Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

natis, et ordinandis, sub uno Per Dominum nostrum, videlicet :

E

Oratio.

XAUDI, quæsumus Domine, supplicum preces, et devoto tibi pectore famulantes perpetua defensione custodi; ut nullis perturbationibus impediti, liberam servitutem tuis semper exhibeamus officiis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat, etc.

Finita oratione, sedet Pontifex , reassumpta mitra, et oblato sibi libro et candela, legit Epistolam. Interim per unum ex Subdiaconis noviter ordinatis cantatur Epistola. Qua finita surgit Pontifex, et accedit ad faldistorium ante altare cum mitra, et ibi sedet. Promovendi verò ad Ordinem Diaconatus per Archidiaconum vocantur, dicendo: Accedant, qui ordinandi sunt ad Diaconatum.

ac

Et mox singulatim nominantur per notarium, nulla tamen facta mentione de titulo. Eis igitur amictu, alba, cingulo, et manipulo paratis, stolam in sinistra manu, et candelam in dextera, ac dalmaticam super brachium sinistrum tenentibus, et in modum coronæ coram Pontifice genuflexis, Archidiaconus offerens illos Pontifici, dicit:

Rclesia

EVERENDISSIME pater, postulat sancta mater Ecclesia catholica, ut hos præsentes Subdiaconos ad onus Diaconii ordinetis.

Pontifex interrogat, dicens : Scis illos dignos esse ?

Respondet Archidiaconus:

uantum humana fragilitas nosse sinit, et scio et testificor ipsos dignos esse ad hujus onus officii. Et Pontifex dicit: Deo gratias.

Et ad eorum ordinationem procedit. In primis

Pontifex cum mitra sedens, clero, et populo annuntiat, dicens :

UXILIANTE Domino Deo, et Salvatore nostro A Jesu Christo, eligimus hos præsentes Subdiaconos in ordinem Diaconii. Si quis habet aliquid contra illos, pro Deo, et propter Deum cum fiducia exeat, et dicat; verumtamen memor sit conditionis suæ.

[ocr errors]

Et facta aliquali mora, Pontifex convertens sermonem suum ad ordinandos, admonet eos, dicens: ROVEHENDI, filii dilectissimi, ad Leviticum ordinem, cogitate magnoperè, ad quantum gradum Ecclesiæ ascenditis. Diaconum enim oportet ministrare ad altare, baptizare, et prædicare. Sanè in veteri lege ex duodecim una Tribus Levi electa est, quæ speciali devotione tabernaculo Dei, ejusque sacrificiis, ritu perpetuo deserviret. Tantaque dignitas ipsi concessa est, quòd nullus, nisi ex ejus stirpe, ad divinum illum cultum, atque officium ministraturus assurgeret; adeò, ut grandi quodam privilegio hereditatis, et Tribus Domini esse mereretur et dici quorum hodiè, filii dilectissimi, et nomen et officium tenetis, quia in ministerium tabernaculi testimonii, id est, Ecclesiæ Dei, eligimini in Levitico officio, quæ semper in procinctu posita, incessabili pugna contra inimicos dimicat, undè ait Apostolus: Non est nobis colluctatio adversùs carnem, et sanguinem: sed adversùs principes, et potestates, adversùs mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cœlestibus. Quam Ecclesiam Dei, veluti tabernaculum, portare, et munire debetis ornatu sancto prædicatu divino, exemplo perfecto. Levi quippè interpretatur additus, sive assumptus. Et vos, filii dilectissimi, qui ab hereditate paterna nomen acci

[ocr errors]

pitis; estote assumpti à carnalibus desideriis, à terrenis concupiscentiis, quæ militant adversùs animam; estote nitidi, mundi, puri, casti, sicut decet ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei; ut dignè addamini ad numerum ecclesiastici gradus; ut hereditas, et Tribus amabilis Domini esse mereamini. Et quia comministri, et coöperatores estis corporis, et sanguinis Domini, estote ab omni illecebra carnis alieni, sicut ait Scriptura Mundamini, qui fertis vasa Domini. Cogitate beatum Stephanum, merito præcipuæ castitatis, ab Apostolis ad officium istud electum. Curate, ut quibus Euangelium ore annuntiatis, vivis operibus exponatis, ut de vobis dicatur: Beati pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona. Habete pedes vestros calceatos Sanctorum exemplis, in præparatione Euangelii pacis. Quod vobis Dominus concedat per gratiam suam. Amen.

Deindè, si non sint ordinati Subdiaconi, ordinandi omnes prosternunt se, ubi genuflectebant, et Pontifice ante faldistorium suum genuflectente, dicuntur Litaniæ, et ordinandi per Pontificem benedicuntur, prout sup. pag. 55. in ordinatione Subdiaconi dictum est. Post hæc ordinandis ab accubitu surgentibus, genuflexis tamen manentibus, Pontifex sedens in faldistorio cum mitra, intelligibili voce alloquitur clerum, et populum, dicens: OMMUNE Votum, communis oratio prosequatur, ut hi totius Ecclesiæ prece, qui ad Diaconatus ministerium præparantur, Levilicæ bene dictionis ordine clarescant, et spirituali conversatione præfulgentes, gratia sanctificationis eluceant; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit, et regnat Deus in sæcula sæculorum.

Deindè surgens cum mitra Pontifex, stans versus ad ordinandos dicit, alta voce legendo:

[ocr errors]

REMUS, fratres charissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad officium Diaconatus dignatur assumere, benedictionis suæ gratiam clementer effundat, eisque consecrationis indultæ propitius dona conservet, et preces nostras clementer exaudiat, ut quæ nostro gerenda sunt ministerio, suo benignus prosequatur auxilio; et, quos sacris mysteriis exequendis pro nostra intelligentia credimus offerendos, sua benedictione sanctificet, et confirmet. Per unigenitum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eo, et Spiritu sancto vivit, et regnat Deus.

Deindè, deposita mitra, extensis manibus ante pectus, dicit:

PER omnia sæcula sæcu-lo-rum. . Amen.

+

. Do-minus vo-biscum. . Et cum spi-ri-tu

tu-o. . Sur-sùm corda. . Ha-bemus

ad Dominum. . Grati-as

agamus Domino

De-o nostro.. Dignum et justum est.

+

Ve-rè dignum et justum est, æquum et

[ocr errors][merged small]

salu-tare, nos ti-bi semper, et u-bique

gra-ti-as a-gere, Domine sancte, Pater

[merged small][ocr errors]

ordinumque distributor, atque of-fi-ci-orum

[ocr errors]

dispo-sitor, qui in te manens innovas omnia,

[ocr errors]

et cuncta disponis, per verbum, virtutem, sa

pi-entiamque tuam, Jesum Christum Fi-lium

tuum Dominum nostrum, sempiterna provi

denti-a

TOM. I.

præparas, et singulis quibusque

5

« ZurückWeiter »