Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nistra manu tenens, ordinandis prostratis manentibus, dicit:

Ut hos electos bene dicere digneris.

B'. Te rogamus audi nos.

Secundò dicit:

Ut hos electos bene dicere, et sanctificare digneris. . Te rogamus audi nos.

B.

Tertiò dicit:

3

Ut hos electos bene dicere, sanctificare, et consecrare digneris. . Te rogamus audi nos. Tum iterùm super faldistorium procumbit schola perficiente Litanias, Utnos exaudire digneris, usque ad finem. Quibus finitis, Pontifex surgens cum mitra sedet super faldistorium ante medium altaris, et Archidiaconus dicit alta voce:

Recedant in partem, qui ordinandi sunt Diaconi, et Presbyteri.

Quibus ad aliquem locum idoneum, undè Pontificem celebrantem videre possint, transeuntibus, ad ordinationem Subdiaconorum proceditur. Illis itaque coram Pontifice, per ordinem, in modum corone, genuflexis, Pontifex admonet eos dicens :

DEPTURI, filii dilectissimi, officium Subdiaco

natus, sedulò attendite quale ministerium vobis traditur. Subdiaconum enim oportet aquam ad ministerium altaris præparare; Diacono ministrare; pallas altaris, et corporalia abluere; Calicem, et Patenam in usum sacrificii eidem offerre. Oblationes quæ veniunt in altare, panes propositionis vocantur. De ipsis oblationibus tantum debet in altare poni, quantum populo possit sufficere ne aliquid putridum in sacrario remaneat. Pallæ, quæ sunt in substratorio altaris, in alio vase debent lavari, et in alio corporales pallæ. Ubi autem corporales pallæ lotæ fuerint ; nullum aliud linteamen

[ocr errors]

debet lavari, ipsaque lotionis aqua in baptisterium debet vergi. Studete itaque, ut ista visibilia ministeria, quæ diximus, nitidè et diligentissimè complentes, invisibilia horum exemplo perficiatis. Altare quidem sanctæ Ecclesiæ ipse est Christus, teste Joanne, qui in Apocalypsi sua altare aureum se vidisse perhibet, stans ante thronum, in quo, et per quem, oblationes fidelium Deo Patri consecrantur. Cujus altaris pallæ et corporalia sunt membra Christi, scilicet fideles Dei, quibus Dominus quasi vestimentis pretiosis circumdatur, ut ait Psalmista: Dominus regnavit, decorem indutus est. Beatus quoque Joannes in Apocalypsi vidit Filium hominis præcinctum zona aurea, id est, sanctorum caterva. Si itaque humana fragilitate contingat in aliquo fideles maculari, præbenda est à vobis aqua cœlestis doctrinæ, qua purificati, ad ornamentum altaris, et cultum divini sacrificii redeant. Estote ergo tales, qui sacrificiis divinis, et Ecclesiæ Dei hoc est corpori Christi, dignè servire valeatis, vera et catholica fide fundati; quoniam, ut ait Apostolus: Omne quod non est ex fide, peccatum est, schismaticum est, et extra unitatem Ecclesiæ est. Et ideò, si usque nunc fuistis tardi ad Ecclesiam amodò debetis esse assidui. Si usque nunc somnolenti, amodò vigiles. Si usque nunc ebriosi, amodò sobrii. Si usque nunc inhonesti, amodò casti. Quod ipse vobis præstare dignetur, qui vivit, et regnat Deus in sæcula sæculorum. B. Amen.

in

[ocr errors]

Deindè Pontifex accipit, et tradit omnibus Calicem vacuum, cum Patena vacua superposita. quem successivè manu dextera singuli tangunt. Pontifice dicente :

[graphic][merged small]

IDETE cujus ministerium vobis traditur; ideò vos admoneo, ut ita vos exhibeatis, ut Deo placere possitis.

Et Archidiaconus accipit, et tradit eis urceolos cum vino, et aqua, ac bacile cum manutergio, quæ omnia similiter tangere debent.

Posteà surgit Pontifex, et versus ad populum stans cum mitra, dicit:

Ο

REMUS Deum, ac Dominum nostrum, fratres charissimi, ut super hos servos suos, quos ad Subdiaconatus officium vocare dignatus est, infundat bene dictionem suam, et gratiam; ut in conspectu ejus fideliter servientes, prædestinata Sanctis præmia consequantur, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tum deposita mitra, conversus ad altare Pontifex dicit: Oremus.

Et ministri Flectamus genua. . Levatc.

Et mox Pontifex versus ad ordinandos genuflexos, dicit sine mitra:

[ocr errors]
[ocr errors]

OMINE sancte, Pater omnipotens, æterne Deus bene dicere dignare hos famulos tuos quos ad Subdiaconatus officium eligere dignatus es; ut eos in sacrario tuo sancto strenuos, sollicitosque cœlestis militiæ instituas excubitores sanctisque altaribus tuis fideliter subministrent; et requiescat super eos Spiritus sapientiæ, et intellectus Spiritus consilii, et fortitudinis; Spiritus scientiæ et pietatis; et repleas eos Spiritu timoris tui; et eos in ministerio divino confirmes, ut obedientes facto, ac dicto parentes, tuam gratiam consequantur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tum Pontifex sedens, accepta mitra, amictum qui in collo ordinandorum jacet, imponit super caput singulis, dicens :

CCIPE amictum, per quem designatur castigatio vocis. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. . Amen.

Tum immittit manipulum in sinistrum brachium cuilibet, dicens:

CCIPE manipulum, per quem designantur fructus bonorum operum. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.. Amen.

Post hæc induit quemlibet tunica, et si tantùm unica sit, immittit illam cuilibet solùm usque ad scapulas, ac retrahens, postremum totaliter induit, dicens cuilibet :

T

UNICA jucunditatis, et indumento lætitiæ induat te Dominus. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. . Amen.

Posteà accipit, et tradit omnibus librum Epistolarum, manu dextera ipsum simul tangentibus, dicens:

CCIPITE librum Epistolarum, et habete potesta

A tem legendi eas in Ecclesia sancta Dei, tam pro

vivis, quàm pro defunctis. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. B. Amen.

Omnibus expeditis, suggerente Archidiacono, ordinati redeunt ad loca sua; unus tamen de noviter ordinatis, tunica indutus dicet Epistolam suo tempore.

S

DE ORDINATIONE DIACONI.

UBDIACONIS ordinatis, Pontifex, reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, ad cornu Epistolæ, ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro et candela, legit Hymnum. Benedictus es, vel Alleluia, cum Versu Benedictus es, si sit infra Octavam Pentecostes. Interim cantatur à choro dictus Hymnus, vel Alleluia, cum suo Versu ùt suprà. Quo finito, surgit Pontifex deposita mitra, et versus ad altare, dicit in competenti tono Gloria in excelsis Deo, si sit infra Octavam Pentecostes, quod dum à choro perficitur, sedet cum mitra. Quo finito, deposita mitra, surgit, et versus ad populum, dicit: Pax vobis, vel Dominus vobiscum, si Gloria in excelsis non sit dicendum. et conversus ad altare cantat orationem Missæ diei, cum oratione pro ordi

« ZurückWeiter »