Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nem.

Patrem ens esse an non? Ens certe entium. Ergo, inquam, ut hypostasin unam, ita essentiam quoque sibi propriam, et maxime omnium incommunicabilem habebit, nemini, id est, nulli praeterea personae, communem: nec propriam hypostasin sine propria essentia habere potest. Enti enim aeque omni impossibile est essentiam suam, per quam est id quod est, et ab aliis omnibus numero differt, cum alia re quavis habere commuFilius igitur ut propriam hypostasin, ita et propriam sibi essentiam si non habet, sed Patris, profecto eorum sententia aut non ens efficitur, aut cum Patre plane idem. Quae quidem doctrina religionem Christianam funditus evertit. Quod autem responderi solet, essentiae quidem unius finitae unam duntaxat posse esse personam, infinitae essentiae posse esse personas plures, ridiculum est; eo enim ipso quod infinita essentia est, tanto magis nonnisi unius personae esse potest. Patris cum essentiam tum personam omnes infinitam esse agnoscunt; communicari igitur Patris essentia personae alteri non potest: sic enim duo infiniti esse possent, immo millies milleni.

Alterum petunt, ut quicquid Divinitatis Filius Patri soli et quasi majori tribuit, id vel tanquam homo, vel tanquam mediator tribuisse existimetur: quod quoties locus et res ipsa postulat, ultro idque sine ullo nostro incommodo facile dabimus; contendant enim quantum volent, Filium ut hominem duntaxat aut mediatorem Patri soli tribuisse omnia, nunquam ea ratione probaverint Deum esse cum Patre unum: quoties non ipsa res sed corum duntaxat theses flagitant uti hoc sibi gratis demus, facile negabimus; Filiumque maxime ut Filium, etiam ut Deum, Patri tanquam Dei Deo, non sibi quocunque nomine, aut ratione tribuere quae tribuit, ostendemus.

Ad nomen igitur quod attinet Dei, id, ubi etiam Patris et Filii simul fit mentio, tenore perpetuo Patri soli tribuitur, si eos tantummodo excipias locos de quibus infra singulatim videbimus; caeteros longe plures, priore nunc loco, et quamvis longo, firmo tamen agmine plerosque proferemus. Joan. III. 16. ita Deus dilexit

mundum, ut Filium suum etc. et VI. 27. hunc Pater obsignavit Deus. et v. 29. hoc illud est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit. et XIV. 1. creditis in Deum? etiam in me credite. Credere autem in aliquem quid valeat, infra dicemus: interim hic duo disSic omnes parata manifesta sunt, in Deum et in me. simul apostoli. Act. IV. 24. sustulerunt vocem ad Deum dixeruntque, Domine tu es Deus ille qui fecisti coelum ac terram qui Spiritu Sancto per os Davidis pueri tui dixisti, cur fremuerunt gentes adversus Dominum et Christum ejus? Rom. VIII. 3. Deus suo ipsius Filio misso. 1 Thess. III. 11. ipse vero Deus et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus dirigat etc. Col. II. 2. ad agnitionem mysterii Dei ac Patris et Christi. et III. 3. vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. 2 Tim. IV. 1. obtestor te in conspectu τοῦ Θεοῦ καὶ τοῦ Κυρίου etc. 1 Joan. Sic etIV. 9. charitas Dei, quod Filium suum etc. iam ubi Christus prior nominatur. Gal. I. 1. per Jesum Christum ac Deum Patrem qui suscitavit eum ex mortuis. 2 Thess. II. 16. ipse vero Dominus noster Jesus Christus, et Deus ac Pater noster. Idem ex omnibus Pauli caeterorumque apostolorum epistolis, ipso statim initio, ubi maxime quisnam is sit cujus divina auctoritate sint missi, explicate, ut par est, atque distincte asseverare solent. Animadvertas licet Rom. I. 7, 8. 1 Cor. I. 1, 2, 3. 2 Cor. I. 1, 2, 3. et sic deinceps ad Apocalypsin usque. et Marc. I. 1.

Attributa etiam divina solius esse Patris docet Filius, excluso etiam seipso. Omniscientiam. Matt. XXIV. 36. de die autem illo et hora nemo novit, ne angeli quidem coelorum, sed Pater meus solus. et clarius, Marc. XIII. 32. ne angeli quidem, nec ipse Filius, sed Pater. Supremum in coelo ac terra imperium, summam auctoritatem, summam decernendi potestatem pro liberrima voluntate sua. Matt. VI. 13. tuum est regnum, potentia ac gloria in saecula. Et XVIII. 35. ita et nisi remiseritis etc.

Pater meus coelestis faciet vobis; et XXVI. 29. in regno Patris mei. et cap. XX. 23.

sedere ad dexteram meam et sinistram meam, non est meum dare, sed quibus paratum est a Patre meo. Non est meum, mediatoris nimirum, ut vulgo interpretantur. At dubium non est, quin mater et filii tantam rem ambitiose petentes, totum Christum, quantuscunque esset, orarent, ut, quanto maxima vel hominis vel Dei potentia valebat, daret quod petebant. v. 20. adorans et petens. et 21. dic ut sedeant. His Christus etiam totus respondit, non est meum; et ne aliqua tamen ratione suum hoc esse putarent, non in sua quacunque sed in Patris potestate solius hoc esse testatur. Si ut mediator duntaxat respondisset, sophistam sane, quod absit, egisse videretur, matremque et filios ea captione elusisse, quam Logici pravam expositionem vel aequivocam vocant, cum alio quis respectu aut animi sensu respondet quam interrogatus est. Idem de aliis hujusmodi locis est dicendum, quoties Christus de se verba facit. Postquam enim duae naturae in unam personam hypostatice coaluere, quicquid de se loquitur Christus, non alterutram naturam, sed totam Christi personam se toto loqui necesse est, nisi ipse distinguit. Qui unionem, quam vocant, hypostaticam arbitratu suo divellunt, nihil profecto sincerum sermonibus aut responsis Christi relinquunt; ambigua et incerta, vera et non vera omnia, non Christum, sed pro Christo nescio quem, nunc hunc nunc illum sermocinantem nobis exhibent; ut Horatianum illud in eos probe conveniat

Quo teneam vultus mutantem Protea nodo ?

de

Joan.

Luc. XXIII. 34. Pater, remitte hoc ipsis etc. XIV. 2. in domo Patris mei. Etiam ipse Christus Matt. XXVI. 39. Pater mi, si possibile est, abeat a me poculum istud; veruntamen non ut ego volo, sed ut tu. Certe quibus voluntas non eadem, iis nec essentia eadem. At nec intellectum nec voluntatem numero eandem esse Patris et Filii, multis ex locis docetur. Matt. XXIV. 36. nemo novit etc. sed Pater meus solus. et Marc. XIII. 32. nec ipse Filius, sed Pater. Joan. VI. 38. descendi e coelo non ut facerem voluntatem meam, sed voluntatem mittentis me. Quibus igitur nec intel

lectus, nec voluntas numero eadem, iis essentia esse eadem non potest; nec tergiversandi ullus hic locus, cum de natura etiam divina Filii haec ipse Filius protulerit. Et v. 42. idem. et v. 53. an putas me non posse nunc precari Patrem meum, qui huc sistat mihi plures quam duodecim legiones angelorum? Marc. XIV. 36. Abba, Pater, omnia fieri abs te possunt: transfer a me poculum istud etc. Luc. XXII. 29. disposuit mihi Pater meus regnum. et XXIII. 46. Pater, in manus tuas depono spiritum meum. Joan. XII. 27. Pater, libera me ab hora hac. Si solus homo petiit haec omnia (quod solet responderi) cur a solo Patre omnia, non a seipso, siquidem ipse etiam est Deus? Si homo et summus ipse Deus, cur omnino petiit quod penes se erat? Quid divina natura cum humana in unam personam conjuncta opus fuit, si ipsa par Patre 10), omnia tamen Patre accepta retulit? Bonitatem summam. Matt. XIX. 17. cur me dicis bonum? nullus est bonus nisi unus, nempe Deus. Si blandientium titulos Pharisaeis dari solitos Christus noluit sibi sumere, eamque ob rem juvenem illum paulo severius accepit, mirum non est; hoc utique planum, cum ait, nullus est bonus nisi unus, nempe Deus, noluisse se eundem essentia cum uno illo Deo haberi: sic enim quid aliud nisi bonitatis laudem a se removisset, ut in se conferret? Joan. VI. 32. Pater meus dat vobis panem illum coelestem verum. v. 65. neminem posse venire ad me (et hominem scilicet et Deum) nisi fuerit ei datum a Patre meo. Gloriam summam. Matt. XVIII. 10. angelos eorum in coeper omne tempus cernere faciem Patris mei qui in coelis est. Joan. XVII. 4. ego te glorificavi in terra etc. Quid, quod et promissio verae sapientiae, etiam in ipso Christo cognoscendo (id ipsum quod nunc quaerimus) fit obedientibus Patri. Joan. VII. 17, 18. si quis voluerit quod ille vult facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego ex meipso loquar. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit:

lis

10) Locus plane corruptus. An legendum, patri, vel etiam ipse par patri?

qui autem quaerit gloriam ejus qui misit ipsum, hic verax est, et injustitia in eo non est. et XV. 8. in hac re glorificatus fuerit Pater meus, ut fructum multum feratis, et eritis mei discipuli. Matt. VII. 21. Nam quisquis dicit mihi Domine, Domine, non in. troibit in regnum coelorum; sed qui facit quod vult Pater meus qui in coelis est. et XII. 50. quisquis fecerit quod vult Pater meus qui est in coelis, is est meus frater et soror et mater. Sic divina omnia Christus ipse tribuit soli Patri. Sic itidem ubique tribuunt apostoli. Rom. XV. 5, 6. Deus auctor tolerantiae et consolationis, det vobis etc. secundum Christum Jeet XVI. 25, 26, 27. ei vero qui potest vos stabilire etc. ex imperio aeterni Dei etc. soli inquam sapienti Deo gloria esto per Jesum Christum. Judae 25. soli sapienti Deo servatori nostro gloria esto per Jesum Christum Dominum nostrum, ut vetus interpres et nonnulli codices Graeci habent. 1 Tim. VI. 13, 14, 15. 16. denuntio tibi coram Deo qui vivificat omnia, et Jesu Christo qui testatam fecit etc. usque ad illustrem illum adventum Domini nostri Jesu Christi; quem praestitutis temporibus ostendet ille beatus, Rex ille regum et Dominus dominorum: qui solus habet immortalitatem; lucem habitans inaccessam; quem vidit nemo hominum, neque videre potest; cui honor

sum.

et robur in aeternum. Amen.

unus.

Opera. Rom. XVI. 25, 26, 27. ut supra. 1 Tim. VI 13, 14, 15, 16. ut supra. 2 Cor. I. 21, 22. porro qui nos confirmat vobiscum in Christum, Deus est; qui etiam obsignavit nos. Deus autem qui confirmat est 1 Pet. I. 2. electis ex praecognitione Dei Patris ad sanctificationem Spiritus per obedientiam et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Etiam erga ipsum Filium opera vel in ipso Filio. Act. V. 30, 31, 32, 33. Deus ille patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem—. hunc, inquam, Deus dextra sua evectum, constituit principem ac servatorem, ut det resipiscentiam Israeli, et remissionem peccatorum. Gal. I. 1. per Jesum Chrislum ac Deum Patrem, qui suscitavit eum ex mor

« ZurückWeiter »