Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

solito usque ad Alleluia , sive ultimum Versum Tractus, vel Sequentiæ exclusivè , Prælatis paratis juxta suas sedes stantibus, vel sedentibus , prout tempus requirit. Interim schola inchoat Introitum, et prosequitur in Missa ; et Rex à suis ducitur in sacristiam , vel sub papilione ad hoc parato, ubi inter scapulas, et brachium inunctum bombyce benè abstergitur, et induitur regalibus indumentis, ex more regni. Paratus itaque Rex, et ornatus, procedit cum suis Prælatis, Baronibus, et aliis ad eminentem et ornatum thalamum, in Ecclesia sibi præparatum, et ibi super aliquo faldistorio ornato genuflexus incumbens, audit Missam , quam Prælati sui non parati circumstantes etiam genuflexi legunt usque ad Alleluia , sive ultimum Versum Tractus, vel Sequentiæ exclusivè. Missa dicitur de die, et cum Oratione diei , dicitur pro ipso electo Rege, sub uno Per Dominum , hæc Oratio.

UÆSUMUS , omnipotens Deus, ut famulus tuus V N. Rex noster, qui tua miseratione suscepit

regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat incrementa, quibus decenter ornatus , et vitiorum monstra devitare , et ad te, qui via, veritas et vita es , gloriosus valeat pervenire. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Graduali cantato, Metropolitanus sedet ante altare cum mitra in faldistorio, et Rex à suis associatus medius inter priores Prælatos paratos ad Metropolitanum reducitur , cui facta reverentia , út priùs, genuflectit coram eo. Tunc Metropolitanus accipit gladium , quem unus ministrorum sibi porrigit de altari , et illum evaginatum tradit in manus Regis, dicens :

[graphic][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed]

Accipe gladium de altari sumptum per nostras A manus, licèt indignas, vice tamen, et auctoritate sanctorum Apostolorum consecratas, tibi regaliter concessum, nostræque benedictionis officio, in defensionem sanctæ Dei Ecclesiæ divinitùs ordinatum ; et memor esto ejus , de quo Psalmista prophetavit , dicens : Accingere gladio tuo , super femur tuum potentissime; ut in hoc per eumdem vim æquitatis exerceas, molem iniquitatis potenter destruas, et sanctam Dei Ecclesiam, ejusque fideles propugnes, ac protegas; nec minùs sub fide falsos, quàm christiani nominis hostes execreris, ac dispergas; viduas, et pupillos clementer adjuves ac defendas; desolata restaures, restaurata conserves ; ulciscaris injusta, confirmes benè disposita ; quatenùs hæc agendo, virtutum triumpho gloriosus, justitiæque cultor egregius ,

Tom. I.

cum mundi Salvatore sine fine regnare merearis. Qui cum Deo Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

His expeditis, ensis à ministris in vaginam reponitur , et Metropolitanus accingit ense Regem , dicens :

[graphic][subsumed]

ACCINGERE gladio tuo super femur tuum potentisA sime; et attende, quòd Sancti non in gladio, sed per fidem vicerunt regna.

Et mox Rex accinctus surgit, et eximit ensem de vagina, illumque viriliter vibrat, deindè super brachium sinistrum tergit, et in vaginam reponit: ac iterùm coram Metropolitano genuflectit. Tunc ei corona imponitur, quam omnes Prælati parati, qui adsunt, de altari per Metropolitanum sumptam manibus tenent, ipso Metropolitano illam regente, capiti illius imponente , ac dicente :

[graphic]

Accipe coronam regni, quæ, licèt ab indignis , A Episcoporum tamen manibus capiti tuo imponitur. In nomine Pa tris, et Filii, et Spiritus sancti, quam sanctitatis gloriam, et honorem, et opus fortitudinis , significare intelligas, et per hanc te participem ministerii nostri non ignores. Ita ut sicut nos in interioribus pastores, rectoresque animarum intelligimur, ita et tu in exterioribus verus Dei cultor, strenuusque contra omnes adversitates Ecclesiæ Christi defensor assistas, regnique tibi à Deo dati, et per officium nostræ benedictionis in vice Apostolorum, omniumque Sanctorum, regimini tuo commissi utilis executor, proficuusque regnator semper appareas; ut inter gloriosos athletas, virtutum gemmis ornatus, et præmio sempiternæ felicitatis coronatus cum Redemptore, ac Salvatore nostro Jesu Christo, cujus nomen, vicemque gestare crederis , sine

fine glorieris. Qui vivit, et imperat Deus cum Patre, et Spiritu sancto in sæcula sæculorum. R. Amen.

Posteà Metropolitanus dat ei adhuc genuflexo sceptrum, dicens :

[graphic][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed]

ACCIPE virgam virtutis, ac veritatis, qua intelAlligas te obnoxium mulcere pios, terrere reprobos, errantes viam docere, lapsis manum porrigere, disperdere superbos , et relevare humiles; et aperiat tibi ostium Jesus Christus Dominus noster, qui de semetipso ait : Ego sum ostium , per me si quis introïerít , salvabitur ; qui est clavis David , et sceptrum domus Israël, qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit. Sitque tibi ductor, qui educit vinctum de domo carceris, sedentem in tenebris , et umbra mortis ; et in omnibus sequi merearis eum, de quo David prophela cecinit, Sedes tua , Deus, in sæculum sæculi : virga dire

« ZurückWeiter »