Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Deinde leviter eum in maxilla cædit, dicens : Pax tecum.

Omnibus confirmatis, Pontifex tergit cum mica panis, et lavat pollicem, et manus super pelvim.

Deindè aqua lotionis cum pane fundatur in piscinam sacrarii. Interim dùm lavat manus, cantatur sequens Antiphona, vel legitur à ministris, quod etiam in similibus servari debet..

Confirma hoc De-us, quod operatus es in

nobis à templo sancto tuo quod est in

Jerusalem. . Gloria Patri.

Euouac.

. Sicut erat, etc. Deindè repetitur Antiphona, Confirma hoc Deus. Qua repetita, Pontifex deposita mitra surgit, et stans versus ad altare, junctis ante pectus manibus, dicit :

. Ostende nobis Domine misericordiam tuam. R. Et salutare tuum da nobis.

y. Domine exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

. Dominus vobiscum.

. Et cum spiritu tuo.

Deindè junctis adhuc ante pectus manibus, et omnibus confirmatis devotè genua flectentibus,

dicit:

Oremus.

D'tum, et per eos, eorumque successores, celeris EUS, qui Apostolis tuis sanctum dedisti Spiri

fidelibus tradendum esse voluisti: respice propitius ad humilitatis nostræ famulatum; et præsta, ut eorum corda, quorum frontes sacro Chrismate delinivimus, et signo sanctæ Crucis signavimus, idem Spiritus sanctus in eis superveniens, templum gloriæ suæ dignanter inhabitando perficiat. Qui cum Patre, et eodem Spiritu sancto vivis, et regnas Deus, in sæcula sæculorum. R. Amen.

Deindè dicit :

CCE Sic benedicetur omnis homo, qui timet

E Dominum.

Et vertens se ad confirmatos, faciens super eos signum crucis, dicit:

ENE DICAT VOs Dominus ex Sion, ut videatis B bona Jerusalem omnibus diebus vitæ vestræ

et habeatis vitam æternam. R. Amen.

Expedita itaque Confirmatione, Pontifex sedens. accepta mitra, patrinis et matrinis annuntiat. quòd instruant filios suos bonis moribus, quòd fugiant mala, et faciant bona, et doceant eos Credo in Deum, et Pater noster, et Ave Maria, quoniam ad hoc sunt obligati.

Hoc Sacramentum potest conferri minùs solemniter quocumque die, hora et loco, ex causa ad arbitrium Episcopi.

[merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed]

UANDO Episcopus ordinationem facere disposuerit, omnes, qui ad sacrum ministerium accedere voluerint, feria quarta ante ipsam ordinationem, vel quando Episcopo videbitur, ad civitatem evocentur. Episcopus autem Sacerdotibus, et aliis prudentibus viris, peritis divinæ legis, ac in ecclesiasticis functioniexercitatis, sibi adscitis, ordinandorum genus, personam, ætatem, institutionem, mores, doctrinam, et fidem diligenter investiget, et examinet.

Nullus ad Subdiaconatus Ordinem ante vigesimum secundum, ad Diaconatus ante vigesimum tertium, ad Presbyteratus ante vigesimum quin

tum ætatis suæ annum promoveatur. Sciant tamen Episcopi non singulos, in ea ætate constitutos, debere ad hos Ordines assumi, sed dignos dumtaxat et quorum probata vita senectus sit. Regulares quoque, nec in minori ætate, nec sine diligenti Episcopi examine ordinentur.

Prima Tonsura non initientur, qui Sacramentum Confirmationis non susceperint; et fidei rudimenta edocti non fuerint; quique legere, et scribere nesciant, et de quibus probabilis conjectura non sit, eos non sæcularis judicii fugiendi fraude, sed ut Deo fidelem cultum præstent, hoc vitæ genus elegisse.

Ad minores Ordines promovendi bonum à Parocho, et à magistro scholæ, in qua educantur, testimonium habeant. Hi verò, qui ad singulos majores erunt assumendi, per mensem ante ordinationem Episcopum adeant, qui Parocho, aut alteri, cui magis expedire videbitur, committat, ut nominibus, ac desiderio eorum, qui volent promoveri, publicè in Ecclesia propositis, de ipsorum ordinandorum natalibus, ætate, moribus et vita à fide dignis diligenter inquirat, et litteras testimoniales, ipsam inquisitionem factam continentes, ad ipsum Episcopum quamprimùm transmittat.

Minores Ordines iis, qui saltem Latinam linguam intelligant, per temporum interstitia, nisi aliud Episcopo magis expedire videretur, conferantur; ut eo accuratiùs, quantùm sit hujus disciplinæ pondus, possint edoceri, ac in unoquoque munere, juxta præscriptum Episcopi, se exerceant, idque in ea, cui adscripti erunt, Ecclesia (nisi fortè ex causa studiorum absint); atque ita de gradu in gradum ascendant; ut in eis cum ætate vitæ

meritum, et doctrina major accrescat. Quod et bonorum morum exemplum, et assiduum in Ecclesia ministerium, atque major erga Presbyteros, et superiores Ordines reverentia, et crebrior, quàm anteà, Corporis Christi Communio maximè comprobabunt. Cùmque hinc ad altiores gradus, et sacratissima mysteria sit ingressus, nemo iis initietur, quem non scientiæ spes majoribus Ordinibus dignum ostendat. Hi verò non nisi post annum à susceptione postremi gradus minorum Ordinum, ad sacros Ordines promoveantur: nisi necessitas, aut Ecclesiæ utilitas, judicio Episcopi, aliud exposcat.

Subdiaconi, et Diaconi ordinentur, habentes bonum testimonium, et in minoribus Ordinibus jam probati, ac litteris, et iis, quæ ad Ordinem exercendum pertinent, instructi. Qui sperent, Deo auctore, se continere posse; Ecclesiis, quibus adscribentur, inserviant; sciantque maximè decere, si saltem diebus Dominicis, et solemnibus, cùm altari ministraverint, sacram Communionem perceperint. Promoti ad sacrum Subdiaconatus Ordinem, si per annum saltem in eo non sint versati, ad altiorem gradum (nisi aliud Episcopo videatur) ascendere non permittantur. Duo sacri Ordines non eodem die, etiam Regularibus, conferantur.

Qui piè, et fideliter in ministeriis anteactis, se gesserint, et ad Presbyteratus Ordinem assumuntur, bonum habeant testimonium; et hi sint, qui non modò in Diaconatu, ad minus annum integrum, nisi ob Ecclesiæ utilitatem, ac necessitatem, aliud Episcopo videretur, ministraverint; sed etiam ad populum docendum ea, quæ scire omnibus necessarium est ad salutem, ac administranda Sacramenta, diligenti examine præcedente, idonei comprobentur; atque ita pietate, et castis moribus

« ZurückWeiter »