Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

est, perpetuò famulari; et castitatem, illo adjuvante, servare oportebit, atque in Ecclesiæ ministerio semper esse mancipatos. Proinde, dum tempus est, cogitate, et, si in sancto proposito perseverare placet, in nomine Domini, huc accedite.

Illis tunc accedentibus, et coram Pontifice genuflexis, Archidiaconus vocat cæteros ordinandos. dicens : Accedant qui ordinandi sunt Diaconi, et Presbyteri.

Quibus accedentibus, Archidiaconus ordinat eos, videlicet, Diaconandos paratos amictu, alba, cingulo , et manipulo, stolam in manu sinistra, dalmaticam super brachium sinistrum, et candelam in manu dextera tenentes, contra cornu Epistolæ altaris , faciebus altari versis; et Presbyterandos paratos amictu, alba, cingulo, manipulo, stola in modum Diaconi, planetam super brachium sinistrum, mappulam albam manu sinistra, et candelam dextera tenentes contra faciem Pontificis, ac medium altaris, faciebus similiter altari versis. Quibus sic ordinatis, Pontifex mitram in capite tenens procumbit super faldistorium, in superiori gradu, sive plano altaris paratum , et omnes ordinandi in locis super tapetia prosternunt se, ministri verò, et alii adstantes genuflectunt ; et schola inchoat Litanias, choro respondente; vel si officium fiat sine cantu , Pontifex dicit, ministris, et Capellanis respondenlibus ; T yrie eleïson. Christe eleïson.

K Kyrie eleïson. Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Pater de cælis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis. ..
Spiritus sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.

ora.

ora.

ora.

Sancta Maria,

ora pro nobis. Sancta Dei Genitrix,

ora. Sancta Virgo virginum,

ora. Sancle Michaël, Sancte Gabriël,

ora. Sancte Raphaël, Omnes sancti Angeli, et Archangeli, orale. Omnes sancti beatorum spiriluum ordincs, orate. Sancte Joannes Baptista, Sancle Joseph,

ora. Omnes sancti Patriarchæ, et Prophetæ,

orate. Sancle Petre,

ora. Sancte Paule,

ora. Sancte Andrea,

ora. Sancte Jacobe,

ora. Sancte Joannes,

ora Sancte Thoma,

ora Sancte Jacobe,

ora Sancte Philippe,

ora. Sancle Bartholomæe,

ora. Sancte Matthæe,

ora. Sancte Simon,

ora. Sancte Thaddæe,

ora. Sancte Mathia Sancte Barnaba ,

ora. Sancte Luca, Sancte Marce,

ora. Omnes sancli Apostoli, et Evangelistæ , Omnes sancti Discipuli Domini ,

orate. Omnes sancti Innocentes ,

orale. Sancte Stephane ,

ora. Sancte Laurenti, Sancte Vincenti,

ora. Sancti Fabiane, et Sebastiane,

Orate. Sancti Joannes et Paule,

orate.

ora.

ora.

orate.

ora.

Sancti Cosma et Damiane,

orate. Sancti Gervasi et Protasi ,

orate. Omnes sancti Martyres,

orate. Sancte Silvester,

ora. Sancte Gregori,

ora. Sancte Ambrosi,

ora Sancte Augustine,

ora. Sancte Hieronyme ,

ora. Sancte Martine,

ora. Sancte Nicolae ,

ora. Omnes sancti Pontifices, et Confessores, orate. Omnes sancti Doctores ,

orale. Sancte Benedicte,

ora. Sancte Antoni,

ora. Sancte Bernarde,

ora. Sancte Dominice,

ora. Sancte Francisce,

ora. Omnes sancti Sacerdotes, et Levitæ , orate. Omnes sancti Monachi, et Eremitæ, orate. Sancta Maria Magdalena,

ora. Sancta Agatha,

ora, Sancta Lucia,

ora. Sancta Agnes,

ora. Sancta Cæcilia,

ora. Sancta Catharina ,

ora, Sancta Anastasia ,

ora. Omnes sanctæ Virgines et Viduæ,

orate. Omnes Sancti et Sanctæ Dei, intercedite pro nobis. Propitius esto , parce nobis Domine. Propitius esto, exaudi nos Domine. Ab omni malo , libera nos Domine. Ab omni peccato, libera nos Domine. Abira tua , libera nos Domine. A subitanea et improvisa morte, libera nos Domine. Ab insidiis diaboli, libera nos Domine.

Tom. I.

Ab ira, et odio, et omni mala voluntate , libera

nos Domine. A spiritu fornicationis , libera nos Domine. A fulgure et tempestate , libera nos Domine. A morte perpetua , libera nos Domine. Per mysterium sanctæ incarnationis tuæ, libera

nos Domine. Per adventum tuum , libera nos Domine. Per nativitatem tuam , libera nos Domine. Per baptismum , et sanctum jejunium tuum , li

bera nos Domine, Per crucem , et passionem tuam , libera nos Do

mine. Per mortem , et sepulturam tuam , libera nos Do

mine. Per sanctam resurrectionem tuam , libera nos

Domine. Per admirabilem ascensionem tuam , libera nos

Domine. Per adventum Spiritus sancti paracliti , libera nos

Domine. In die judicii, libera nos Domine. Peccatores , te rogamus audi nos. Ut nobis parcas , te rogamus audi nos. Ut nobis indulgeas , te rogamus audi nos. Ut ad veram pænitentiam nos perducere digneris ,

te rogamus audi nos. Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et conservare

digneris , te rogamus audi nos. Ut Domnum apostolicum , et omnes ecclesiasticos

ordines in sancta religione conservare digneris ,

le rogamus audi nos. Ut inimicos sanclæ Ecclesiæ humiliar

te rogamus audi nos. Ut Regibus , et Principibus christianis pacem , et

[ocr errors]

veram concordiam donare digneris , te rogamus

audi nos. Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem

largiri digneris , te rogamus audi nos, Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare ,

et conservare digneris , te rogamus audi nos. Ut mentes nostras ad cælestia desideria erigas , te

rogamus audi nos. Ut omnibus benefactoribus nostris sem

retribuas , te rogamus audi nos. Ut animas nostras, fratrum , propinquorum et be

nefactorum nostrorum ab ælerna damnatione eri

pias, te rogamus audi nos. Ut fructus terræ dare , et conservare digneris , te

rogamus audi nos. Ut omnibus fidelibus defunctis requiem æternam

donare digneris , te rogamus audi nos.

Hic datur benedictio , sanctificatio , et consecratio per Pontificem rebus consecrandis, ut infrà in locis propriis dicetur. Ut nos exaudire digneris , te rogamus audi nos. Fili Dei , te rogamus audi nos. Agnus Dei , qui tollis peccata mundi , parce nobis

Domine. Agnus Dei , qui tollis peccata mundi , exaudi nos

Domine. Agnus Dei , qui tollis peccata mundi , miserere

nobis. Christe audi nos. Christe exaudi nos. Kyrie eleïson. Christe eleïson. Kyrie eleison.

Postquàm autem dictum fuerit in Litaniis , Ut omnibus fidelibus defunctis , etc. D. Te rogamus audi nos. surgit Pontifex cum mitra ab accubitu , et se ad ordinandos vertens, et baculum Pastoralem in si

« ZurückWeiter »