Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

universis Ecclesiis, Monasteriis, Conventibus, Militiis, Ordinibus, et locis, atque etiam omnibus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, et aliis Ecclesiarum Prælatis, cæterisque omnibus et singulis Personis Ecclesiasticis, sæcularibus, et regularibus utriusque sexus interdicimus et prohibemus ; et hoc nostrum Pontificale sic restitutum et reformatum in omuibus universi terrarum orbis Ecclesiis, Monasteriis, Ordinibus, et locis etiam exemptis, si quæ sunt, recipi et observari præcipimus.

Statuentes, Pontificale prædictum nullo unquam tempore in toto, vel in parte mutandum, vel ei aliquid addendum, aut omnino detrahendum esse, ac quascumque personas, quæ Pontificalia munera exercere, vel alias quæ in dicto Pontificali continentur, facere aut exequi debent, ad ea peragenda et præstanda, ex hujus Pontificalis præscripto et ratione, teneri, neminemque ex iis, quibus ca exercendi, et faciendi munus impositum est, nisi formulis, quæ hoc ipso Pontificali continentur, servatis satisfacere posse.

Omnibus igitur et singulis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, et cæteris Ecclesiarum Prælatis, necnon aliis quibuscumque Personis Ecclesiasticis, sæcularibus et regularibus utriusque sexus ad quas id spectat, præcipimus ac maudamus, ut omissis, quæ sic suppressimus et abolevimus, cæteris omnibus Pontificalibus, hoc Nostrum in suis Ecclesiis, Monasteriis Conventibus, Ordinibus, Militiis, Diœcesibus, et locis prædictis recipiant, illoque posthac perpetuò utantur. Cæterùm ut præsentes litteræ omnibus pleniùs innotescant, mandamus illas ad valvas Basilicæ Principis Apostolorum de Urbe, et Cancellariæ Apostolicæ et in acie Campi Floræ publicari, earumque exemplar de more affigi.

Volumusque præterea, et motu atque auctoritate similibus decernimus, ut qui in Romana Curia sunt præsentes, lapsis duobus mensibus; qui verò intra Montes, octo: et qui ultra ubique locorum degunt, duodecim integrè excursis, vel alias ubi venalium hujus Pontificalis voluminum notitiam et facultatem habuerint, sacras cæremonias et ritus in eodem Pontificali præscriptos, juxta illius modum et normam, in quibuscumque actibus exercere, et observare teneantur.

Ipsarum autem litterarum exempla, manu Notarii publici, et sigillo alicujus Personæ in Ecclesiastica Dignitate constitutæ, aut illius Curiæ obsignata, vel in ipsis voluminibus, absque prædicto, vel alio quopiam adminiculo Roma impressa; eam ubique locorum et gentium fidem faciant, quam præsentes faccrent si essent exhibitæ, vel ostensæ.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum, sub Annulo Piscatoris, die x. Februarii M. D. XCVI. Pontificatus nostri anno quinto.

M. Vestrius Barbianus.

Ac laudatus URBANUS VIII. ad perpetuam rei memoriam. Quamvis alias fel. recor. Clemens Papa Octavus Prædecessor Noster, Pontificale Romanum tunc multis et non levibus erroribus scatens, piorum atque insignium virorum in Pontificalibus cæremoniis et ritibus versatorum opera undequaque corrigi et restitui curaverit: attamen successu temporis compertum est, plurimos errores denuò in Pontificale hujusmodi Typographorum inscitia, seu incuria, aliave de causa irrepsisse.

Undè curæ nostræ Pastoralis esse rati sumus, ad novam ejusdem Pontificalis, quòd Cæremoniarum et rituum quibus catholici Antistites in suorum munerum functione uti debent, norma existit, correctionem animum appellere. Idcirco, ut idem Pontificale denuo typis quàm emendatissimè auctoritate nostra ederetur, emendationem errorum, qui in illud, ut præfertur, irrepserunt, nonnullis Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, et aliis viris doctrina et pietate conspicuis, Pontificalium Cæremoniarum et rituum peritis, commisimus, quorum opera cùm Pontificale prædictum ab omnibus, quibus scatebat, mendis et erroribus accuratissimè repurgatum fuerit. Nos, ne tam exacta Cardinalium, et aliorum prædictorum hac in re industria et diligentia optato frustretur effectu, mandavimus dilecto filio Andreæ Brogiotto, Typographiæ nostræ Apostolica Præfecto, procurationem emendati Pontifi

VIII

calis hujusmodi elegantibus typis, et insigni forma in lucem edendi : quod exemplar, qui posthac Poutificale Romanum impresserint, sequi omnes

teneantur.

Extra Urbem verò nemini licere volumus idem Pontificale in posterum typis excudere, aut evulgare, nisi facultate in scriptis accepta ab Inquisitoribus hæretica pravitatis, siquidem inibi fuerint; sin minus, ab locorum Ordinariis.

Quòd si quis quacumque forma contra præscriptum hoc Pontificale Romanum, aut Typographus impresserit, aut noviter impressum Bibliopola vendiderit, extra ditionem nostram Ecclesiasticam excommunicationis latæ sententiæ pœna subjaceant, à qua, nisi à Romano Pontifice (præterquam in mortis articulo constituti) absolvi nequeant; in alma verò Urbe, ac reliquo statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera ac amissionis librorum et Typorum omnium eidem Cameræ applicandorum pœnas, absque alia declaratione, irremissibiliter incurrant; et nihilominus Pontificalia sine prædicta facultate impressa aut evulgata, eo ipso prohibita censeantur.

Inquisitores verò, locorumque Ordinarii facultatem hujusmodi non priùs concedant, quàm Pontificale tam ante, quàm post impressionem cum hoc ipso exemplari auctoritate nostra vulgato diligenter contulerint, et nihil in iis additum detractumque cognoverint: in ipsa autem facultate, cujus exemplum in fine, aut initio cujuscumque Pontificalis impressum semper addatur, mentionem manu propria faciant absolutè hujusmodi collationis, repertæque inter utrumque Pontificale conformationis, sub pœna Inquisitoribus privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda; Ordinariis verò locorum, suspensionis à Divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiæ; eorum verò Vicariis privationis officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda, necnon excommunicationis absque alia declaratione incurrendæ. Injungimus autem Nuntiis nostris ubique locorum degentibus, ut huic negotio diligenter invigilent, cunctaque ad præscriptum hujus voluntatis nostræ confici curent.

et

Non obstantibus licentiis, indultis, et privilegiis Pontificalia imprimendi quibuscumque Typographis per Nos, seu Romanos Pontifices Prædecessores nostros hucusque concessis, quæ per præsentes expressè revocamus, revocata esse volumus; necnon constitutionibus, et ordinationibus generalibus et specialibus in contrarium præmissorum quomodocumque editis, confirmatis, et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, et expressa mentio habenda esset, tenores hujusmodi præsentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter et expressè derogamus, cæterisque contrariis quibuscumque.

Volumus autem ut præsentium litterarum nostrarum exemplaribus, etiam in ipsis Pontificalibus impressis, vel manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personæ in dignitate Ecclesiastica constitute munitis, eadem prorsùs fides adhibeatur, quæ ipsis præsentibus adhiberetur, si essent exhibitæ vel ostensæ.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die xvii Junii MDCXLIV. Pontificatus nostri anno vigesimo primo.

M. A. Maraldus.

Quoniam autem Nos pro paterna charitate vehementer cupientes, ut Christi fidelibus in articulo mortis constitutis, quoad fieri posset, universis Apostolica Benedictio nostro nomine impertiretur, el Plenaria omnium peccatorum suorum Indulgentia elargiretur, per alias nostras sub plumbo litteras anno Incarnationis Dominica MDCCXLVII. Nonis Aprilis Pontificatus Nostri anno septimo dalas omnibus Ecclesiarum Antistitibus hujusmodi facultatem sub certis modo el forma expressam tribuimus, atque insimul formulam Benedictionis et Indulgentiæ hujusmodi dandæ præscripsimus; quemadmodum Encyclicam elium nostram Epístolam die xix. mensis Marta anno

MDCCXLIV. ad dilectos filios Generales Ordinum Regularium, quibus à Sancta Sede indulta cel indulgenda erat facultas Pontificiam Benedictionem effundendi super populum statis diebus, scripseramus super modo el ritu, quibus prædicla Benedictio danda est.

Præterea ad nonnullas liles et controversias exortas è medio tollendas ilidem per alias. nostras in simili forma Brevis litteras confirmaveramus leges et institula super Cæremonialia jussu nostro edita pro Provinciarum Præsidibus, Gubernatoribus, Prælatis, el Apostolicis Vicelegatis, quæ sunt lenoris sequentis.

Omillitur Bulla Benedicti XIV, incip. Quod Apostolus, de Cæremoniali disserens.

Sequitur præsens Bulla.

Insuper formulam itidem Benedictionis, et Traditionis Pallii ac jurisjurandi à Procuratoribus absentium Archiepiscoporum, antequam à dilecto Filio nostro S. R. E. Cardinali Diacono idem Pallium accipiant, ipsorum Archiepiscoporum nomine præstandi per nostram Constitutionem die xii. Mensis Augusti anno MDCCXLVIII. sub plumbo expeditam statuimus.

Porrò accedit ad hæc methodus quoque Scholæ Sacrorum Rituum in Gregoriano Collegio Romano hujus almæ Urbis nostræ Nobis approbantibus institutæ non sine uberi per hoc tempus in Sacris Ritibus addiscendis profectu, aliarumque ad instar ejusdem Scholæ, alibi jam erectarum, vel erigendarum: quæ methodus multis in libris, et præcipuè in decimo operum nostrorum Volumine Romanæ editionis reperitur inserta plurimumque à Nobis commendatur, eamque plurimum studiosis Sacrorum Rituum prodesse compertum est.

Ea propter cùm Nobis à quamplurimis supplicatum fuerit, ut typis iterùm reimprimendi Rituale Romanum, Cæremoniale Episcoporum, et Pontificale Romanum hujusmodi, et non solùm in iisdem antedicta omnia à Nobis statuta addendi, verùm etiam nostro jussu in lucem emittendi, licentiam de Apostolica benignitate et auctoritate concedere et indulgere dignaremur: Nos itaque probè scientes, et experientia edocti quantum prosit, ut in uno volumine simul collecta ad manus sint ea omnia, quæ sparsim ac divisim impressæ, inveni untur, et considerantes quantam hujusmodi collectio utilitatem memorata: Schola Liturgica in Collegio Societatis Jesu ejusdem almæ Urbis nostræ à Nobis institutæ, aliisque ubique locorum erectis afferre possit, Apostolica auctoritate tenore præsentium communibus tot insignium Virorum ac Præsulum votis, et supplicationibus benignè annuentes, facultatem tribuimus et impartimur, ut Rituale Romanum, Cæremoniale Episcoporum, ac Pontificale Romanum sub iisdem modo et forma, quibus de præsenti impressa reperiuntur, et usui sunt, unà simul cum omnibus et singulis, quæ, ut superiùs relatum est, à Nobis præscripta, ordinata, et publici etiam juris facta sunt, necnon cum sæpe dicta methodo Scholæ Sacrorum Rituum in Operibus nostris jam editis inserta jussu nostro, non obstantibus quibuscumque in contrarium facientibus, typis reimprimantur, et in lucem emittantür.

Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris, die xxv. Martii anno MDCCLII. Pontificatus nostri anno duodecimo.

Cajetanus Amalus.

AD LECTOREM DE RECUSO PONTIFICALI.

os & Pontifices, vos & sacra nomina mystæ,
Atque Sacerdotes, vario quos ordine Divum

Mancipat obsequiis ultrò jurata voluntas :
Quos votum, exortisque ligat pia regula vitæ,

Huc animum, huc oculos. Vobis huic sancta laborat
Religio, et Latii sancit decreta Senatus :
Multa docens, et quos præscribit Romula ritus
Infula, et antiquum templorum insistere morem.

Vos decet, officii quoscumque sacrata professi
Secta vocat, Sanetas animum informare per artes,
Atque vices Sacrorum, et debita munera templis.
Ae sibi præscriptam populis impendere curam ;
Illic cuncta patent, seu vos præscribere munus,
Seu præstare juvat. Jam primo in limine libri
Rore sacro Puerum, et ligni sudantis olivo
Præsul, et inscriptam perducit Chrismate frontem,
Invictumque animum, obnixamque in prælia præstat.
Cuncta fidem. Post hæc majores inserit annos
Ordinibus tonsis illos ad prima capillis
Templa vovens : alios, si fani janua poscit
Excubias, sacrisve vocat pia cura legendis :
Sive truces Genios, et conjurata nocentum
Agmina possessis lustrali carmine membris
Exturbare opus est, cerave liquente coruscas
Ferre faces, et pendentes accendere lychnos.
Sunt et quos jam prima gradus ad munera poscunt
Magna ministeria et ritus præstare potentes;
Inter sacra Deum, circumque altaria stantes,
Dum sacros latices, et mystica liba Sacerdos
Immolat, atque suo sistit se victima Patri
Filius Aligeris nunquam o concessa potestas
Calitibus; nec quos gentis primæva Parentes
Sæela tulêre alias, quamvis de sanguine claro
Abramidum, et regnatoris simulacra futuri.

Jamque suum jus omne, potestatemque regendi
Conferet, unanimi si quem suffragia voto
Optavêre sibi, populisque præesse tuendis
Pontificem, longum solemne stabit ad aras
Multa precans, sacroque caput lustrabit olivo,
Et pastorali gemma donabit et auro,

Connubio jungens stabili, sponsæque dicabit

Jam proprio. Seu cum Tarpejo à Præsule munus

Rarum, augustum, ingens, humerosque ac pectora circum

Pallia ritè dabit Nunc quos exercita virtus

Cœnobii, tonsæque vocat custodia gentis,

Multa super votis, super officioque fideli

Multa monens, manibus, capite benè fausta precatur

Impositis, mitræque etiam facit esse potentem;

Seu quas virgineis Matres imponere septis
Est opus, optantique datur Antistita turba.
Inde novum molitur opus, solemnia Regum
Auspicia, et primos templis attollere fasces,
Ecce gravi Rex incessu procedit, et aras
Suppliciter venerans regno sua jura pacisci,
Constantesque animos in religione Porum
Annuit, atque humeros oleo dextramque perunctus
Accipit oblatum Mystis cingentibus ensem,
Et sceptri decus, et radiantia tempora circum,
Imperii specimen, gemmeo diademata textu.

Jam cùm prima novo signant fundamina templo,
Attolluntque Crucem, sacrata in veste Sacerdos
Spargens rore levi, sacræque aspergine lymphæ
Lustrabitque locum, fundetque precantia vota,

Ac Silicem inscriptum faustis pro more sequetur
Ominibus, stabilemque petet per sæcula sedem.
Sed cùm delubri se jam fastigia cœlo

Extulerint, et digna Deo domus auspice stabit,
Quid memorem rursùs longo celebrata paratu
Prima loci auspicia, et solemnes ordine ritus,
Jejunasque preces, olei, et libamina sacri,
Et super aurato lucentes stipite ceras,
Inspersosque solo cineres, inscriptaque signa,
Præsul ubi arcanas voces, tacitosque precatus
Fundit humi incumbens, ac verba potentia dicit?
Idem corporibus terram designat humandis,
Constituitque Cruces, triplicemque in vertice figit
Hinc atque indè facem; nebulam fumantis acerræ
Interea, Arabiumque focis adolebit odorem.
At cum templa scelus, sævique licentia ferri
Polluit impulsu tetro, furiisque nefandæ
Tisiphones, cessitque animo reverentia Divum ;
Concipit ille preces, offensaque Numina terris
Conciliat, redditque sacræ sua munia sedi,
Atque profanatos delubro instaurat honores.
Nunc aureos calices, et gemmea vasa dicabit
Usum in Sacrorum, et nostris gestamina Mystis:
Et vestes auro rigidas ac linea texta,
Puraque sternendis mantilia devovet aris ;
Auratasque cruces, simulacraque sancta Deorum
Spargens rore super : nec non quæ pendula summis
Turribus æra sonant, queis dat Campania nomen,
Nolaque Paulino quondam sub præsule felix:
Telaque in infidos vibranda potentiùs hostes
Et clypeum et loricam hamis auroque trilicem ;
Sicubi vel gentes stimulis cœlestibus actas
Isacidum tractus, Solymamque reposcere bello,
Atque Saracenam Syrio de límite pestem
Exturbare procul pelagi trans æquora suasit
Religionis amor; tunc aurea segmina textu

Quadrifido, insutamque humeros ac pectora circum
Multa crucem precibus, nec non lustralibus undis
Prosequitur, lætosque vovet post bella triumphos,
Elataque manu candentia signa coruscans
Mittit in infidos Superis præeuntibus hostes
Et certam fausto jam concipit omine palmam.

Sed neque, qui superest, pigeat decurrere campum,

En tibi suggestu Præsul sublimis ab alto
Usque recurrentes fastos sacrosque quotannis
Evulgare dies, cœtu auscultante Piorum,
Ingreditur; seu quo Jejunia tempore nobis
Esuriem indicunt, totasque adsistere luces
Impransos, donec pronos in cærula currus
Sof invergit, et emerito nox ingruit orbi;
Seu qua luce redux ad vitæ lumina Christus
Mærentes socios, orbumque reviset ovile.
Quid cùm justa reos damnante Antistite sontes
Pæna premit, clausique gemunt ad limina templi
Mesta cohors, scelerum dum longa piacula solvunt,
Impositos Cilicum textus, setasque rigentes
Tergemino nexu, et nodosa cannabe cincti ;
Dum rursùm admissis sacra ad communia Præsul
Defletam exemit perfecto tempore labem
Supplicibus, cunctaque animos à sorde piavit.

IX

« ZurückWeiter »