, dicens : Sic me Deus adjuvet, et hæc sancta Dei Euangelia.

Posteà Rex electus Metropolitani manum reves renter osculatur.

« ZurückWeiter »