Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

neralior sit sententia. 5, 20. peccantem pro peccant Tovs ȧuagτávovtas. 6, 4. pugnans verborum pro pugn verborum, loyouazias, quod quum a praeced. negi pende de nihilo est Nostri mutatio. 6, 16. lucem habitans Į et lucem inhabitat. Noster apte vertit ad qos oixāv. 17. superbe sapere pro sublime sapere, μn vynλopgov. Receptus accuratior, Noster hic elegantior. - 2 Tim. 6. accipere pro percipere, uerahaußáver; Amiatinus recte.

Aliam syllogen adjungamus e literis catholicis. 1 Pe 2, 12. in eo quod detrahunt pro in eo quod detrectant, ¿ natalalovoi. 2, 14. ad vindictam malorum pro ad v dictam malefactorum, εἰς ἐκδίκησιν κακοποιών; ex opposit nis lege (sequitur enim άɣαолоr) non dubitandum de lectione recepta. 2, 24. ut peccatis mortui per lignı viveremus pro ut peccatis mortui justitiae vivamus, co stanter in Gr. 1 dinatory Cowper. Nulla est codd. variet Nostri igitur mutatio non correctio est, sed arbitrio fa aut errore scribae. 3, 8. in fide autem pro in fine, sed Se Télos, quod omnes referunt, non admittit aliud. Est ctio ob dogmaticas causas facta. 3, 20. expectabat L clementia pro exspectabant Dei patientiam, ad litera concinit cum απεξεδέχετο ἡ τοῦ θεοῦ μακροθυμία, quum red ptus latinus sensu commodiore destitutus sit. 4, 1. desit peccatis pro desiit a peccatis, ninavτaι auagrias. 4,1 quoniam gloriae Dei spiritus in vobis requiescit ab al blasphematus a vobis autem honorificatus pro quoni quod est honoris, gloriae, et virtutis Dei, et qui est ej Spiritus, super vos requiescit. Noster unus vere red Graeca, sed aliquantum contracta: ὅτι τὸ τῆς δόξης [καὶ νάμεως] καὶ τὸ τοῦ θεοῦ πνεῦμα ἐφ ̓ ὑμᾶς ἀναπαύεται, κατὰ αὐτοὺς βλασφημεῖται, κατὰ δὲ ὑμᾶς δοξάζεται. Unus Lac mannus rejicit verba, quae in recepto latino desunt, cu testibus aliquot orientalibus aliisque nonnullis. Jac. 20. otiosa est pro mortua est. Vulgo vɛxoà, in pauciorib subsidiis reperitur agr, quod sine indicio argumentoru ut solet, recepit Lachmannus more suo taciturnus.

1 Jo. 1, 1. temtaverunt pro contrectaverunt, eynλάonoc Ex hac diversitate, si nihil aliud, discitur certe antiq potestas voc. temtare, quod est: palpare quid manibus,

exploretur. 2, 22. quoniam Jesus non est Christus pro quoniam Jesus est Christus. In Graecis constanter: ön Ἰησοῦς οὐκ ἔστιν ὁ Χριστός, praecedente negatione: ὁ ἀρνούμενος. Textus censoribus latina duplex negatio, idem bis indicans, non affirmans, sed negans fortius, superflua est visa; Noster retinet antiqua. 4, 19. diligamus invicem, om. Deum; sequitur, quoniam Deus prior dilexit nos. Similiter Lachmannus in primo hemistichio ex orientalibus testibus omisit avròv vel tov 9ɛòv traxitque ad amorem mutuum, cujus causa sit in exemplo Dei (ô eos vel avròs), qui prior nos amavit. Invicem, quod non est in Graecis, ubi simpliciter scribitur άyan@μev, explicationis instar jam adjunxit Leo M. 5, 20. Hic est verus om. Deus, oùrós ἐστιν ὁ ἀληθινὸς θεός. Pauci Orientales omittunt θεός, sed notae inferioris illi. Sed etiamsi 9ɛos retinendum sit, quod dubitari nequit, tamen enuntiatio non ad Christum, sed ad Deum referenda est, cum sit Deus subjectum regens hujus sententiae, de qua re constat hodie inter explicatores cordatos et acutos. Nam hic quoque locus in controversiis dogmaticis de Christo Deo saepenumero male intellectus est. Dicit Joannes de Monotheismo vero, per Christum tandem patefacto, id quod vel ex oppositione idololatriae v. 21. et contra eam admonitione est manifestum. 3 Jo. 9. qui amat primatum genere pro qui amat primatum gerere, & pilолo̟wτɛvov. Si non vera, ingeniosa est varietas. Diotrephis mala indoles cernebatur rejiciendis hospitio et coetu Christianis et calumniis in eos spargendis. Quod potest esse superbientis animi ob generis nobilitatem. Utut sit, in voc. qiloлowτever residet speciosa ambiguitas, quae translatori liberiorem aperiebat campum, contexta oratione non satis certo definiente significatum. Cum tamen in Graecitate, quamvis rarissimum sit, notet quoлgwrsvew distincte: affectare primas partes, primatum, retinenda videtur recepta lectio. 3 Jo. 10. eos qui cupiunt pro eos qui suscipiunt, aptissime ad Gr. Tous Boulouévovs; receptus, ut saepe, vim habet glossae v. paraphraseos. Est tamen et Erudexouévovs in aliquot subsidiis haud spernendis, sed ex eodem videtur studio explicandi vocem specie obscuriorem fluxisse. Hoc loco valet canon criticus, caeteris paribus,

(quod tamen ibi ne potest quidem demonstrari) obscuriorem lectionem praeferendam esse expeditiori, quod hujus quidem facile, illius multo difficilius originem monstraveris.

Ceterum de loco 1 Jo. 5, 7. 8. a verbis in coelo usque ad in terra ita conventum est a Semlero Griesbachioque inter viros critices peritos, ut hujus particulae posteriorem minimeque apostolicam originem argumentis exponere, idem sit ac post Homerum scribere Iliadem. Sed hoc tamen de nihilo non est, quum his verbis careat noster codex, saeculo VI. p. Chr. exaratus, inde novum pondus disputationibus de authentia verborum neganda accedere.

Sed haec sufficiant exempla, aliis facile augenda, si nobis hoc propositum fuisset, plenum perfectumque commentarium criticum atque exegeticum his Prolegomenis edere. Quod a consilio editionis manualis debet esse alienum. Sed qui ea utentur, hos sperandum est, ad haec talia non aegre redituros esse. Jam quum alius non sit toto orbe cognito ad hunc diem hujus versionis codex antiquior et praestantior 1), eo regatur et circumscribatur critica facultas et ars in latino textu exercenda. Codices enim plebeji Vulgatae, qui sunt innumeri, ut militum saga, similes sibi esse solent.

Diximus, hoc libro manu scripto multas bonas, imo egregias lectiones servari, perutiles ad graeci textus veritatem inveniendam et stabiliendam, et multo majoris hoc monumentum esse faciendum, quam recentiores codices graecos. Non vereor, ne sententiae veritas dubia videatur. Nam textum versionis constat, testante Hieronymo, factum esse ex illa recensione, quae saec. IV. exeunte orbem christianum invaserat, et nuncupata est exdoors own, editio pervulgata, communis. Hanc emendavit quidem Hieronymus permultis, sed minime omnibus locis; haud enim pauca intacta reliquit, metus causa, ne in reprehensionem populi incurreret, ut novae translationis temera

1) Nisi forte codicem Hispaniae Cordovensem latinum biblicum eodem loco habendum censueris, quem tamen nemo doctorum hominum examinavit. Cf. FLECK, wissenschaftliche Reise I. 1. p. 365.

Similem moderationem

rius auctor, ut veteris mutator. in his ostendit, quae plane nova confecit vertendo; primus autem et secundus viri labor in ejus Operibus ne satis quidem distingui ubique nunc potest. In V. T. usus est praeter zo tum Hebraicis ipsis, tum textu antehexaplari, hexaplari Originis, et posthexaplari. Jam quum Hieronymum, suae aetatis praeceptorem, linguarumque biblicarum multis suis sumtibus, itineribus, studiisque in paucis gnarum, perspicuum sit, ipso narrante, adhibuisse in N. T. latino sanando codices graecos antiquissimos et optimos Origenis atque Pierii, nemo negabit, iter eum esse ingressum, verae critices regulis consentaneum et hac aetate rectissimum. Sed his vinculis, quibus eum praejudicatae aequalium opiniones constrinxerunt, non eo expedire se potuit, ut suis ipse principiis satis constiterit. Praxis ejus critica imperfecta remansit. Neque ante octavum p. Chr. saeculum factum est, ut haec versio publica doctorum et populi auctoritate ornaretur, nemine tandem repugnante et ad eam, quae ante Hieronymum fuerat, obcaecato judidicio recurrente. Sed, quod pejus erat, adeo correcta est et depravata multorum additionibus et mutationibus e vetustioribus monumentis aliisque ex causis haec translatio, ut tempore convocati concilii Tridentini nova xown doois corrupta, et ea Hieronymiana, adfuerit. Sixtus V. contra hanc pestem ivit fortiter, sed non feliciter. Clemens VIII. retractavit antecessoris errores, nova congregatione vocata ad emendandum, sed haec etiam non ab omni parte praestitit, quod praestandum erat. Nostrum igitur officium est, latinum textum, quantum fieri potest, accuratissime et ad Hieronymi aetatis imaginem, et ad eam formam, quam ipse restituit, revocare; id vero opus arduum ut perficiatur, exiguam spem relictam esse, nemo negabit, qui fata versionis vulgatae subtiliter cognoverit. Tentandum tamen est, ut assequaris, si non quod cupias et velis, certe, quod possis. At vero in hac re gerenda versionis latinae ipsius minus pretium est; id potius quaeritur peritis, quid ex ejus antiquissimo codice pro graeco textu possis lucrari. Nam in vulgata versione multa bene, imo praeclare translata sunt, alia mediocriter, alia tam obscure,

praesertim in Psalmis et in epistolis Paulinis, ut sine textibus originalibus non possint, qualia sint, perspici 1). Non negamus, Lutheri etiam versionem vernaculo sermone confectam aliqua ex parte simili obscuritate laborare. Quidni igitur beati praedicandi et imitandi sint, qui exemplaria hebraea et graeca,, diurna nocturnaque manu,“ ut apud poetam est, versant?

Res vero criticae N. T. graeci hodie quidem ita comparatae sunt, ut via regia et compendiaria ad castam et probatam editionem perficiendam indicata sit, impulsore ad meliora, sed non perfectore laboris summo R. Bentlejo, Anglo, successore ingenioso C. Lachmanno, nunc Berolinate; labores tamen, ut recte et feliciter progrediamur, plurimi supersunt. Recedendum enim esse a textu rece pto, qui casui fortuito suam debuit originem et auctoritatem, id quidem nunc omnes vident, qui aliquid in his rebus sapiunt. Ortus est textus receptus ex editionibus Erasmi, Stephanianis, Elzevirianis, codicibus graecis in usum vocatis paucis, minimeque optimis et vetustissimis, sed talibus, qui forte fortuna in manus editorum venerant. Et hos saepenumero ne nominarunt quidem editores, aut obiter designarunt, ut dubitari possit, cujusnam ordinis, loci, pretii fuerint. Accedit, quod his temporibus libri manu scripti non ad strictae philologiae leges, quales nunc

1) Cf. de critico atque exegetico pretio versionis vulgatae VAN Ess, pragmat. krit. Gesch. d. Vulg. p. 471–477. qui liber diligentissime scriptus vere tamen non continet historiam pragmaticam atque criticam, sed symbolas locupletissimas, lectu gratiisque scriptori habendis dignissimas ad eam futuro tempore scribendam. Testimonia enim ita cumulata sunt, ut nubem quidem testium habeas in utramque partem, sed succinctam et elegantem enarrationem desideres; repetitiones autem rerum earundem, chronologico sane ordine expositarum, nimio subtilitatis studio frequentissimae sunt, ut impediant morenturque lectorem. Quod veritatis causa, non ideo dico, ut meritis egregii viri quid detraham. Inde placet etiam brevius scriptum RIEGLERI, kritische Geschichte der Vulgata. Sulzbach 1820. 8. (cf. de his, quae supra disputavimus, p. 133. 134.) viri docti et sinceri, qui inprimis methodice atque logice potiora momenta sub uno conspectu posuit; quo fit, ut quamvis van Essi copiosam doctrinam non assequutus sit, tamen facilius lubentiusque legatur.

« ZurückWeiter »