Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tnduar te Dominus indumento salutis , et vestiI mento lætitiæ , et dalmatica justitiæ circumdet te semper. In nomine Domini. N. Amen.

Postremò Pontifex accipit, et tradit omnibus librum Euangeliorum , quem manu dextera tangunt, dicens :

te semper. I pontifex accipit manu dextera

[graphic][subsumed]

ACCIPE potestatem legendi Euangelium in EccleA sia Dei , tam pro vivis , quàm pro defunctis. In nomine Domini. ll. Amen.

Quo facto , Pontifex stans ad altare conversus dicit, sine mitra : Oremus. Et ministri : Flectamus genua. R. Levate.

Et vertens se ad ordinatos , dicit : TxAudi , Domine , preces nostras , et super hos

famulos tuos Spiritum tuæ bene fu dictionis emitte ; ut cælesti munere ditati, et tuæ majestatis gratiam possint acquirere, et benè vivendi aliis

exemplum præbere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus , per omnia sæcula sæculorum. B. Amen.

Oremus. nomine sancte , Pater fidei , spei , et gratiæ , et U profectuum remunerator , qui in coelestibus , et terrenis Angelorum ministeriis ubique dispositis , per omnia elementa voluntatis tuæ diffundis effectum , hos quoque famulos tuos spirituali dignare illustrare affectu ; ut tuis obsequiis expediti, sanctis altaribus tuis ministri puri accrescant ; et indulgentia tua puriores , eorum gradu , quos Apostoli tui in septenarium numerum, beato Stephano duce ac prævio , Spiritu sancto auctore, elegerunt, digni existant ; et virtutibus universis , quibus tibi servire oportet instructi , tibi complaceant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Deindė, cùm tempus fuerit , aliquis de noviter ordinatis dalmatica indutus Euangelium dicet : Ordinati autem statim , suggerente Archidiacono, redeunt ad loca sua.

DE ORDINATIONE PRESBYTERI.

Pro Ordinatione Presbyterorum parentur oleum catechumenorum ; Calix cum vino , et aqua ; Patena , et Hostia desuper posita ; medulla panis , et bacile cum buccali pro manibus abluendis , quas singuli ad suas mappulas extergunt.

[graphic][subsumed][subsumed][merged small][subsumed]

IACONIS ordinatis , Pontifex ad sedendum in sede sua , vel in faldistorio in plano juxta cornu Epistolæ accedit, et cantatur Tractus,

usque ad ultimum Versum exclusivè , vel, si sit infra Octavam Pentecostes, Tractus , et Sequentia, usque ad ultimum Versum exclusivè. Interim accedunt duo Capellani cum libro, et candela ante Pontificem , qui ex eo legit ipsum Tractum, et Sequentiam. usque ad ultimum Ver

sum exclusivè. Deindè Pontifex cum mitra revertitur ante altare, ubi sedet super faldistorium.

Tunc Archidiaconus vocat ordinandos voce intelligibili dicens : Accedant qui ordinandi sunt ad ordinem Presbyteratus. .

Et mox nominatim leguntur per notarium , prout suprà dictum est , nulla tamen de titulo facta mentione. Tunc illi more Diaconorum parati , amictu , alba , cingulo, stola , et manipulo, tenentes planetas super brachium sinistrum complicatas , et in manu dextera candelas , ac mappulas albas pro ligandis et lavandis manibus , ad Pontificem accedunt, et coram eo in modum coronæ se disponunt. Tunc Archidiaconus præsentat ordinandos Pontifici , dicens : D EVERENDISSIME pater , postulat sancta mater EcN clesia catholica , ut hos præsentes Diaconos ad onus Presbyterii ordinetis.

Et Pontifex interrogat, dicens : Scis illos esse dignos ?

. Respondet Archidiaconus : Quantùm humana fragilitas nosse sinit, et scio , et testificor ipsos dignos esse ad hujus onus officii.

Pontifex dicit : Deo gratias.
Et annuntiat clero , et populo , dicens :

UONIAM , fratres charissimi , rectori navis , et U navigio deferendis eadem est , vel securitatis

ratio , vel communis timoris, par eorum debet esse sententia , quorum causa communis existit. Neque enim fuit frustrà à Patribus institutum , ut de electione illorum , qui ad regimen altaris adhibendi sunt, consulatur etiam populus : quia de vita, et conversatione præsentandi , quod nonnumquam ignoratur à pluribus , scitur à paucis , et necesse est , ut faciliùs ei quis obedientiam exhibeat ordinato , cui assensum præbuerit ordinando. Horum siquidem Diaconorum in Presbyteros , auxiliante Domino, ordinandorum conversatio (quantùm mihi videtur) probata , et Deo placita existit, et digna (ùt arbitror) ecclesiastici honoris augmento. Sed ne unum fortassè , vel paucos , aut decipiat assensio, vel fallat affectio , sententia est expetenda multorum. Itaque quid de eorum actibus aut moribus noveritis , quid de merito sentiatis , libera voce pandatis; et his testimonium Sacerdotii magis pro merilo , quàm affectione aliqua , tribuatis. Si quis igitur habet aliquid conlra illos , pro Deo , et propler Deum , cum fiducia exeat , et dicat; verumtamen memor sit conditionis suæ.

Posteà Pontifex , facta aliqua mora, convertens sermonem suum ad ordinandos admonet eos , dicens : CONSECRANDI , filii dilectissimi , in Presbyteratus U officium , illud dignè suscipere, ac susceptum laudabiliter exequi studeatis. Sacerdotem etenim oportet offerre , benedicere , præesse , prædicare , ci baptizare. Cum magno quippè timore ad tantum gradum ascendendum est , ac providendum , ut cælestis sapientia , probi mores , et diuturna justitiæ observatio ad id electos commendent. Undè Dominus præcipiens Moysi , ut septuaginta viros de universo Israël in adjutorium suum eligeret , quibus Spiritus sancti dona divideret , suggessit ; quos tu nosti , quòd senes populi sunt. Vos siquidem in septuaginta viris , et senibus signati estis ; si per Spiritum septiformem , Decalogum legis custodientes , probi , et maturi in scientia similiter, et opere eritis. Sub eodem quoque mysterio , et eadem figura in novo Testamento Dominus septuaginta duos elegit , ac binos ante se in prædicatio

« ZurückWeiter »