Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

præbeatis; quod in vobis Deus impleat per gratiam suam.

Deindè Pontifex accipit, et tradit omnibus codicem, de quo lecturi sunt, quem manu dextera tangunt, dicens :

[graphic][ocr errors][subsumed]

ccirite, et estote verbi Dei relatores , habituri, A si fideliter, et utiliter impleveritis officium vestrum, partem cum iis, qui verbum Dei benè administraverunt ab initio.

Quibus expeditis, et illis genuflexis, Pontifex stans cum mítra versus ad eos, dicit :

REMUS, fratres charissimi, Deum Patrem omniU potentem, ut super hos famulos suos, quos in Ordinem Lectorum dignatus est assumere, benedictionem suam clementer effundat, quatenus distinctè legant , quæ in Ecclesia Dei legenda sunt, et eadem operibus impleant. Per Dominum no

Tom. I.

strum Jesum Christum Filium suum , qui cum eo vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. ll. Amen.

Tum Pontifex, mitra deposita, stans conversus ad altare, dicit : Oremus.

Et ministri subjungunt : Flectamus genua. §. Levale.

Deindè conversus ad ordinatos genuflexos, dicit, sine mitra :

OMINE sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, U bene dicere dignare hos famulos tuos in officium Lectorum , ut assiduitate lectionum instructi sint, atque ordinati; et agenda dicant, et dicta opere impleant, ut in utroque sanctæ Ecclesiæ exemplo sanctitatis suæ consulant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. B. Amen.

Posteà, suggerente Archidiacono, redeunt ordinati ad loca sua.

DE ORDINATIONE EXORCISTARUM. Pro Exorcistis ordinandis paretur liber exorcismorum, cujus loco dari potest Pontificale, vel Missale.

ECTORIBUS ordinatis, Pontifex reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, ad cornu Epistolæ, ubi sedens cum

mitra, oblato sibi libro, et candela, legit secundum Graduale , vel secundum Alleluia, si sit infra Octavam Pentecostes. Interim cantatur à choro ipsum Graduale , vel Alleluia. Quo finito; surgit

Pontifex, deposita mitra, et versus ad altare cantat tertiam Collectam. Tum sedet, reassumpta mitra, et cantatur tertia Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro, et candela ante Pontificem , qui ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis revertitur ad faldistorium ante altare, et sedet cum mitra. Exorcistæ verò vocantur per Archidiaconum modo consueto, dicendo : Accedant, qui ordinandi sunt ad officium Exorcistarum.

Et ipsi singulatim nominantur per notarium, ut priùs dictum est. Quibus coram Pontifice cum candelis in manibus genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens :

RDINANDI, filii charissimi, in officium Exorcista

rum, debetis noscere quid suscipitis. Exorcistam etenim oportet abjicere dæmones; et dicere populo, ut, qui non communicat, det locum ; et aquam in ministerio fundere. Accipitis itaque potestatem imponendi manum super energumenos, et per impositionem manuum vestrarum, gratia Spiritus sancti, et verbis exorcismi pelluntur spiritus immundi à corporibus obsessis. Siudete igitur, ut, sicut à corporibus aliorum dæmones expellitis, ità à mentibus, et corporibus vestris omnem immunditiam, et nequitiam ejiciatis; ne illis succumbatis, quos ab aliis, vestro ministerio, effugatis. Discite per officium vestrum vitiis imperare; ne in moribus vestris aliquid sui juris inimicus valeat vindicare. Tunc etenim rectè in aliis dæmonibus imperabitis, cùm priùs in vobis eorum multimodam nequitiam superatis. Quod vobis Dominus agere concedat per Spiritum suum sanctum.

Post hæc Pontifex accipit, et tradit omnibus librum, in quo scripti sunt exorcismi, cujus loco

m

[ocr errors]

tradi potest Pontificale, vel Missale, quem manu dextera tangunt, Pontifice dicente :

[graphic][ocr errors]

CCIPITE, et commendate memorie, et habetc

potestatem imponendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive catechumenos.

Posteà vero, omnibus devotè genuflexis, Pontifex cum mitra stans, dicit : Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi,

supplices deprecemur, ut hos famulos suos benedicere dignetur in officium Exorcistarum; ut sint spirituales imperatores, ad abjiciendos dæmones de corporibus obsessis, cum omni nequitia eorum multiformi. Per unigenitum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eo vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen. .

Tum conversus ad altare, deposita mitra, dicit: Oremus.

Et ministri subjungunt : Flectamus genua. #. Levate.

Et mox conversus ad ordinatos genuflexos, dicit : nomine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus,

bene dicere dignare hos famulos tuos in officium Exorcistarum ; ut per impositionem manuum, et oris officium, potestatem, et imperium habeant spiritus immundos coërcendi; ut probabiles sint medici Ecclesiæ tuæ, gratia curationum virtuteque cælesti confirmati. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Post hæc, suggerente Archidiacono, redeunt ad loca sua.

[graphic]

DE ORDINATIONE ACOLYTHORUM. - Pro Acolythis ordinandis parentur candelabrum cum cereo extincto, et urceolus vacuus pro vino, pro Sacramento.

XORCISTIS ordinatis, Pontifex, reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, ad cornu Epistolæ, ubi sedens

cum mitra, oblato sibi libro, et candela , legit tertium Graduale, vel tertium Alleluia, si sit infra Octavam Pentecostes. Interim à choro cantatur ipsum Graduale, vel Alleluia. Quo finito, surgit Pontifex, deposita mitra, et versus ad altare cantat quartam Collectam. Tum sedet, reassumpta mitra, et cantatur quarta Lectio. Interim accedunt duo

« ZurückWeiter »