Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nem misit; ut doceret verbo simul, et facto, ministros Ecclesiæ suæ, fide et opere debere esse perfectos; seu geminæ dilectionis, Dei scilicet et proximi, virtute fundatos. Tales itaque esse studeatis, ut in adjutorium Moysi. et duodecim Apostolorum, Episcoporum videlicet catholicorum, qui per Moysen, et Apostolos figurantur, dignè, per gratiam Dei, eligi valeatis. Hac certè mira varietate Ecclesia sancta circumdatur, ornatur, et regitur cùm alii in ea Pontifices, alii minoris ordinis Sacerdotes, Diaconi, et Subdiaconi, diversorum ordinum viri consecrantur ; et ex multis et alternæ dignitatis membris unum corpus Christi efficitur. Itaque, filii dilectissimi, quos ad nostrum adjutorium fratrum nostrorum arbitrium consecrandos elegit, servate in moribus vestris, castæ et sanctæ vitæ integritatem. Agnoscite quod agitis: imitamini quod tractatis; quatenùs mortis Dominicæ mysterium celebrantes, mortificare membra vestra à vitiis, et concupiscentiis omnibus procuretis. Sit doctrina vestra spiritualis medicina populo Dei; sit odor vitæ vestræ delectamentum Ecclesiæ Christi; ut prædicatione, atque exemplo ædificetis domum, id est, familiam Dei, quatenùs nec nos de vestra provectione, nec vos de tanti officii susceptione damnari à Domino, sed remunerari potiùs mereamur. Quod ipse nobis concedat per gratiam suam. . Amen.

Si non sint factæ ordinationes Subdiaconorum, vel Diaconorum, dicuntur Litaniæ, ùt suprà in ordinatione Subdiaconorum dictum est. 55.

1

[graphic][subsumed]

Post hæc surgunt omnes, et ordinandis coram Pontifice binis, et binis successivè genuflectentibus, Pontifex stans ante faldistorium suum cum mitra, et nulla oratione, nulloque cantu præmissis imponit simul utramque manum super caput cujuslibet ordinandi successivè, nihil dicens. Idemque faciunt post eum omnes Sacerdotes, qui adsunt, quorum tres, aut plures, planetis vel saltem cum stolis parati, si commodè fieri potest esse deberent. Quo facto, tam Pontifex, quàm Sacerdotes, tenent manus dexteras extensas super illos. Et Pontifex stans cum mitra, dicit :

[ocr errors]

REMUS, fratres charissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad Presbyterii munus elegit, cœlestia dona multiplicet; et quod ejus dignatione suscipiunt, ipsius consequantur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

TOM. I.

6

Pontifex, deposita mitra, conversus ad altare. dicit: Oremus.

Et ministri Flectamus genua. . Levate.
Et mox conversus ad ordinandos, dicit:

Ex

XAUDI nos, quæsumus, Domine Deus noster, et super hos famulos tuos benedictionem sancti Spiritus, et gratiæ Sacerdotalis infunde virtutem; ut, quos tuæ pietatis aspectibus offerimus consecrandos, perpetua muneris tui largitate prosequaris. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus.

Tum, extensis manibus ante pectus,

dicit:

PER omni-a sæcula sæculo-rum. R. Amen.

. Dominus vo-biscum. . Et cum spi-ri-tu

tu-o.. Sursùm corda. B. Ha-be-mus ad

Dominum. . Grati-as agamus Do-mino

De-o nostro. . Dignum et justum est.

Verè dignum et justum est, æquum et

sa-luta-re, nos ti-bi semper, et u-bique

gra-ti-as a-ge-re, a-ge-re, Do-mine sancte, Pa-ter

omnipotens, æterne Deus, honorum auctor,

et distributor omnium digni-tatum; per

+

quem profi-ci-unt u-niversa, per quem cuncta

firmantur, amplifi-catis semper in me-li-us

naturæ ra-ti-o-na-lis incrementis, per or-di

nem congru-a ra-ti-o-ne dispo-situm. Unde

et Sacerdo-tales gradus, atque of-fi-ci-a

Levitarum, Sacramentis mysticis institu-ta

+

:

creverunt ut cùm Ponti-fices

summos re

M

gendis po-pu-lis præfe-cisses, ad e-orum

soci-e-tatis et ope-ris adjumentum, sequentis

ordi-nis viros et secundæ digni-ta-tis

e-ligeres. Sic in eremo per septu-a-ginta

vi-rorum prudenti-um mentes, Mo-y-si spi

ritum propa-ga-sti; quibus il-le adju-to

ribus usus, in populo innumeras multitu

dines fa-ci-lè gubernavit. Sic et in E-le

a-zarum et Ithamarum fi-li-os A-a-ron

« ZurückWeiter »