Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

argenti ad emptionem et amortizamentum Advocacionis ; Eccle. siæ vel duarum Ecclesiarum, pro sustentacione v capellanorum divina celebrancium in Conventu Domûs de la Charthous apud Coventre, pro animabus patris mei, matris meæ, mei, et pro animabus omnium Fidelium defunctorum. Et si dicta Advocacio et Amortizamentum possint impleri infra summam prædictam, volo quòd totum residuum ipsius summæ detur dictæ Domui in auxilium ejusdem ; dum tamen legacio hujus testamenti non impleatur in vitâ meâ. Et volo quòd legacio hujus testamenti impleatur quam citiùs poterit, per ordinacionem Executorum meorum; et hoc infra unum annum. Et ad istud testa. mentum meum benè et fideliter perficiendum, Dominum Johannem Fairfax Rectorem Ecclesiæ de Presticotes, Dominum Robertum de Nevill de Horneby, Thomam de Etton, Robertum de Coverham, et Thomam de Claxton, ordino facio et constituo Executores meos per præsentes, sigillo meo signatas ; Datas apud Midelham die et anno supradictis.

[In a parchment codicil affixed to the fold at the bottom of this will, there is written thus --Et postmodum, die Martis proximo ante Festum Sancti Lucæ Evangelistæ, anno Domini Millesimo cccLxxx octavo, in villâ Novi Castri super Tynam, prædictus Johannes Dominus de Raby ordinavit et constituit Dominum Radulphum de Nevill filium suum Principalem Executorum suum, ad faciendum simul cum Executoribus suis supradictis, executionem præsentis testamenti. Et residuum omnium bonorum suorum dedit et legavit omnibus prædictis Executoribus, ut ipsi ordinent et disponant de eisdem pro animâ suâ, sicut meliùs sibi viderint expedire, et coram summo Judice voluerint respondere. Proved at London vı Kal. Mar. 1388-9--at Richmond, 12 Oct., 1389—at York, 9 Mar. 1388-9.]

[blocks in formation]

(From the original probate at Eshe.) In Dei nomine Amen. Ego Alicia de Elmeden filia et hæres Johannis del Chambre, quondam burgensis Villæ Novi Castri super Tynam, cum pleno consensu et assensu Willielmi de Elmeden junioris viri mei, condo Testamentum meum in hunc modum ; die dominicâ proximè ante festum Sancti Dionysii, Anno Domini mcccLxxxvi. Imprimis lego animam meam Deo, Beatæ Mariæ, et Omnibus Sanctis, et corpus meum ad sepeliendum in Capellâ Beatæ Mariæ de Elmeden cum mortuariis consuetis. Etem do et lego Johanni de Elmeden totum illud tenementum in longitudine et latitudine, cum suis perti

nentiis, quod jacet inter venellam, quæ ducit ad Fratres Prædicatores ex parte unâ, et tenementum Roberti Oliver ex parte alterâ, infra villam Novi Castri super Tinam, habendum

inperpetuum. Item do et lego prædicto Willielmo de Elmeden viro meo, et Willielmo de Elmeden patri suo, et Johannæ de elmeden uxori ejus, et Willielmo de Cotingham Personæ Ecclesiæ Beatæ Mariæ in Ballio Boreali Dunelm, omnia terras quæ habeo infra villam et territorium Novi Castri

Item do et lego Johannæ matri mariti mei unam mappam cum uno manutergio. Item Johannæ del Bynchestr' optimum pannum meum, mortuario excepto Hiis Testibus Willielmo de Bisshopton Rectore de Kymilsworth, Domino Ricardo Capellano de Elmeden, Roberto Hart, Thomâ Barber de Dunelm. et aliis + [Prob. 13th Oct., 1386. The will of William de Elmeden, junior, her husband, dated in 1384, proved at the same time.]

1

XXXV. DONA JOHANNIS FORDAM EPISCOPI. Dominus Johannes Fordam, Episcopus Dunelm., anno septimo Episcopatûs sui, translatus est ad Ecclesiam Heliensem; qui, post suum recessum, misit et dedit Ecclesiæ Dunelm. ad suam memoriam duas pelves argenteas et deauratas pretii...

Xxxvi. CAPELLA WALTERI SKIRLAWE.2 Dominus Walterus Skirlawe Episcopus Dunelm. diu ante mortem suam, informatus de consuetudine Ecclesiæ Dunelm. dedit Priori et Conventui facultatem eligendi optimum Vestimentum quod habuit ; ad quod peragendum, missus est Thomas Lyth monachus ad Manerium de Aukland ; qui elegit unum vestimentum de panno aureo et orfrays preciosis. De cujus secta sunt j casula, ij tunicæ, iij albæ, et v capæ. Dedit eciam, diu ante mortem suam, unum calicem de auro; unam ymaginem Sancti Cuthberti argenteam et deauratum, in cujus pede sunt Arma dicti Domini Walteri. Dedit eciam, diu ante mortem suam, ad constructionem Dormitorü cccl marcas.

1 John Fordham, Predendary of York and Lincoln-Secretary to the King -Lord Treasurer-Bishop of Durham in 1381 - translated to Ely,“ descendere coactus,” in 1388.

2 Walter Skirlaw, Bishop of Lichfield and Coventry-of Bath and Wells of Durham from 1388 to 1405-contributed largely to the rebuilding of the Dormitory and the building of the Cloister. Buried under a tomb now concealed by pews on the north side of the Choir of Durham Cathedral.

Habuit eciam Ecclesia unum currum et equos deportantes corpus ejusdem Patris â Manerio de Houedon usque Dunelm. ; unum pannum aureum de quâ facta est una capa. Habuit eciam Ecclesia unum pannum pro summo altari sumptuosè brudatum. Dederunt eciam Executores dicti Domini Walteri in Exequiis ejusdem, Priori co., Suppriori xls., et singulis monachis Dunelm. qui interfuerunt Exequiis xx”. Dederunt eciam dicti executores Priori et Conventui ad constructionem Claustri, primo cccc libras ; postea sic convenerunt dicti Executores cum Priore et Conventum, quod ipse Prior et Conventus exhiberent inperpetuum unum Monachum divini celebrantem ad altare quod idem Venerabilis Pater ad tumbam suam in vitâ suâ construxit, et in honore Sanctorum Blasii et Sancti Johannis Beverlacensis dedicari fecit; et pro hujusmodi onere imperpetuum sustentando, dicti Executores redditum quinquaginta soiidorum Priori et Conventui appropriaverunt, et sumptus ad complecionem dicti Claustri effunderent ; quod factum est et ex utraque parte completum. Dederunt eciam dicti Executores Collegio Monachorum in Oxoniâ unuin solempne Vestimentum de panno aureo, de j casulâ, ij tunicis, iij albis, et ij capis unius sectæ, cum stolis et manipulis pertinentibus. Item Executores dicti Domini Walteri solverunt pro vitriacione fenestræ supra altare Sancti Cuthberti ad Novem Altaria viij marcas.'

XXXVII. TESTAMENTUM CECILIÆ DE HOMELDON.

[Reg. LANGLEY fol. 24. b.] In Dei nomine amen: die dominicâ ante festum beati Cuthberti, Anno domini mo. cccc. vijo. Ego Secilia de Homeldon, in bonâ memoriâ et sanâ mente, condo testamentum meum in hunc modum. In primis do et lego animam meam Deo et beatæ Mariæ et omnibus Sanctis; et corpus meum ad sepeliendum in Ecclesiâ beati Nicholai villæ Novi Castri super Tynam. Item lego summo altari dictæ ecclesiæ, pro decimis oblitis, vjø. viija. Item lego fabricæ dictæ ecclesiæ xx'. Item lego unam mappam et unum manutergium capellæ Pontis.

Item lego

I Ex Rotulo Thomæ Rome Sacrista Dunelm. 1405-6. Recept' lxvjs. viijd. pro panno nigro operienti le Char Domini Episcopi vendito Roberto Lowyk liijs. iiijd. pro le Char sic vendito.

nil in pecuniâ receptâ pro quinque equis ducentibus le Char quia mutabantur pro iiijxx bidentibus XX$. pro lez tracez del Char xxxjs. ijd. de oblacionibus tribus diebus Exequiarum Domini Episcopi ad magnum altare xlviijs. vjd. pro viij corcis venditis diversis, ut patet per percellas, et non plus in pecunia de torcis qui lxiiij remanent ad usum Ecelesiæ et nil in pecuniâ de vijxx xvj lib. ceræ receptis in exequiis Episcopi, quia expenduntur in usu Ecclesiæ.

dictæ capellæ xij libras de cerâ. Item lego xiiij marcas uni sacerdoti divini celebranti in ecclesiâ beati Nicholai dictæ villa per tres annos, si fieri potest. Item lego Anachoreti dictæ villæ divina celebranti per unum annum viij marcas. Item lego x marcas pro expensis die sepulturæ meæ. Item lego xls. ad distribuendum pauperibus jacentibus in lectis. Item lego iiijor Ordinibus Fratrum dictæ villæ, per equales porciones, xxs. Item lego dictis Ordinibus Fratrum unum celdram de braseo æquis porcionibus. Item lego unum magnum caminum de ferro Abbathiæ de Durham. Item lego Willielmo de Wermouth unum zettelyng et unum magnum pelvem. Item lego Paulæ xx”. Item lego Thomesynæ filiæ Johannis Paule unam ollam æream et unum zetlyng et unum par de linthiaminibus. Item lego Willielmo de Wermouth unum pelvem et unum lavaerum optimum. Item lego Thomæ Witte xx'. Item Willielmo de Wermouth xx. Item lego Agnetæ ancillæ Andreæ de Bulkham unum lectum et unum par linthiaminum et ij coddys. Item lego Agneta lely xx'. Item lego Agnetæ Schales xx”. Item lego Repowne clerico vjø. viijd. Item lego Johanni Wee capellano ijo. Item lego pro duobus tumbis xiij®. iija.

Item lego Johanni del hall capellano vj. viij". Item lego Thomæ Stanoppe iij®. inja. Item lego Willielmo de Couseby capellano parochiali xiij". iiijų. Residuum vero omnium bonorum meorum mobilium et immobilium, ubicunque fuerit inventum, do et lego executori meo.

Hunc facio ordino et constituo executorem meum, scilicet Willielmum de Wermoth. Et volo quod Thomas Wytte sit coadjutor cum predicto Willielmo, ut ipsi ordinant et disponant meliori modo quo viderunt Deo placere, et animæ meæ expedire. Datum et actum apud Novum Castrum die et anno supra dictis.Prob. apud Auckland 29 Jul. 1408.

XXXVIIT. TESTAMENTUM MAGISTRI THOMÆ WESTON.'

(Reg. LANGLEY, fol. 27. b.] In Dei nomine Amen. Per præsens publicum instrumentum cunctis appareat evidenter, quod, anno ab incarnacione Domini, secundum cursum et computacionem Ecclesiæ Anglicanæ M.cccc. septimo, Indiccione primâ, Pontificatûs sanctissimi in Christo Patris et domini nostri domini Gregorii divinâ providentiâ papæ, duodecimi, anno primo, mensis Octobris die ix, in ecclesiâ Cantuariensi, in mei notarii publici et testium subscriptorum

| Archdeacon of Durham and Rector of Easington Prebendary of York and Howdon-Rector of Sedgefield and Master of Gretham Hospital. Resigned the Archdeaconry of Durham and Rectory of Easington 15th Feb., 1408.

presentiâ constitutus personaliter honorabilis vir magister Thomas de Weston Archidiaconus Dunolmensis, quandam cedulam papiream, testamentum suum ut asserit continentem, in manibus suis tenens, ac palam exhibens, mihi jam dicto notario coram testibus subscriptis realiter tradidit et assignavit, rogando me notarium prefatum sibi super hoc publicum conficere instrumentum. Tenor vero dictæ cedulæ papiriæ sequitur, et est talis. In Dei nomine Amen. Ego Thomas de Weston, Archidiaconus Dunelm. sanus mente et corpore, considerans vitam humanam variis et inopinatis subjectam periculis, volensque horam mortis, quâ nichil incercius, diligenti prudenciâ salubriter prævenire, et de bonis fortunæ michi divinæ pietatis habundantiả concessis, prout Deus michi gratiam dederit, piè disponere et salubriter ordinare, testamentum meum condo et facio in hunc modum. In primis do et lego animam meam Deo omnipotenti, qui eam creare et suo precioso sanguine redimere dignatus est; corpusque meum sepeliendum in aliquâ ecclesiarum in quibus nunc beneficiatus existo, quam executores mei infrascripti ad hoc duxerint eligendam, si et quatenus infra regnum Angliæ me mori contigerit ; alioquin ipsam sepulturam meam disposicioni divinæ pietatis recommendo. Item do et lego omnes pannos et vestes ordinatus pro corpore meo consanguineis meis distribuendos, secundum discrecionem eorundum executorum meorum, prout ipsorum consanguineorum meorum status et indigencia exigerint. Item do et lego Ricardo servienti et camerario meo viginti libras : Thomæ Dalton decem marcas : Johanni Barbour centum solidos ; et viginti marcas distribuendas secundum quod executoribus meis expedienciùs videbitur, inter eos qui michi serviunt et temporibus præteritis servierunt. Item volo quod omnes et singuli feoffati in manerio de Osgodby juxta Selby statum suum relaxent, et relaxaciones faciant Johanni Strech scutifero meo, ut dictum manerium cum pertinentiis sibi heredibus et assignatis suis remaneat inperpetuum. Ita tamen quod dictus Johannes Strech solvat infra triennium ducentas marcas aliis executoribus meis, per eos exponendas in complecionem istius ultimæ voluntatis meæ, si opus fuerit, seu in alios usus secundum disposicionem eorundem Executorum meorum. Item do et lego magistro Johanni Weston fratri meo unum ciphum argenteum deauratum exterius et album interius, qui quondam fuit domini Walteri Episcopi Dunelm. Item Hostien' in Lucam in duobus voluminibus et viginti libras sterlingorum. Item lego cuilibet executorum meorum inferius nominatorum, qui onus execucionis hujus admiserit, unum ciphum argenteum deauratum coopertum, et decem libras sterlingorum, exceptis hiis quibus specialiter aliquod legavi. Item lego Reverendo patri Domino Episcopo

« ZurückWeiter »