Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Capellani cum libro, et candela ante Pontificem, qui ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis, Pontifex revertitur ad faldistorium, ante altare, ubi sedet cum mitra. Acolythi verò vocantur per Archidiaconum.

Accedant qui ordinandi sunt ad officium Acolytho

rum.

Et mox nominantur per notarium, ut suprà. Quibus coram Pontifice cum candelis in manibus genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens:

S

USCEPTURI, filii charissimi, officium Acolythorum, pensate quod suscipitis. Acolythum etenim oportet ceroferarium ferre; luminaria Ecclesiæ accendere; vinum, et aquam ad Eucharistiam ministrare. Studete igitur susceptum officium dignè implere. Non enim Deo placere poteritis, si lucem Deo manibus præferentes, operibus tenebrarum inserviatis, et per hoc aliis exempla perfidiæ præbeatis. Sed sicut veritas dicit: Luceat lux vestra coram hominibus; ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Et sicut Apostolus Paulus ait: In medio nationis pravæ et perversa, lucete sicut luminaria in mundo verbum vitæ continentes. Sint ergo lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris, ut filii lucis sitis. Abjiciatis opera tenebrarum, et induamini arma lucis. Eratis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate. Quæ sit verò ista lux, quam tantopere inculcat Apostolus, ipse demonstrat, subdens, Fructus enim lucis est, in omni bonitate, et justitia, et veritate. Estote igitur solliciti, in omni justitia, bonitate, et veritate, ut et vos, et alios, et Dei Ecclesiam illuminetis. Tunc etenim in Dei sacrificio dignè vinum suggeretis, et aquam, si vos ipsi Deo

sacrificium, per castam vitam, et bona opera, oblati fueritis. Quod vobis Dominus concedat per misericordiam suam.

Post hæc Pontifex accipit, et tradit omnibus candelabrum cum candela extincta, quod successive manu dextera singuli tangant, Pontifice di

cente :

[graphic][ocr errors]

CCIPITE ceroferarium, cum cereo, et sciatis vos A ad accendenda Ecclesiæ luminaria mancipari, in nomine Domini. R. Amen.

Tunc accipit, et tradit eis urceolum vacuum, quem similiter tangere debent, dicens communiter omnibus :

A

CCIPITE urceolum, ad suggerendum vinum, et aquam in Eucharistiam sanguinis Christi, in nomine Domini. Amen.

R.

Posteà, eis genuflexis permanentibus, Pontifex stans cum mitra versus ad eos, dicit :

EUM Patrem omnipotentem, fratres charissimi, De suppliciter deprecamur, ut hos famulos suos bene dicere dignetur in ordine Acolythorum; quatenus lumen visibile manibus præferentes, lumen quoque spirituale moribus præbeant adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo, et Spiritu sancto vivit, et regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Tum Pontifex ad altare se convertens, deposita mitra, stans dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua. . Levate. Et mox Pontifex conversus ad eosdem genuflexos, dicit:

[ocr errors]

OMINE sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, qui per Jesum Christum, Filium tuum Dominum nostrum, et Apostolos ejus in hunc mundum lumen claritatis tuæ misisti, quique ut mortis nostræ antiquum aboleres chirographum, gloriosissimæ illum crucis vexillo affigi, ac sanguinem, et aquam ex latere illius pro salute generis humani effluere voluisti, bene dicere dignare hos famulos tuos in officium Acolythorum, ut ad accendendum lumen Ecclesiæ tuæ, et ad suggerendum vinum et aquam ad conficiendum sanguinem Christi Filii tui in offerenda Eucharistia, sanctis altaribus tuis fideliter subministrent. Accende, Domine, mentes eorum, et corda, ad amorem gratiæ tuæ, ut illuminati vultu splendoris tui, fideliter tibi in sancta Ecclesia deserviant. Per eumdem Christum Dominum nostrum. . Amen. Oremus.

و

OMINE Sancte, Pater omnipotens, æterne Deus,

D' qui ad Moysen, et Aaron locutus es, ut accen

derentur lucernæ in tabernaculo testimonii, bene dicere dignare hos famulos tuos; ut sint Acolythi in Ecclesia tua. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

[ocr errors]

Oremus.

MNIPOTENS Sempiterne Deus, fons lucis, et origo bonitatis, qui per Jesum Christum Filium tuum, lumen verum, mundum illuminasti, ejusque passionis mysterio redemisti, bene dicere dignare hos famulos tuos, quos in officium Acolythorum consecramus, poscentes clementiam tuam, ut eorum mentes et lumine scientiæ illustres, et pietatis tuæ rore irriges; ut ita acceptum ministerium, te auxiliante, peragant, qualiter ad æternam remunerationem pervenire mereantur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. . Amen.

Post hæc, suggerente Archidiacono, ordinati redeunt ad loca sua.

S

DE SACRIS ORDINIBUS IN GENERE.
ACRI, et majores Ordines sunt, Subdiaconatus.
Diaconatus, et Presbyteratus, ad quos ordinati
omnes debent communicare, ideò parentur
pro eorum numero hostiæ parvæ consecrandæ.

DE ORDINATIONE SUBDIACONI.

Pro ordinatione Subdiaconorum parentur Calix vacuus, cum Patena superposita, Urceoli cum manutergio, et liber Epistolarum.

COLYTIIS ordinatis, Pontifex reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium ad cornu Epistolæ, ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro, et candela, legit

A

quartum Graduale, vel quartum Alleluia, si sit infra Octavam Pentecostes; interim à choro cantatur ipsum Graduale, vel Alleluia. Quo finito, surgit Pontifex, deposita mitra, et versus ad altare cantat quintam Collectam.

Tum sedet, reassumpta mitra, et cantatur quinta Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro, et candela ante Pontificem, qui ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis, Pontifex revertitur ad sedem suam, ante medium altaris; et Archidiaconus versus ad ordinandos, dicit:

Accedant qui ordinandi sunt Subdiaconi.

Et notarius unumquemque illorum vocat, dicens: N. ad titulum Ecclesiæ N.

N. ad titulum patrimonii sui.

Frater N. professus ordinis N. ad titulum

tatis.

pauper

Et sic de aliis; et quilibet vocatus dicit: Adsum, et accedit versus Episcopum.

Debet autem quilibet ordinandorum in Subdiaconum indutus esse amictu, non tamen super caput, alba, et cingulo, habere manipulum in manu sinistra, tunicellam super brachio sinistro, et candelam in manu dextera.

Omnibus autem in Subdiaconos ordinandis competenti spatio coram Pontifice stantibus, Pontifex cum mitra sedens admonet eos, (nisi omnes sint religiosi, quia tunc ista admonitio omittitur) dicens:

ILII dilectissimi, ad sacrum Subdiaconatus Ordi

nem promovendi, iterùm atque iterùm considerare debetis attentè, quod onus hodie ultrò appetitis. Hactenus enim liberi estis, licetque vobis pro pro arbitrio ad sæcularia vota transire; quòd si hunc Ordinem susceperitis, amplius non licebit à proposito resilire, sed Deo, cui servire, regnare

« ZurückWeiter »