Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Aut intus clausos satura ad praesepia servant.
Carpit enim vires paullatim, uritque videndo
Femina; nec nemorum patitur meminisse, nec herbae.
Dulcibus illa quidem illecebris et saepe superbos
Cornibus inter se subigit decernere amantes.
Pascitur iu magno Sila formosa iuvenca:
Illi alternantes multa vi proelia miscent
Vulneribus crebris: lavit ater corpora sanguis;
Versaque in obnixos urgentur cornua vasto
Cum gemitu: reboant silvae et longus Olympus.
Nec mos bellantes una stabulare: sed alter
Victus abit, longeque ignotis exsulat oris,
Multa gemens ignominiam plagasque superbi
Victoris: tum, quos amisit inultus, amores,
Et stabula aspectans regnis excessit avitis.
Ergo omni cura vires exercet, et inter
Dura iacet pernox instrato saxa cubili,
Frondibus hirsutis et carice pastus acuta;
Et tentat sese, atque irasci in cornua disci
Arboris obnixus trunco, ventosque lacessit
Ictibus, et sparsa ad pugnam proludit arena:
Post ubi collectum robur, viresque refectae,
Signa movet, praecepsque oblitum fertur in hostem:
Fluctus uti, medio coepit quum albescere pontos
Longius ex altoque sinum trahit; utque, volutus
Ad terras, immane sonat per saxa, neque ipso
Monte minor procumbit; at ima exaestuat unda
Vorticibus, nigramque alte subiectat arenam.

Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque, Et genus aequoreum, pecudes, pictaeque volucres, In furias ignemque ruunt: amor omnibus idem. Tempore non alio catulorum oblita leaena Saevior occurrit campis; nec funera vulgo Tam multa informés ursi stragemque dedere Per silvas: tum saevus aper, tum pessima tigris. Heu! male tum Libyae solis erratur in agris. Nonne vides, ut tota tremor pertentet equorum Corpora, si tantum notas odor attulit auras? Ac neque eos iam frena virûm, neque verbera saeva, Non scopuli, rupesque cavae, atque obiecta retardant Flumina, correptos unda torquentia montes. Ipse ruit, dentesque Sabellicus exacuit sus, Et pede prosubigit terram, fricat arbore costas, Atque hinc atque illinc humeros ad vulnera durat. Quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem Durus amor? nempe abruptis turbata procellis. Nocte natat caeca serus freta: quem super ingens Porta tonat caeli, et scopulis illisa reclamant Aequora: nec miseri possunt revocare parentes, Nec moritura super crudeli funere virgo. Quid lynces Bacchi variae, et genus acre luporum Atque canum? quid, quae imbelles dant proelia cervi? Scilicet ante omnes furor est insignis equarum; Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci Potniades malis membra absumpsere quadrigae. Illas ducit amor trans Gargara, transque sonantem

Ascanium superant montes, et flumina tranant. Continuoque, avidis ubi subdita flamma medullis, (Vere magis, quia vere calor redit ossibus) illae Ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis, Exceptantque leves auras: et saepe sine ullis Coniugiis vento gravidae (mirabile dictu) Saxa per et scopulos et depressas convalles Diffugiunt; non, Eure, tuos, neque solis ad ortus; In Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster Nascitur, et pluvio contristat frigore caelum. Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt Pastores, lentum destillat ab inguine virus: Hippomanes, quod saepe malae legere novercae, Miscueruntque herbas et non innoxia verba.

Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus, Singula dum capti circumvectamur amore. Hoc satis armentis. Superat pars altera curae, Lanigeros agitare greges hirtasque capellas. Hic labor; hinc laudem fortes sperate coloni. Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum Quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem. Sed me Parnasi deserta per ardua dulcis

Raptat amor. Iuvat ire iugis, qua nulla priorum Castaliam molli devertitur orbita clivo.

Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum. Incipiens stabulis edico in mollibus herbam Carpere oves, dum mox frondosa reducitur aestas; Et multa duram stipula filicumque maniplis

Sternere subter humum, glacies ne frigida laedat
Molle pecus, scabiemque ferat turpesque podagras.
Post hinc digressus iubeo frondentia capris
Arbuta sufficere, et fluvios praebere recentes;
Et stabula a ventis hiberno opponere soli
Ad medium conversa diem; quum frigidus olim
Iam cadit, extremoque irrorat Aquarius anno.
Hae quoque non cura nobis leviore tuendae;
Nec minor usus erit: quamvis Milesia magno
Vellera mutentur Tyrios incocta rubores.
Densior hinc suboles; hinc largi copia lactis.
Quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra;
Laeta magis pressis manabunt flumina mammis.
Nec minus interea barbas incanaque menta
Cinyphii tondent hirci, saetasque comantes,
Vsum in castrorum, et miseris velamina nautis.
Pascuntur vero silvas, et summa Lycaei,
Horrentesque rubos, et amantes ardua dumos;
Atque ipsae memores redeunt in tecta, suosque
Ducunt, et gravido superant vix ubere limen.
Ergo omni studio glaciem ventosque nivales,
Quo minor est illis curae mortalis egestas,
Avertes; victumque feres, et virgea laetus
Pabula; nec tota claudes foenilia bruma.

At vero, zephyris quum laeta vocantibus aestas
In saltus utrumque gregem atque in pascua mittet;
Luciferi primo cum sidere frigida rura

Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent,

Et ros in tenera pecori gratissimus herba.
Inde, ubi quarta sitim caeli collegerit hora,
Et cantu querulae rumpent arbusta cicadae;
Ad puteos, aut alta greges ad stagna iubeto
Currentem ilignis potare canalibus undam;
Aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,
Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus
Ingentes tendat ramos, aut sicubi nigrum
Ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra:
Tum tenues dare rursus aquas, et pascere rursus
Solis ad occasum; quum frigidus aëra vesper
Temperat, et saltus reficit iam roscida luna,
Litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.
Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu
Prosequar, et raris habitata mapalia tectis?
Saepe diem noctemque, et totum ex ordine mensem
Pascitur, itque pecus longa in deserta sine ullis
Hospitiis: tantum campi iacet. Omnia secum
Armentarius Afer agit, tectumque, Laremque,
Armaque, Amyclaeumque canem, Cressamque pharetram.
Non secus ac patriis acer Romanus in armis
Iniusto sub fasce viam quum carpit, et hosti
Ante exspectatum positis stat in agmine castris.
At non, qua Scythiae gentes, Maeotiaque unda,
Turbidus et torquens flaventes Ister arenas,
Quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.
Illic clausa tenent stabulis armenta; neque ullae
Aut herbae campo apparent, aut arbore frondes:

« ZurückWeiter »