Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CONSECRARE , et sanctificarc digneris, Domine , u manus istas per istam unctionem , et nostram bene * dictionem. R. Amen.

Pontifex producit manu dextera signum crucis super manus illius quem ordinat, et prosequitur : Ut quæcumque benedixerint, benedicantur , et quæcumque consecraverint, consecrentur , et sanctificentur, in nomine Domini nostri Jesu Christi. Et quilibet ordinandus respondet, Amen.

Tum Pontifex claudit , seu jungit manus cuilibet successivè , quas sic consecratas aliquis ministrorum Pontificis albo panniculo lineo simul , videlicet , dexteram super sinistram alligat ; et mox unusquisque ad ordinem suum redit ; et sic clausas, et alligatas manus tenet. Omnium manibus unctis, et consecratis , Pontifex pollicem mica panis tergit ; tum tradit cuilibet successive Calicem cum vino , et aqua , et Patenam superpositam cum Hostia , et ipsi illam accipiunt inter indices et medios digitos, et cuppam Calicis el Patenam simul tangunt, Pontifice singulis dicente :

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

CCIPE potestatem offerre sacrificium Deo , MisA sasque celebrare , tam pro vivis , quàm pro defunctis. In nomine Domini. R. Amen.

His peractis , Pontifex lavat manus cum medulla panis , et aqua, lotionis hujusmodi projicitur in sacrarium ; deindè cum mitra revertitur ad sedem suam , vel ad faldistorium in cornu Epistolæ , in plano sibi paratum , ubi sedet cum mitra. Et chorus cantat ultimum Versum Tractus , vel Sequentiæ , sive Alleluia. Interim accedunt duo Capellani ante Pontificem cum libro et candela , qui ex eo legit dictum ultimum Versum Tractus, vel Sequentiae, sive Alleluia, legit etiam secretè Munda cor meum, atque Euangelium..

Intereà unus ex Diaconis noviter ordinatis accedit ad altare cum textu Euangelii ante pectus , et dicit : Munda cor meum, etc. et cantat Euangelium. Interim parantur per ministros Hostiæ super altare, pro numero ordinatorum in ordinibus sacris , qui omnes communicare debent, et proceditur in Missa ordine solito. Intereà dum Offertorium cantatur, vel etiam priùs , ordinati Sacerdotes poterunt lavare manus suas cum medulla panis , et aqua benè mundare, atque extergere «mappulis illis, quibus ligatæ erant, et aqua ablutionis hujusmodi projiciatur in sacrarium.

Pontifex verò , Offertorio lecto , accepta mitra , vadit ad faldistorium ante medium altaris, et ibi sedens accipit Offertorium ab omnibus ordinatis , qui omnes accedunt bini , et bini ad Pontificem , coram quo genuflexi offerunt illi singulas candelas accensas, et osculantur ejus manum ; primò Presbyteri , tum Diaconi successivé, et alii suo ordine.

Accepto singulorum Offertorio , Pontifex lavat manus, et surgit sine mitra , ac tollitur faldistorium, et prosequitur Missam.

Presbyteri verò ordinati , post Pontificem , vel hinc et indè , ubi magis commodum erit , in terra genuflexi habeant libros coram se, dicentes :

Suscipe sancte Pater, etc. et omnia alia de Missa , prout dicit Pontifex : qui tamen benè advertat , quòd Secretas morosè dicat , et aliquantu. lùm altè , ita ut ordinati Sacerdotes possint secum omnia dicere , et præsertim verba consecrationis , quæ dici debent eodem momento per ordinalos, quo dicuntur per Pontificem.

Secreta pro ordinatis, quæ dicitur cum Secreta Missæ diei sub uno Per Dominum , etc. Tuis , quæsumus Domine , operare mysteriis , I ut hæc tibi munera dignis mentibus offeramus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen..

Cum Pontifex dixerit. orationem , Domine Jesu Christe, qui, etc. osculatur altare, et dat primo ex singulis ordinatis cujuslibet ordinis sacri ad eum successivè accedenti, et altare priùs ad dexteram Pontificis deosculanti, pacem , dicens : Pax tecum. Cui ille respondet : Et cum spiritu tuo.

: .Et quilibet illorum dat sequenti sui Ordinis secum ordinato , et ille alteri , et sic usque ad ultimum continuatur. Si autem ordinatorum parvus sit numerus , Pontifex poterit dare pacem singulis.

Postquàm verò Pontifex se communicaverit , et totum Sanguinem sumpserit , priusquam digitos abluat, accedunt ante altare Presbyteri , deindè Diaconi, tandem Subdiaconi : quibus ordinatè dispositis, et genuflexis , Pontifex facta reverentia

Sacramento, et aliquantulum versus cornu Euangelii se retrahens , ad cos se convertit, et singuli ex Diaconis et Subdiaconis , tantùm dicunt submissä voce : CONFITEOR Deo omnipotenti , beatæ Mariæ semper u virgini, beato Michaëli Archangelo, beato Joanni Baptistæ , sanctis Apostolis Petro et Paulo , omnibus Sanctis, et tibi pater : quia peccavi nimis cogitatione, verbo, et opere , mcâ culpâ, meâ culpâ, meâ maximâ culpâ. Ideò precor beatam Mariam semper virginem, beatum Michaëlem Archangelum , beatum Joannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos , et te pater, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

Et si Officium fiat in cantu, unus de noviter ordinatis illud cantat.

Et Pontifex stans capite detecto, versus ad cos dicit intelligibili voce , nisi Officium fiat in cantu:

ISEREATUR vestrî omnipotens Deus , et dimissis

peccatis vestris , perducat vos ad vitam æternam. B. Amen. I NDULGENTIAM , absolutionem , et remissionem pec| catorum vestrorum , tribuat vobis omnipotens , et misericors Dominus. R. Amen.

Et manu dextra signum crucis super eos communiter producit. Presbyteri ante communionem non dicunt Confessionem , nec dalur eis absolutio, quia concelebrant Pontifici, proptereà si non sunt alii ordinati , Confessio , et Absolutio prædictæ omilluntur.

Tum accedunt ordinati ad supremum gradum altaris , bini et bini. Pontifex verò ponit plures Hostias consecratas super Patenam , quam ori cu

Tom. I.

juslibet communicandi supponit, et singulos communicat, cuilibet dicens :

[graphic]
[ocr errors]

audiniga jig. - 199

ORPUS Domini nostri Jesu Christi custodiat te

in vitam æternam,

Quilibet respondet : Amen. - Et priusquam communionemosumat manum Pontificis Hostiam tenentem osculatur.

Unus ministrorum Pontificis stat juxta cornu Epistolae altaris Calicem habens, non illum cum quo Pontifex celebravit , sed alium cum vino , et mappulam mundam in manibus , ad quem singuli communicati accedunt, et se purificant, os extergunt , et ad partem se locant.

Omnibus communicatis, Pontifex extergit Patenam super Calicem suum, super cum digitos abluit, sumit ablutionem , accipit mitram , et lavat manus.

« ZurückWeiter »