Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

eum non pertinere ad eorum numerum, quos Deus in Christo ante mundi constitutionem gratis elegit et praedestinavit ad regnum. Pro quibus tamen nec oratio fidelium debet desistere, nec charitas aliquando torpere, ut Deus eis gratiam suae illuminationis donet; per quam in eis semen divini sermonis fructificet, qui frustra exterioribus auribus sonat, nisi Deus spirituali munere auditum hominis interioris aperiat."

Praeter communem hunc ad omnes, peculiaris Fulgentii ad Petrum diaconum liber transmissus extat: in quo, non de hisce tantum quaestionibus, sed de universa fidei regula, Catholicam ecclesiae doctrinam brevi quasi tabella delineandam ille sibi proposuit. Unde ad praesens spectantia negotium capitula haec excerpsimus.

"Firmissimeb tene, etnullatenus dubites; neminem hic posse hominum pœnitentiam agere, nisi quem Deus illuminaverit, et gratuita sua miseratione converterit, apostolus enim dicit: Ne* forte det illis Deus pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis."

"Firmissime tene, et nullatenus dubites; posse quidem hominem, quem nec ignorantia literarum nec aliqua prohibetimbecillitas vel adversitas, verba sanctae legis et evangelii, sive legere, sive ex ore cujusquam praedicatoris audire: sed divinis mandatis obedire neminem posse, nisi quem Deus gratia sua praevenerit; ut quod audit corpore, corde etiam percipiat, et accepta divinitus bona voluntate atque virtute, mandata Dei facere et velit et possit. Nequed enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dut Deus: qui etiam operatur in nobis et velie etperficere pro bona voluntate."

"Firmissime tene, et nullatenus dubites; Deo incommutabili non solum praeterita et praesentia, sed etiam futura omnia incommutabiliter esse notissima; cui dicitur: Deuse, qui occultorum es cognitor, qui seis omnia antequam fiant."

h Fulgent. de fide ad l'ctr. cap. 31. et cap. 4. sequent.

'2 Tim. cap. 2. ver. 25,26.

* 1 Cor. cap. 3. ver. 6. Philipp. cap. 2. ver. 13.

'' Dan. cap. 13. ver. 42. Susanna;.

"Firmissime tene, et nullatenus dubites; Trinitatem Deum incommutabilem rerum omnium atque operum tam suorum quam humanorum certissimum cognitorem, ante omnia secula scire quibus esset per fidem gratiam largiturus: sine qua nemo potest ex initio mundi usque in finem a reatu peccati tam originalis quam actualis absolvi. Quost enim Deus prœscivit, et prœdestinavit conformes fieri imaginisfilii sut"

"Firmissime tene, et nullatenus dubites; omnes quos vasa misericordiae gratuita bonitate Deus fecit, ante constitutionen! mundi in adoptionem nliorum Dei praedestinatos a Deo: neque perire posse aliquem eorum quos Deus praedestinavit ad regnum cœlorum; nec quenquam eorum quos non pra?destinavit ad vitam ulla posse ratione salvari. Praedestinatio enim illa gratuitae donationis est praeparatio, qua nos apostolus ait prœdestinatos* in adoptionem filiorum Dei per Jesum Christum in ipsum."

Eosdem Africanos episcopos in Sardinia exulantes de gratia e et liberi arbitrii quaestione consuluerunt etiam Johannes quidam presbyter et archimandrita atque Venerius diaconus: quorum prior Johannes Maxentius forte fuerit; quem ut Antiochenum presbyterum fuisse ex Adone, ita pro archimandrita se gessisse ex illis Dioscori diaconi verbis possumus colligere: "Maxentius", qui sub abbatis vocabulo dixit se congregationem habere; si interrogetur, aut cum quibus monachis vixit, aut in quo monasterio, aut sub quo abbate monachus factus est, dicere non potest:" qua ratione, inter Pauli exitum et Euphrasii ingressum vacante sede Antiochena, istas ab eis scriptas fuisse literas liceret conjicere. Ad eas vero respondit tum seorsum Fulgentius, de veritate praedestinationis et gratia e tribus libris editis; tum communiter Byzaceni praesules alii, synodica ejusdem argumenti conscripta epistola. Fulgentiana e de gratia doctrinae summa est: eam "non1 omnibus hominibus universaliter dari, et quibus datur non aequaliter dari. Illius est enim, (inquit) vel quibus eam, vel quantam dare, qui non eam humanis voluntatibus aut operibus debitam retribuit, sed gratuitam illuminandis cordibus misericors ac benignus infundit. Et ideo cui voluerit, et quantum voluerit, profecto largitur; quia neque ullo bonae voluntatis exortu, neque effectu cujusquam boni operis priusquam gratiam tribuat invitatur."

< Rom. cap. S. ver. 29. s Ephes. cap. 1. ver. 5.

ii Dioscor. suggest. post Hormisda ; epist. 64. pag. 528, 529. edit. Roman.

1 Fulgent. de verit. pra;dest. etgrat. lib. 2. pag. 75. edit. Paris, ann. 1612.

De veritate praedestinationis sententiam suam doctissimus pater ita aperit. *' Omnes* praedestinati sic vocantur ut justificentur, sic justificantur, ut glorificentur. Ac per hoc praedestinavit quos voluit, et ad opera bona, et ad praemia sempiterna: praedestinavit ad vitam bonam, praedestinavit ad vitam aeternam: praedestinavit ad fidem, praedestinavit ad speciem; praedestinavit adoptandos in seculo, praedestinavit glorificandos in regno: praedestinavit per gratiam faciendos primogeniti fratres, praedestinavit per gratiam perficiendos ejusdem unigeniti cohaeredes. Haec omnia sicut in se continet praedestinationis aeternitas, sic implet praedestinantis Dei misericordia, et justa majestas." "Praedestinatio1 utique filiorum Dei ad hoc utiliter non solum cognoscitur, verum etiam praedicatur; ut in omnibus bonis humanae voluntatis et operis, dum divina praedestinatio in aeterna gratiae praeparatione cognoscitur, ejusdem praedestinationis effectus in ipsa gratiae donatione nihilominus agnoscatur: ac per hoc in ista filiorum Dei adoptione, quam Deus et praedestinando praeparavit ex aeternitate, et vocando ac justificando largitur in tempore, gratia Dei glorificetur, et ipsa laudetur."

"CujusTM praedestinationis ita manet aeterna firmitas et firma aeternitas, non solum in dispositione operum, verum etiam in numero personarum: ut nec de illius numeri plenitudine quispiam salutis aeternae gratiam perdat, nec extra illius numeri quantitatem ad donum salutis aeterna e perveniat. Deo enim, qui scit omnia antequam fiant, sic non est incertus praedestinatorum numerus, sicut disposik Fulgent. de verit. pra;dest. ct grat. lib. 3. pag. 131, 132. 1 Ibid.pag. 133, 134. "Ibid. pag. 135.

torum operum dubius apud eum non invenitur effectus." "Ita" nemo potest ejus mutare praedestinationem, sicut nullus potest ejus vincere voluntatem. Quod si numerus ille certus non est apud Deum, aut divina scientia fallitur, aut voluntas divina mutatur, aut divina virtus adversitate qualibet superatur. Quod sialiquid horumsolipossunt impii dicere, aut forte nec impius aliquis audet horum dicere aliquid; nemo divinam praedestinationem neget: quandoquidem illius Dei praedestinatio vera prorsus asseritur, cujus scientia irreprehensibilis, et voluntas incommutabilis, et virtus insuperabilis invenitur."

Ex Byzacenorum patrum epistola synodica haec tantum excerpta damus: "Accepimus0 vestrae caritatis epistolam, quae nostrum ex parte relevavit, ex parte vero mœstificavit exilium. Gaudemus enim, quia rectam tenetis de gratia Dei sententiam, cujus lumine illuminatur, et juvamine gubernatur, liberum humanae mentis arbitrium. Sed quadam sumus nebula mœroris affecti, quia significastis quosdam fratres in quaestione de gratia Dei, et humano arbitrio non rectum tenere fidei Catholicae tramitem: sed adversus Dei gratiam elevare velle humani arbitrii libertatem. Ubi primum, dilectissimi, debetis agnoscere, immo vos non ambigimus agnovisse, ad hoc divinitus ista permitti, ut hinc divinae gratia e virtus documento possit indicii manifestions intelligi. Quandoquidem ipsa gratia nullatenus agnoscitur nisi detur: quae quamdiu non est in homine, tamdiu necesse est ut ei aut sermone repugnet, aut opere."

"Quodp autem vos dicitis, sola Dei misericordia salvari hominem; illi autem dicunt, nisi quis propria voluntate cucurrerit et elaboraverit, salvus esse non poterit: digne utrumque tenetur, si rectus ordo servetur divinae misericordia e et voluntatis humanae, ut illa praeveniat, haec sequatur: sola Dei misericordia initium salutis conferat; cui deinde voluntas hominis cooperatrix suae salutis existat: ut misericordia Dei praeveniens voluntatis humanae dirigat

"Fulgent. de veril, pra;dest. et grat. lib. 3. pag. 136.
° Epist. synod, cjusd. edit. pag. 2. P Ibid. pag. 9.

cursum; et humana voluntas obediens, eadem misericordia subsequente, secundum intentionem currat ad bravium: per hoc humana voluntas in eo quod currit utiliter et laborat, ex Dei misericordia sibi esse donum cursus ac laboris agnoscat: nec sit ingrata misericordiae, per quam salutis accipit initium, ut per ipsum perveniat ad i,lenum sempiternae salutis effectum: quia tunc erit bona, si Dei praeveniatur dono; et tunc permanebit bona, si ejus non destituatur auxilio."

"Contra' praedestinationem vero sanctorum magnae pervicaciae est aliquem vel parare, vel habere conflictum; cum apostolicae praedicationi nullus audeat refragari, qua non solum dicitur de Domino: QuosT autem prœscivit, et prœdestittactt conformes fieri imaginis filii ejus; et alio loco, Prœdestinaril8 nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: verum etiam ipsum caput nostrum, ipsum primogenitum in multis fratribus, beatus Paulus praedestinatum confidenter praedicat dicens: Qui' /actus est ci ex semine David secundum carnem: qui prœdestinalii.s est ji lins Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis: quisquis ergo praedestinatum Christum et sanctos ejus negat, apostolicam fidem perversus oppugnat. Omnes autem praedestinati ipsi sunt, quos vulf0 salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Qui propterea omnes dicuntur, quia in utroque sexu, ex omni hominum genere, gradu, aetate et conditione salvantur. Semper quippe voluntas Dei omnipotentis impletur; quia potestas ejus nullatenus vincitur. Ipse est enim qui omnia4' quœcunquc voluit, fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis; et cujus voluntati nemo resistit. Verum namque est quod de se testatus est Filius, quia in vivificandis nullum initium humanae voluntatis expectat; sed ipsam voluntatem bona1 faciendo vivificat."

"Praey omnibus studium gerite libros sancti Augustini,

i Epist. synod. Fulgent . edit. pag. 13.

'Rom. cap. 8. ver. 29. "Ephes. cap. 1. vcr. 5.

1 Rom. cap. 1. vcr. S, 4. "1 Tim. cap. 2. ver. 4.

"Psalm. 135. (al. 134.) ver. 6. » btrnam.

У Epist. synod. Fulgent. edit. pag. 15.

« ZurückWeiter »