Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

pro veritate habitam; consuetudine ac studio partium quam scripturarum auctoritate commendatiorem.

Cum itaque his ducibus neque summam fidei, neque spem salutis posse me recte committere arbitrarer, et tamen aliquam doctrinae Christianae methodicam institutionem, aut saltem disquisitionem, quae subvenire vel fidei, vel memoriae, vel utrique possit, apprime esse necessariam, nihil mihi tutius neque consultius visum est, quam ut ipse aliquid hujusmodi quod ad manum mihi esset, labore ac lucubratione propria ex ipso adeoque solo Dei verbo, et fidelissime quidem, nisi mihimet forte infidus esse volebam, de integro componerem. Quod cum per aliquot annos agere attentissime perseverassem, reformatae religionis arcem animadverti, qua parte Pontificios quidem spectat, satis munitam: caeteris in locis compluribus neglectam, neque operibus neque propugnatoribus firmatam satis aut defensam: perpetuae diligentiae verique reperiendi indefesso studio, non credulitati supinae proposita esse a Deo etiam in religione omnia, tum facile perspexi; restare adhuc plura quam putabam ad scripturarum normam sanctius exigenda, accuratiusque reformanda. Mihi certe hanc rationem ineundo ita satisfactum est, ut quid credendum in sacris, quid duntaxat opinandum sit, percepisse nunc non diffiderem: summoque solatio fuit, magnum me, Deo bene juvante, subsidium fidei mihimet comparasse, vel thesaurum potius reposuisse: neque imparatum dehinc fore, neque semper animi dubium quoties reddenda fidei ratio fuisset.

Haec si omnibus palam facio, si fraterno, quod Deum testor, atque amico erga omnes mortales animo, haec, quibus melius aut pretiosius nihil habeo, quam possum latissime libentissimeque impertio, tametsi multa

in lucem protulisse videbor quae ab receptis quibusdam opinionibus discrepare statim reperientur, spero tamen omnes hinc mihi potius benevolos, quam iniquum ullum aut inimicum futurum. Illud oro atque obtestor omnes quibus veritas odio non est, ne libertate hac disserendi ac disquirendi quae scholis conceditur, nullis certe credentibus non concedenda, turbari ecclesiam clamitent, cum explorare omnia jubeamur, et veritatis luce indies aucta, illustretur atque aedificetur longe magis Ecclesia quam turbetur. Equidem non video qui magis investiganda veritate turbari Ecclesia possit aut debeat, quam turbari gentes annuntiando primitus Evangelio: quandoquidem auctoritate mea nihil suadeo, nihil impono; imo vero hortor omnes, atque imprimis auctor sum, ut quibus in sententiis non plene satisfactum esse putaverint, assensum eo usque sustineant quoad scripturarum evidentia vicerit, assensumque et fidem rationi persuaserit. Latibula non quaero; doctioribus quibusque haec, aut si doctissimi quique non semper optimi harum rerum disceptatores ac judices sunt, adultis ac fortibus et doctrinam Evangelii penitus intelligentibus, longe majore cum fiducia quam rudioribus propono. Cumque eorum pars maxima qui his de rebus quam plurima scripserunt, suis sensibus explicandis totas fere paginas occupare consueverint, scripturarum loca, quibus id omne quod docent maximopere confirmatur, numeris duntaxat capitum versiculorumque strictim adnotatis in marginem extrudere, satius duxi mearum quidem paginarum spatia confertis undique auctoritatibus divinis etiam eadem ingerentibus redundare, meis verbis, ex ipso licet contextu scripturarum natis, loci quam minimum relinqui.

Id denique ago, ut ex iis quae sive vetera sive

nova attulisse censebor, pro eorum pondere ac momento, imo pro scripturarum potius auctoritate quarum nituntur celeberrimis testimoniis, intelligere omnes possint, quanti intersit religionis Christianae, concedi libertatem non excutiendae solum cujuscunque doctrinae, palamque ventilandae, sed etiam de ea, prout cuique fide persuasum est, sentiendi atque etiam scribendi: sine qua libertate religio nulla, Evangelium nullum est; sola vis viget; qua stare Christianam religionem, turpe et probrosum est: servitus adhuc durat; non legi, ut olim, divinae, sed, quod miserrimum est, humanae; vel, verius ut dicam, inhumanae tyrannidi servienda. Illud tamen ab hominibus ingenuis et cordatis, utpote indignum plane, non expecto, ut pro more iniquorum quorundam hominum et rationis expertium, quicquid abhorrere a doctrina vulgo tradita judicaverint, id non scripturae testimoniis collatis, sed invidioso quolibet nomine vel haeretici vel haereseos impacto, per calumniam damnent. Horum instituto satis est infamem hanc notam temere cuivis inussisse, uno verbo, nullo negotio confutasse; solo nomine haeretici incusso quasi uno ictu confecisse se hominem putant. Quibus Ego, id solum fuisse haeresin, quoties hoc nomen in vitio ponitur, aetate Apostolorum, quicquid eorum doctrinae, viva voce traditae, cum libri Evangelici nondum extarent, repugnabat; eosque solos fuisse haereticos, qui, juxta illud Rom. XVI. 17, 18. dissidia et scandala praeter doctrinam Apostolicam faciebant, non Domino nostro Jesu Christo servientes, sed suo ventri: conscriptis demum libris evangelicis, pari ratione nihil nisi quod iis repugnat, posse jure nominari haeresin respondeo. De me, libris tantummodo sacris adhaeresco; haeresin aliam, sectam aliam sequor nullam; haereticorum, quos vocant,

libros perlegeram nullos, cum ex eorum numero, qui orthodoxi audiunt, re male gesta scripturisque incautius tractatis, sentire cum adversariis quoties illi sentiebant cum scripturis primo didici. Hoc si haeresis est, fateor equidem cum Paulo, Act. XXIV. 14. me sesundum viam illam quam haeresin dicunt, ita servire patrio Deo, ut qui credam omnibus quae in lege et in prophetis, addo, quae in libris Evangelicis etiam scripta sunt: alios fidei Christianae judices aut summos interpretes, fidemque omnem, quam vocant, implicitam, cum universa Protestantium ecclesia non agnoSco. De caetero, fratres, veritatem colite cum charitate; de his, prout Dei spiritus vobis praeiverit, ita judicate: his mecum utimini, vel ne utimini quidem, nisi fide non dubia scripturarumque claritate persuasi; in Christo denique Servatore ac Domino nostro vivite ac valete.

I. M.

[blocks in formation]

QUID SIT DOCTRINA CHRISTIANA, QUOTQUE EJUS PARTES.

DOCTRINA CHRISTIANA est quam CHRISTUS (licet eo nomine non a principio cognitus) de Deo ejusque cultu ad gloriam Dei salutémque hominum saeculis quibuscunque DIVINITUS tradidit.

Scripturis, unde haec hausimus, credi a Christianis haud inique postulamus; de earum vero auctoritate suo loco tractabimus.

CHRISTUS. Matt. XI. 27. neque patrem quisquam novit, nisi filius, et cuicunque voluerit filius eum retegere. Joan. I. 4. in illo vita erat, et vita illa erat lux hominum. et v. 9. erat lux illa vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum. 1 Pet. III. 19. per quem etiam spiritibus qui sunt in carcere veniens praedicavit. Christi sub nomine Mosen etiam et prophetas intellige, Christi praenuntios, ab eodemque missos Apostolos. Gal. III. 24. Lex paedagogus noster fuit ad Christum ut ex fide justificaremur. Heb. XIII. 8. Jesus Christus heri et hodie idem est in saecula. Col. II. 17. quae sunt umbra rerum futurarum; at corpus est Christi. 1 Pet. I. 10. 11. qui de ventura in vos gratia prophetarunt: scrutantes in quod aut

« ZurückWeiter »