Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Improbus ille puer: crudelis tu quoque, mater.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

Nunc et oves ultro fugiat lupus: aurea durae
Mala ferant quercus: narcisso floreat alnus:
Pinguia corticibus sudent electra myricae:
Certent et cycnis ululae: sit Tityrus Orpheus;
Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Omnia vel medium fiant mare. Vivite silvae.
Praeceps aërii specula de montis in undas
Deferar: extremum hoc munus morientis habeto.
Desine, Maenalios iam desine, tibia, versus.

Haec Damon: vos, quae responderit Alphesiboeus,
Dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.
4. Adfer aquam, et molli cinge haec altaria vitta;
Verbenasque adole pingues et mascula tura:
Coniugis ut magicis sanos avertere sacris
Experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Carmina vel caelo possunt deducere Lunam;
Carminibus Circe socios mutavit Vlyxei;
Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Terna tibi haec primum triplici diversa colore
Licia circumdo, terque hanc altaria circum
Effigiem duco: numero deus impare gaudet.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores:

Necte, Amarylli, modo; et, Veneris, dic, vincula necto. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit Vno eodemque igni; sic nostro Daphnis amore. Sparge molam, et fragiles incende bitumine lauros. Daphnis me malus urit: ego hanc in Daphnide laurum. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Talis amor Daphnin, qualis, quum fessa iuvencum Per nemora atque altos quaerendo bucula lucos Propter aquae rivum viridi procumbit in ulva, Perdita nec serae meminit decedere nocti; Talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit, Pignora cara sui; quae nunc ego limine in ipso, Terra, tibi mando: debent haec pignora Daphnin. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Has herbas, atque haec Ponto mihi lecta venena, Ipse dedit Moeris: nascuntur plurima Ponto. His ego saepe lupum fieri, et se condere silvis Moerin, saepe animas imis excire sepulcris, Atque satas alio vidi traducere messes. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Fer cineres, Amarylli, foras: rivoque fluenti, Transque caput iace; nec respexeris: his ego Daphnin Adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

Adspice: corripuit tremulis altaria flammis

Sponte sua, dum ferre moror,
dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit!
Nescio quid certe est; et Hylax in limine latrat.
Credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?
Parcite, ab urbe venit, iam parcite, carmina, Daphnis.

ECLOGA NONA.

M OERIS.

LYCIDAS, MOERIS.

L.Quote, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?

M.O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri,
(Quod nunquam veriti sumus) ut possessor agelli
Diceret: Haec mea sunt; veteres migrate coloni.
Nunc victi, tristes, quoniam fors omnia versat,
Hos illi (quod nec bene vertat) mittimus haedos.
L.Certe equidem audieram, qua se subducere colles
Incipiunt, mollique iugum demittere clivo,

Vsque ad aquam, et veteres, iam fracta cacumina, fagos,
Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
M.Audieras; et fama fuit: sed carmina tantum
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt, aquila veniente, columbas.
Quod nisi me quacumque novas incidere lites.
Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
Nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
L.Heu, cadit in quemquam tantum scelus! heu tua nobis
Paene simul tecum solatia rapta, Menalca!

Quis caneret nymphas? quis humum florentibus herbis
Spargeret? aut viridi fontes induceret umbra?
Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
Quum te ad delicias ferres Amaryllida nostras?

,, Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas;

[ocr errors]
[ocr errors]

Et potum pastas age, Tityre; et inter agendum Occursare capro, cornu ferit ille, caveto. M.Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat. Vare, tuum nomen (superet modo Mantua nobis, », Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae!) Cantantes sublime ferent ad sidera cycni. L.Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;

[ocr errors]

Sic cytiso pastae distentent ubera vaccae:
Incipe, si quid habes. Et me fecere poetam
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
Vatem pastores: sed non ego credulus illis.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna Digna, sed argutos inter strepere anser olores. M.Id quidem ago; et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis?
Hic ver purpureum : varios hic flumina circum
Fundit humus flores: hic candida populus antro
Imminet, et lentae texunt umbracula vites.

Huc ades: insani feriant sine litora fluctus.
L.Quid,
, quae te pura solum sub nocte canentem

Audieram? numeros memini, si verba tenerem. M.,, Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?

[ocr errors][merged small]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

,, Astrum, quo segetes gauderent frugibus; et quo,,

[merged small][merged small][ocr errors]

,, Insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.,,

« ZurückWeiter »