Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI STERCKX.

ARCHIEPISCOPO MECHLINIENSI.

BELGII PRIMATI.

ORDINIS LEOPOLDINI MAJORI TORQUE CONDECORATO, ETC.

RITUUM ECCLESIÆ CATIIOLICÆ NORMAM

A TRADITIONE APOSTOLICA

AD NOS USQUE DEDUCTAM,

ECCLESIASTICÆ HIERARCHIA

GRADUS, MINISTERIA, HARMONIAM,

POTESTATEM, MAJESTATEM ,

PONTIFICUM DIGNITATEM

EXPONENS;

CUI ACCESSERUNT ADDITAMENTA A S. R. C. APPROBATA

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

BENEDICTI XIV.

APOSTOLICÆ LITTERÆ IN FORMA BREVIS DE NOVA RITUALIS,

CÆREMONIALIS EPISCOPORUM, NEC, NON ET ROMANI PONTIFICALIS EDITIONE, EX QUIBUS SELEGIMUS EA, QUÆ PONTIFICALE ROMANUM TANTUMMODO SPECTANT.

BENEDICTUS PAPA XIV.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

van ardenti studio, incredibili solicitudine, assidua cura , et indefesso

diuturnoque labore, adhibitis etiam accilisque undequaque viris in sacra Doctrina disciplinaque Ecclesiastica versatis , aeque ac de rerum Liturgicarum peritia meritissimis, sedulam operam navaverint atque contenderint Prædecessores Nostri Romani Pontifices, ut Rituale Romanum, Cæremoniale Venerabilium Fratrum Episcoporum, et Pontificale Romanum , sive emendatis erroribus , sive correclis inordinationibus, sive ablatis inutilibus, sive restitutis necessariis, ad eam landem formam normamque, juxta quam de præsenti usui sunt, maximo cùm omnium virorum Ecclesiasticorum commodo et utilitate redigerentur : præstat in primis intelligere ex ipsis præsertim Apostolicis in simili forma Brevis litteris corumdem Pre sorum Nostrorum, qui post S. Pium Papam V. felicis recordationis , Clemens VIII, Innocentius X. Paulus V. Urbanus 'VIII. et Benedictus XIII. ad gravissimum dignissimumque hujusmodi opus omnibus numeris absolvendum sese pro viribus addiderunt,

Tenores autem memoratarum litterarum sunt, qui sequuntur : Ac primum quidem quo pro Riluali Romano staluit Paulus Papa 'V. Bulla incipiente , A postolicæ Sedi : Item quæ pro Cæremoniali Episc. Clemens Papa VIII. Bulla incipiente, Cum novissimè; Innocentius Papa X. Bulla incipienle , Esti alias, Quin eliam Benedictus XIII. Bulla incipiente , Licet alias; brevitalis gratia hic omilluntur.

Pro Pontificali verò Romano Clemens Papa VIII. Ad perpetuam rei memoriam. Ex quo in Ecclesia Dei mulla , tum à sacris Conciliis tum à Romanis Pontificibus Prædecessoribus nostris , ad Dei gloriam augendam, et ad Calholicæ fidei unitatem ubique retinendam, piè ac sapienter instilula sunt, nihil magis iidem- Pontifices Prædecessores nostri curandum sibi esse statuerunt, quàm ut communes Ecclesiastici muneris rationes ad propriam normam, servala antiquitatis auctoritate, revocarent.

Hac solicitudine impulsus fel. ree. Pius Papa V. Prædecessor noster, formulam, primùm psallendi Horas Canonicas et celebrandi Missas , variè priùs constitutam, et à nonnullis Prædecessoribus nostris restitui et instaurari ceptam, ad unam pariter formam, Romano Breviario summo studio ae diligentia edilo, redigendam curavit. Atque hoc sanè consilio alii Romani Pontifices, qui eumdem Pium præcesserunt, Pontificales ctiam cæremonias ac ritus, quibus ejusdem Catholicæ Ecclcsiæ Præsules in suorum munerum functione uterentur, certis simililcr forma et modo præfinilis, in Romanum Pontificale retulerunt.

[ocr errors]
[ocr errors]

Cælerùm , quia exdem Ceremoniarum ac Rituum formulæ ibi expressa posteà , sive diuturnitatis injuria, sive Typographorum negligentia , sive alia de causa , in ipso Pontificali partim immutatæ, partim corruptæ , veteris instituti atque auctoritatis gratiam magna ex parte amiserant; idcircò necessaria res visa est, ut eædem formulæ in sacris Præsulum Ecclesiasticorum muneribus servandæ , recuperato prioris integritatis statu, omninò restituerentur, et ab omnibus præscripta forma aliqua ratione observarentur.

Nos igitur ad summum Apostolatus apicem, meritis licèt imparibus, evecli, predictorum Romanorum Pontificum Prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, omni cura et solicitudine adnitendum Nobis esse duximus , ut errores , qui quidem ncc pauci , nec leves in idem Pontificale, depravatis passim locis, irrepserant, quàm accuratissimè tollerentur.

Idem enim Pontificale corrupti et mendosi voluminis speciem adeo præseferebat, ut (multis dictionibus, hinc indè partim in unam contractis , partim una in plures distincta , partim iisdem malè ac perperam collocatis et trajectis, partim denique ipso orationis sensu mutato) dubium esset, quibus tandem officiis, vel laudibus iidem Ecclesiæ Præsules divinum Numen prosequerentur; præterquamquod in rubricis etiam sparsim turbala ordinis scrie dispositis, tanta erat varietas et obscuritas, ut multis in locis rectène se haberent, opinione magis , quàm judicio esset statuendum.

Hanc ergo ad rem, tam cum Ecclesiæ cultu officioque nostro conjunctam, tamque eorum, qui pro impositi oneris debito sacris Ecclesiæ muneribus vacare debent, concordiæ et unitati congruentem examinandam et absolvendam, piis quibusdam atque insignibus viris, diu multumque in Pontificalibus cæremoniis et ritibus versatis, negotium dedimus, dictum Pontificale undequaque corrigendi et restiluendi , necnon quæcumque ad exactam illius editionem spectare viderentur, perquirendi et præstandi.

Cùmque apud eos paterna hortatione ad hoc opus maturandum quotidie fere uteremur, re tota tandem ad nos perlata, et in hanc quæ nunc editur, formam redacta , singulari Dei benignitate (neque enim aliter accipimus) Pontificale Romanum tandem restitutum et absolutum est., atque ita ex omni parte dispositum (quod ii etiam , qui negotio ac muneri huic præfuêre, contirmaruni) ut nihil ab antiquis Pontificalium codicibus , qui tuni in clarioribus Urbis Ecclesiis, tum in nostra Vaticana Bibliotheca , ac denique in quibusdam aliis insignibus locis asservantur, alienum aut discrepans irrepserit.

Ad quam operam in vetustis libris inter se conferendis , strenuè ac fideliter navatam, id commodi quoque accessit , quòd ii , qui ea in re industriam collocarunt, ex gravissimis scriploribus eos demùm auctores , qui omnium probatissimi haberentur, secuti fuerint, quodque ambiguis omnibus ac dubiis rebus prætermissis , eas dumtaxat , quæ essent in veteris Pontificalis volumine comprehensæ , delegerint , iis tamen exceptis, quæ ad Romanum ficem attincbant, quod nimirùm in cæremoniali Sanctæ Romanæ Ecclesiæ sunt expressæ.

Ex rubricis verò multis detractis , quæ exactiore methodo in librum Cæremoniarum Episcoporum sunt relata , plerisque etiam , ulì necessitatis ratio postulabat, adjectis, et præterea non paucis quibusdam ia melius commutatis, clariùsque expositis, ac denique cantu plano in aptiorem modulationis formam (permultis syllabis, pro temporum nalura , ubi ratio eas produci et corripi postulalat, contra quam priùs in antiquo Pontificali expressum erat , magis apposilè extensis, vel contractis) à viris ejus rei peritis , ad hoc jussu nostro delectis , diligenter relacto, opus jam absolutum probavimus, ei Romæ edi, editumque divulgari mandavimus.

Ut auiein ipsius operis labor finem eum , ob quem est susceptus, sortiatur, utque posthac in omnibus et singulis Ecclesiis uno eodemque modo cære. moniæ et ritus Pontificales observentur; Molu proprio, et ex certa scientia , ac de Apostolicæ potestatis pleniludine omnia ei singula Pontificalia in hunc usque diem in quibuscumque terrarum orbis partibus impressa et approbala, et quibusyis privilegiis Apostolicis munita, et decretis ac clausulis roborata , per presentes supprimimus, et abolemus , eorumque usum in posterum

« ZurückWeiter »