Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hinc laetis vituli vulgo moriuntur in herbis,
Et dulces animas plena ad praesepia reddunt.
Hinc canibus blandis rabies venit, et quatit aegros
Tussis anhela sues, ac faucibus angit obesis.
Labitur infelix, studiorum atque immemor herbae,
Victor equus, fontesque avertitur, et pede terram
Crebra ferit: demissae aures: incertus ibidem
Sudor; et ille quidem morituris frigidus: aret
Pellis, et ad tactum tractanti dura resistit.
Haec ante exitium primis dant signa diebus.
Sin in processu coepit crudescere morbus,
Tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto
Spiritus, interdum gemitu gravis; imaque longo
Ilia singultu tendunt: it naribus ater

Sanguis, et obsessas fauces premit aspera lingua,
Profuit inserto latices infundere cornu
Lenaeos: ea visa salus morientibus una.
Mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti
Ardebant, ipsique suos, iam morte sub aegra,
(Di meliora piis, erroremque hostibus illum!)
Discissos nudis laniabant dentibus artus.
Ecce autem duro fumans sub vomere taurus
Concidit, et mixtum spumis vomit ore cruorem,
Extremosque ciet gemitus. It tristis arator,
Maerentem abiungens fraterna morte iuvencum;
Atque opere in medio defixa relinquit aratra.
Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt
Prata movere animum, non qui per saxa volutus

Purior electro campum petit amnis: at ima
Solvuntur latera, atque oculos stupor urget inertes,
Ad terramque fluit devexo pondere cervix.
Quid labor, aut benefacta iuvant? quid vomere terras
Invertisse graves? Atqui non Massica Bacehi
Munera, non illis epulae nocuere repostae:
Frondibus et victu pascuntur simplicis herbae:
Pocula sunt fontes liquidi, atque exercita cursu
Flumina; nec somnos abrumpit cura salubres.
Tempore non alio dicunt regionibus illis
Quaesitas ad sacra boves Iunonis, et uris
Imparibus ductos alta ad donaria currus.
Ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis
Vnguibus infodiunt fruges, montesque per altos
Contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
Non lupus insidias explorat ovilia circum,
Nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum
Cura domat. Timidi damae cervique fugaces
Nunc interque canes et circum tecta vagantur.
Iam maris immensi prolem, et genus omne natantum
Litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus
Proluit: insolitae fugiunt in flumina phocae.
Interit et curvis frustra defensa latebris
Vipera, et attoniti squamis adstantibus hydri.
Ipsis est aër avibus non aequus, et illae
Praecipites alta vitam sub nube relinquunt..
Praeterea iam nec mutari pabula refert,

Quaesitaeque nocent artes: cessere magistri

Phyllirides Chiron Amythaoniusque Melampus.
Saevit, et in lucem Stygiis emissa tenebris.
Pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque,
Inque dies avidum surgens caput altius effert.
Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes,
Arentesque sonant ripae, collesque supini.
Iamque catervatim dat stragem, atque aggerat ipsis
In stabulis turpi dilapsa cadavera tabo;

Donec humo tegere, ac foveis abscondere discunt.
Nam neque erat coriis usus; nec viscera quisquam
Aut undis abolere potest, aut vincere flamma:
Ne tondere quidem morbo illuvieque peresa
Vellera, nec telas possunt attingere putres.
Verum etiam invisos si quis tentarat amictus,
Ardentes papulae, atque immundus olentia sudor
Membra sequebatur; nec longo deinde moranti
Tempore, contactos artus sacer ignis edebat.

VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBER QVARTVS.

Protinus

rotinus aërii mellis caelestia dona

Exsequar. Hanc etiam, Maecenas, adspice partem.
Admiranda tibi levium spectacula rerum,
Magnanimosque duces, totiusque ordine gentis
Mores, et studia, et populos, et proelia dicam.
In tenui labor: at tenuis non gloria; si quem
Numina laeva sinunt, auditque vocatus Apollo.
Principio sedes apibus statioque petenda,
Quo neque sit ventis aditus, (nam pabula venti
Ferre domum prohibent) neque oves haedique petulci
Floribus insultent, aut errans bucula campo
Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas.
Absint et picti squalentia terga lacerti

Pinguibus a stabulis, meropesque, aliaeque volucres;
Et manibus Procne pectus signata cruentis.
Omnia nam late vastant, ipsasque volantes
Ore ferunt, dulcem nidis immitibus escam.

« ZurückWeiter »