PATROLOGIÆ CURSUS COMPLETUS SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA, OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM, SIVE LATINORUM, SIVE GRÆCORUM, QUI AB EVO APOSTOLICO AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS ET AD CONCILII FLORENTINI TEMPORA (ANN. 1439) PRO GRÆCIS FLORUERUNT. RECUSIO CHRONOLOGICA OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIORA JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM SERIES LATINA, NITIDITAS IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ ACCURANTE J.-P. MIGNE, BIBLIOTHECÆ CLERI UNIVERSÆ SIVE GURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIE ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE. PATROLOGIÆ LATINÆ TOMUS LXXVIII. SANCTUS GREGORIUS MAGNUS. PARISIIS APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES, IN VIA DICTA AVENUE DU MAINE, 208. 1895 SANCTI GREGORII PAPÆ I COGNOMENTO MAGNI, OPERA OMNIA, AD MANUSCRIPTOS CODICES ROMANOS, GALLICOS, ANGLICOS EMENDATA, STUDIO ET LABORE MONACHORUM ORDINIS SANCTI BENEDICTI, E CONGREGATIONE SANCTI MAURI : EDITIO MENORATISSIMA QUÆ PARISIIS PRODIIT ANNO DOMINI MDCCV, NUNC AUTEM ACCURATIOR ACCURANTE J.-P. MIGNE, Bibliothecæ Cleri Universæ, SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE. ELENCHUS OPERUM QUAE IN HOC TOMO LXXVIII CONTINENTUR SANCTUS GREGORIUS MAGNUS. In admonitione brevi, tomo primo hujus editionis operum S. Gregorii magni (Patrologia LXXV) præposita, præfati sumus nonnulla jam excellentissimæ recensioni Benedictina a nobis addenda fore. In hoc tomo habentur illa addititia, nempe primo, Benedictionale quoddam beato Pontifici a Kollario in suis Vindobonensibus Analectis vindicatum; secundo, plures (quindecim scilicet) Ordines Romanos quos congregavit et elucidationibus illustravit in suo Museo Italico doctissimus Mabillonius. Benedictini voluminis prima medietas comprehendebat librum Sacramentorum cum aliis documentis ad liturgiam spectantibus: secunda vero, Commentaria in varios Veteris Testamenti libros. Priorum servamus locum, minime vero posteriorum, qui opportunissime, ut censemus, cedent vicem rebus addendis. Istæ enim sic constituent, cum libro Sacramentorum et documentis hunc sequentibus, amplissimam et pretiosissimam collectionem monumentorum quibus servatur traditio sacrorum rituum pristinæ Ecclesiæ; Commentaria vero ipsa aptius locabuntur ante Paterii Compilationem, Scripturas quoque elucidantem, in tomo sequenti, vice Triplicis S. Gregorii Vitæ, quam, lectori consulentes, omnibus operibus sancti Patris præposuimus. Claudent volumen Pontificum Romanorum catalogi duo, quorum unus ex Corbeiensi manuscripto sexti sæculi primum editus fuit ab illustrissimo Mabillonio, alter ab Emm. Schelstrato, ex Vaticano codice beati Pontificis coœvo. PRÆFATIO IN LIBRUM SACRAMENTORUM. I. Sacramentorum librum cæteris sancti Gregorii Magni operibus ascensemus, non quod primus ipsius fuerit parens (superioriobus enim Romanis pontificibus, maximeque Galasio I, debetur), sed quod summa cura meliorem iù formam ipsum sanctus Doctor redegerit, ut docet Joannes Diaconus, lib. 11, cap. 17. Joanni consentiunt Walafridus Strabo,de Officiis divinis, seu de Rebus Eccl., cap. 22, et alii qui de hoc argumento scripserunt plurimi, ut legere est in omnibus quæ libro Sacramentorum jam sæpius edito præfixæ sunt præfationibus: neque enim placet jam dicta iterare. Gelasianum Codicem primigenium Romæ publicavit primus, in rebus liturgicis versatissimus, Josephus Maria Thomasius, clericus regularis; Gelasiani vero Codicis a Gregoriano discrimen totum est in Orationum quas collectas vocamus varietate ac numero,uti observat noster Mabillonius, de Liturgia Gallicana, lib. 1,cap. 2, num. 5. it. Porro cum ad librum Sacramentorum a sancto Gregorio collectum, correctum, ordinatum, auctum, novis typis edendum nos accingeremus, quem potissimum tot ex Codicibus aut editis aut manu exaratis, qui penes nos sunt plurimi, publicandum eligeremus, diu sollicite quæsitum a nobis et maturo consilio deliberatum. 1° Se offerebat is quem Angelus Rocca ex vetustissimo bibliothecæ Vaticanæ exemplari, ut in præfatione testatur, excudendum curavit, quique in collectione operum sancti Gregorii multoties est recusus. At de laudati Codicis antiquitate dubios nos fecit, quod observavit Hugo Menardus in præfatione sua, nostræ mox subjicienda. Ad Codicis etiam integritatem non pauca desiderari, omissasque fuisse præsertim Benedictiones, constat ex his quæ in festo sancti Pauli apostoli leguntur: Præfatio et Benedictio quæ superius; quod nimirum argumento est olim Benedictiones in libro Sacramentorum exstitisse, cum tamen in toto volumine ne unam quidem nunc legere liceat. 20 Jacobi Pamelii Editionem, tomo II Liturgicon Ecclesiæ Latinæ, plurimi factam a veris eruditis, intellexeramus tanquam fontibus propiorem, si addimenta parenthesibus vel uncinis inclusa omittantur: eam sic expurgatam aiunt convenire cum duobus vetustissimis Codicibus olim bibliotheca Regina Sueciæ. scriptis sub Carolo Magno, vel Ludovico Pio ejus filio. Collata est hæc Pamelii Editio cum uno ex laudatis Codicibus, qui nunc in bibliotheca Vaticana numero 1275 asservatur; qua ex recensione nobis compertum est eum a Pamelii edito, etiam sepositis omnibus quæ intra parentheses includuntur, sæpe discrepare, non in verbis tantum, sed etiam in Collectis aliisque Orationibus; imo in officiis integris. 30 Sancti Eligii Codicem a nostro Hugone Menardo evulgatum, ac notis observationibusque illustratum, maxima apud eruditos auctoritate valere minime nos fugiebat. Et sane perpensis omnibus æquiori lance, nullum ipsi vel ob antiquitatem, vel ob integritatem, præferendum duximus, lecta quam Editioni suæ vir doctissimus præfixit præfatione. Ut autem hunc præ cæteris Codicem, ederemus, id nos potissimum movit, quod nulli alteri aptari potuissent Menardianæ observationes et notæ, quas melioribus formis recudere, rei tum sacræ tum litterariæ non parum intererat. Ex tam copiosæ videlicet exquisitarum annotationum suppellectilis accessione, plurimum aut utilitatis aut voluptatis studiosum lectorem percepturum haud dubitamus. Ut autem facilius et expeditius inveniri possint quandoquidem illas columnis pro more nostro subjicere integrum non erat, propter nimiam plurimarum prolixitatem), eas seorsim excusas numeris distinguendas censuimus; et in libro Sacramentorum singula, quæ iis notis illustrantur et ornantur, totidem numeris in margine scriptis indicavimus (1) III. Quoniam vero post Hugonem Menardum multi de rebus liturgicis egregie scripserunt, in his eminentissimus cardinalis Joannes Bona, Josephus Maria Thomasius jam laudatus, Joannes Fronto sanctæ Genovefæ Parisiensis canonicus regularis, ex nostris Joannes Mabillonius, qui liturgiam veterem Gallicanam pene e tenebris eruit. et Edmondus Martene, qui de Ecclesiæ ritibus tria edidit volumina, in quibus quidquid præsertim ad sacramentorum administrationem pertinet diligenter fuseque pertractat, quæcunque ex (1) In hac nostra editione numeri habentur inter parentheses textui insertas. EDIT, 394 PATROL, LXXVIII, |