Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

mundo librum, ex Aristotele et Theophrasto, ut ille profitetur, desumptum, ita transtulit. "In altera parte orbis jacent insularum aggeres maximarum; Britanniae duae, Albion et Ierna." Nam qui Iernam nostram Alexandri Magni temporibus ignotam fuisse autumant, illud Orphei in Argonauticis non videntur consideravisse:

Iliip 6" apa vljaov apiipltv 'ItpviSa.

Ut de Andreae Schottih critica nihil dicam qui in versu illo, qui paulo ante praecesserat, "l^ofiai u vqiaaiv loiwvmv aaaov "iKWfiai pro vriiaatv ipivvvatv legit v/jffoie lipviaiv, et de tempestate, quam circa Hiberniam insulam passi sunt Argonautae, cum per oceanum Arctoum navigarent interpretatur. Nam Argonauticorum scriptorem Orpheum, non Thracium illum quidem (licet in toto opere personam eju3 poetainduat)sedCrotoniatam, Pisistrato tyranno familiarem extitisse (eaque ratione Cyri, et laxatae sub eo Judaicae captivitatis, tempore claruisse) ex Asclepiada Suidasi nos docuit: cujusmodi antiquitatis ne ipse quidem populus Romanus, nominis sui testem, proferre poterit auctorem.

Hanc insulatm "Britannidem olim a Julio magno Caesare vocatam," Fabius Ethelwerdusk haud recte retulit. Non alio enim quam Hiberniae nomine a Caesare, uti post eum a Plinio, Solino et Tacito, designatam illam invenimus. Stephano tamen Byzantio "'lovepvfa i) riperaviicr}, Twv Svo iXaaawv, Ibernia Britannica, e duabus minor;" Ptolemaeo Alexandrinoi Mticpa Bptrravia et AbrahamoTM filio Chajae, Rabbino Hispano, m'yt K"JD")3, id est, Britannia parva, ea est dicta. Atque ut Britanniae minoris nomine ab Albione, ita Scotiae majoris appellatione ab Albania discriminatam illam aliquando fuisse animadvertimus. Ita Sigismundus imperator in diplomate, quod datum anno MCCCCXXII. metropoli" Salisburgensi Wigulei Hundii intextum legitur: "Sane," inquit, "pro parte religiosorum abbatis, prioris et conventus monasterii Scotorum et Ybernicorum demajori Scotia, in Ratisbona, devotorum nostrorum, oblata nostrae celsitudini supplex petitio continebat," &c. et ante illum Dovenaldus O-Neyl, princeps Hibernicorum Ultoniae, in fine literarum ad Johannem XXII. Romanum pontificem datarum: "Sciat0 paternitas vestra reverenda, quod praeter reges minoris Scotiae, qui omnes de nostra majore Scotia originem sumpserunt, linguam nostram in conditiones quodammodo retinentes, reges de sanguine nostro centum nonaginta septem in tota Hiberniae insula regnaverunt." Ita Conradus a Monte puellarum canonicus Ratisbonensis, in vita S. Erhardi, quam ex codice MS. monasterii S. Magni Ratisbona' a se descriptam communicavit mihi Stephanus Vitus: "Floruerunt in area tempestatis hujus fluidae et procellosae vita e viri sancti in Hibernia quae major Scotia dicebatur, et se disperserant in numero multo per omnia Franciae et Germaniae loca, et hinc ad alia terreni orbis climata; ut lumine fidei illuminarent populum tenebrarum, et caecitatis erroribus extirpatis ad Solem justitiae converterent oculos lippientes." Cui concinit et antiquus ille Ratisbonensis breviarii de eodem S. Erhardo hymnus:

h Schott. observat. human. lib. 2. cap. 20.

''Optpivc Kporaiviar</c, iirojroioj- ov Huvtarparifi ovvttvat rtfrvpavvip 'AoicXj/TriaJijc ^i/Oiv, Iv rif iKrifi /3i/3X<<fi riav ypappariKuv. Auealjrjpiav, 'KpyovavriKa, Kal aWa riva. Suid. in 'Op</){t'(,\

k Ethelwerd. chronic. lib. 4. cap. 4.

i Ptolem. Almagest. lib. 2. cap. 6. pag. 31. edit. Grsec.

m R. Abrah. Chajah, in sphsera mundi, cap. 6.

Verus hic Israelita,

Quem fraus omnis fugit:
Hune exortum pusionem

Major Scotia nutriit.

Et quidem Britannicos Scotos a nostris et nomen traxisse suum et originem, praeter auctores jam anteap a nobis laudatos, testem etiam hic nobis ultro se praebet Giraldus Cambrensis4. Cum enim Hibernienses scripsisset "dictos esse et Gaidelos, dictos esse et Scotos;" subdit, "Scotiam quoque partem insulae Britannicae dictam esse aquilonarem, quia gens originaliter ab his propagata terram illam habitare dignoscitur. Quod tam linguae, quam cultus, tam armorum etiam quam morum, usque in hodiernum probat affinitas." Cui et Johannem Tinmuthensem comitem adjungimus, S. Columbani vitam sic exordientem: "Beatus Columbanus in Hibernia insula in oceano sita, quam Scotorum gens inhabitat, ortus est. Hibernia enim antiquitus Scotia dicta est: de qua gens Scotorum Albaniain Britanniae majori proximam, quae ab eventu modo Scotia dicitur, inhabitans originem duxit et progressum habuit." Et S. Columbae vitam ita terminantem: "Est autem sciendum, quod Hibernia proprie Scotorum est patria. Antiquitus igitur Scotia pro Hibernia saepius scribi solet; sicut hic in vita sancti Columbae diligenter intuentibus apparet: et etiam venerabilis Beda de gestis Anglorum, multis in locis Hiberniam exprimere volens, Scotiam scripsit."

11 Tom. 2. pag. 396. edit . Monach. ann. 1Я20.

° Scjtichronic. lib. 12. cap. 32. P Supra, cap. 15. pag. 103.

ч Girald. Topograph. Hibern. distinct. 3. cap. 7. Vid. supra, pag. 115.

Quando vero primum Graecis et Romanis nomen Scotorum innotuerit, et quamdiu Hiberniae nostrae incolae illud retinuerunt; res a multis est et quaesita et disputata. Qui primo et secundo post Christum seculo Scotici nominis mentionem reperisse se existimant; vel ementitae antiquitatis monimenta, vel novorum criticorum conjecturas' pro certis veterum testimoniis nobis hic obtrudunt. Nam ubi in 'AiroкoAoкuv0w<Tït sua Seneca de Claudio ludens cecinit:

Ille Britannos
Ultra vagi
Litora ponti,
Et ca;rulcos
Scuta Brîgantcs,
Dare Romuleis
Colla catenis
Jussit, et ipsum
Nova Romana;
Jura securis
Tremere Oceanmn.

Josephus Scaliger in Propertianis primum notis, deinceps in Eusebianis" animadversionibus, pro Scuta Brigantes, legi vult, Scoto-Brigantes : et ubi Floras poeta in Adrianum imperatorem, apud УЕНum Spartianum, similiter lusit:

r Vid. Hiberniam Resurgentem D.R. sect. 245, 2i6. Scalig. ad Eusebii annum MMLX.

Ego nolo Cacsai esse,
Ambulare per Britannos,
Scythicas pati pruinas.

Pro Scythicas, Thomas Dempsterus Scoticas substituit: "Nec tamen haec divinatio est," ait ille, "sed1 liber meus MS. probissimae notae correctionem diserte adstruit." Verum tam suspectae" fidei hominem illum fuisse comperimus, et toties tesseram fregisse; ut oculatos nos esse hic oporteat et, nisi quod videmus, nihil ab eo acceptum credere.

His adduntur auctores subdititii duo, Joseph Ben Gorion et Hegesippus: qui in oratione a Josepho ad obsessos Hierosolymitanos habita mentionem Scotiae ab eo factam fuisse fingunt. Sic enim de Romanis ille loquens apud Hegesippumw introducitur: "Quid vobis cum victoribus universae terrae; quibus secreta oceani et extrema Indiae parent*? Quid attexam Britannias, interfuso mari a toto orbe divisas, et a Romanis in orbem terrarum redactas? Tremit hos Scotia, quae terris nihil debet: tremit Saxonia inaccessa paludibus, et inviis septa regionibus." Nomine Scotiae, quam insulam facit nulli alii terrae conjunctam continuatamque Hiberniam, quod etiam a Camdenoy est notatum, haud dubie designans. Apud Pseudogorionidem* vero, majore cum loquacitate pariter et vanitate: "Quid vero, fratres et amici mei, Romanis bellum inferre vultis? cum ipsi dominatores sint gentium; qui aperuerunt claustra Indiae et omnium insularum maris usque ad mare oceanum, et omnes partes orientales. Qui et imperium habent in terminos terrae, usque ad Britanniam; et in omnem Scotiam", quae stagnis aquarum undique clausa est: cujus populus magnus est sicut gigantes, procerae homines statura e et fortissimi, peritissimique jaculandi sagittas, atque strenuissimi milites in bello. Ad quos cum venisset dux exercitus Romani, opposuerunt se illi, nec voluerunt ei subditi esse: cum autem reges Romanorum venerunt, subegerunt eos ut servirent ipsis."

• Dempster. apparat. ad histor. Scotic. lib. 1. cap. 1. u Vide supra, pag. 117.

"Hegesip. de Excid. Hierosolym. lib.5. cap. 15. Vide et Balderic, in chronic. Camaracens. lib. 1. cap. 2.

x Patent? У Camden. Britann. pag. 89.

* Ben. Gorion, perek 84. fol. 126. editionis Hebraica;, Venetiis excusa;.

Vespasianum vero, quum adhuc Neronis dux esset, "percussisse totam terram occidentalem, et Aschenaz (sive Germaniam) et Scotiamb, et totam terram Tubal, et universam terram Togarma," alterc ille Hebraeus significat, qui Pseudo-Josephi hujus majus opus in compendium redegit, et alicubi etiam aliarum fabularum interjectione nonnihil auxit. Sed utrumque infimae antiquitatis esse scriptorem, praeter alios luculenter jampridem ostendit Scaligerd: alterumque illum xpivbilivvfiov Hegesippum Constantinianis posteriorem fuisse temporibus, illa de Antiochia verba satis declarant: "Urbs0 tertio loco ante ex omnibus quae in orbe Romano sunt civitatibus aestimata, nunc quarto, postquam Constantinopolis excrevit civitas Byzantiorum: Persarum quondam caput, nunc repulsorium. Prima enim Roma, secunda Alexandria, tertia Antiochia, quarta Constantinopolis." Quam tamen postremam periodum contra mentem auctoris ab alio adjectam fuisse, res ipsa indicat: sicut et fortasse pericopen illam proxime praecedentem, ex qua non multo post annum DCCCCLXVIII. Hegesippum hunc vixisse collegit eruditissimus Vossiusf. Cujus opinioni ne penitus hic assentiar, tum floridior quam ea ferebant tempora scriptoris stylus, tum Isidori Hispalensis me cohibet auctoritas; quem in libris Originumg non solum ad ea quae in prius citato Hegesippi testimonio de Saxonia dicta sunt leviter allusisse, sed ista etiam, quae de ejusdem gentis incolis ibidem subjiciuntur, plane expressisse deprehendi: "Validissimumh genus hoс Joscphi compend. pag. 206. edit. Basil. ann. 1559.

d Joseph. Scalig. in Elencho Trihacrcsii, cap. 4.

e Hegesip. lib. 3. cap. 5.

1 Voss, de historic. G race. lib. 2. cap. 14.

fr Isidor. Origin. lib. 9. cap. 2. et lib. 19. cap. 1.

h Hegesip. lib. 5. cap. 15.

« ZurückWeiter »