Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quale tempus praenuntius ille qui in ipsis erat spiritus Christi, declararet. Rom. I. 1. Paulus servus Jesu Christi. Sic initio fere caeterarum deinceps epistolarum. 1 Cor. IV. 1. Sic de vobis reputet homo, ut de ministris Christi

DIVINITUS. Isa. LI. 4. doctrina a me prodibit. Mat. XVI. 17. caro et sanguis haec non retexit tibi, sed pater meus qui est in coelis. Joan. VI. 45, 46. erunt omnes docti a Deo. et IX. 29. scimus Deum locutum esse Mosi. Gal. I. 11, 12. evangelium non est secundum hominem, neque enim ab homine accepimus. 1 Thess. IV. 9. ipsi divinitus docti estis.

Haec igitur doctrina, non ex philosophantium scholis, neque ex humanis legibus, sed ex sacris duntaxat literis, praeeunte sancto spiritu, petenda est. 2 Tim. I. 14. praeclarum illud depositum custodi per spiritum sanctum, qui inhabitat in nobis. Col. II. 8. ne quis sit qui vos depraedetur per philosophiam. Dan. III. 16. ut respondeamus tibi de hac re, solliciti. Act. IV. 19. an justum in conspectu Dei vobis potius auscultare, quam Deo, judicate.

non sumus

Hic autem non novum quicquam docetur, sed memoriae tantummodo consulitur; ut quae sparsim sacris in libris leguntur, commode velut in unum corpus redacta, perque certos digesta locos, ad manum sint. Quod factum, quanquam Christiana prudentia facile defenditur; divino tamen monitu niti potius videatur. Mat. XIII. 52. omnis scriba edoctus in regno coelorum, similis est cuiquam patri familias, qui profert e_thesauro suo nova et vetera. Sie etiam Apostolus ad Timotheum, 2 Ep. I. 13. ὑποτύπωσιν ἔχε, id quod etiam epistolae ad Hebraeos auctor secum statuisse facere videtur, ut doctrinae Christianae capita certo ordine doceret: cap. VI. 1, 2, 3. de resipiscentia, de fide, de Baptismatum doctrina, de manuum impositione, de resurrectione mortuorum, de judicio aeterno: atque id faciemus, siquidem promiserit Deus. Quae methodus Christiana fidem tum primum suscipientibus in Ecclesia catechumenis, accommodatissima erat: idem ostenditur

Rom. VI. 17. ex corde auscultatis in eam formam doctrinae, quam edocti estis: hoc loco vox Graeca túños ut et illa ex 2 Tim. I. 13. vzorúzoois, aut partes ipsas evangelicae scripturae tum scriptas videtur significare (quemadmodum uoopwois illa cognitionis et veritatis in lege, Rom. II. 20. legem ipsam significabat) aut earum partium, vel etiam totius doctrinae evangelicae methodicam quandam institutionem. Act. XX. 27. non subterfugi quo minus annuntiarem vobis omne Dei consilium: integrum ergo, ut videtur, doctrinae corpus, et methodo certe aliqua conceptum; nec grande tamen, quod plus minus triennio, quo Paulus Ephesi docuit, totum est annuntiatum; immo aliquoties fortasse repetitum.

PARTES DOCTRINAE CHRISTIANAE duae sunt: FIDES, seu COGNITIO DEI, et CHARITAS seu DEI CULTUS. Gen. XVII. 1. ambula coram me et esto integer. Psal. XXXVII. 3. confide et fac. Luc. XI. 28. beati qui audiunt et observant. Act. XXIV. 14. ut qui credam et v. 6. me exerceo. 2 Tim. I. 13 formam teneto sermonum cum fide et charitate, quae est in Christo Jesu. 1 Tim. I. 19. retinens fidem et bonam conscientiam. Tit. III. 8. qui crediderunt, curent. 1 Joan. III. 23. ut credamus, et diligamus.

Ja

Partes hae duae, quanquam natura et praecipiendi ratione distinguuntur, usu tamen separari non queunt. Rom. II. 13. non qui audiunt sed qui praestant. cob. I. 22. effectores estote nec auditores solum : immo obedientia et charitas ad scientiam optima semper dux est; eamque ex minima saepe majorem et auctiorem reddit. Psal. XXV. 14. arcanum Jehovae reverentibus ipsum. Joan. VII. 17. si quis voluerit quod ille vult, cognoscet de doctrina, et VIII. 31. 32. si manseritis, cognoscelis; et veritas vos liberos faciet. 1 Joan. II. 3. per hoc scimus, quod ipsum novimus, si praecepta ejus observemus.

Fides autem in hac partitione non habitum fidei notat, sed res isto habitu credendas. Act. VI. 7. auscultabat fidei. Gal. I. 23. annuntiat fidem.

CAP. II.

D E D E O.

ESSE DEUM, quanquam haud pauci sunt qui negent esse, dicit enim stultus in corde suo, non est Deus, Psal. XIV. 1. tot tamen clara indicia sui Deus in mente humana, tot per omnem penitus naturam sui vestigia impressit, ut ignorate Deum esse, nemo non insanus possit. Job. XII. 9. quid non cognovit ex omnibus istis? Psal. XIX. 2. coeli enarrant gloriam Dei. Act. XIV. 17. non passus est se esse expertem testimonii: et XVII. 27, 28. non longe abest ab unoquoque. Rom. I. 19, 20. id quod de Deo cognosci potest, manifestum est: et II. 14, 15. gentes ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis: una testimonium reddente ipsorum conscientia. 1 Cor. I. 21. postquam in Dei sapientia mundus non cognovit Deum per istam sapientiam, libuit Deo per stultitiam praedicationis servare credentes. Certe quae in mundo sunt omnia, pulcherrimo ordine, fini alicui bonoque facta, testantur praeextitisse summum aliquem efficientem qui finem sibi in his omnibus proposuerit.

Nonnulli naturam aut fatum supremum quoddam in rebus esse argutantur: sed natura natam se fatetur, aut proprie rem nullam significat, sed vel rei essentiam, vel communem illam legem, qua nascuntur omnia atque agunt; et fatum quid nisi effatum divinum omnipotentis cujuspiam numinis potest esse?

Quinetiam natura fieri omnia qui volunt, necesse est fortunam quoque adjungant ei divinitatis participem; atque ita quid aliud assequuntur nisi ut pro uno Deo, quem non ferunt, duas vel inviti Deas perpetuo fere sibi adversantes, rerum dominas inducant? Profecto aut Deum, aut malum aliquod summum nominis ignoti rebus mortalium praesidere, multa visa, multa vera praedicta, multa mira edita subegere omnes nationes ut crederent: malum autem bono praepollere summumque verum esse et indignum est et incredibile. Deus igi

tur est.

Quin et Conscientia, sive eadem recta ratio est, quarum vel haec vel illa ne in pessimis quibusque semper sopita est, esse Deum testificatur. Deus nisi esset, nullum recti, pravique discrimen existeret; virtutis et vitii tota ratio in opinione hominum caeca versaretur; virtutem nemo sequeretur; a vitiis nemo vel pudore vel legum metu se cohiberet, nisi conscientia, sive recta ratio, subinde unumquemque vel invitum intus redargueret esse Deum aliquem rerum omnium moderatorem ac Dominum, cui suorum quisque vel recte vel prave factorum rationem sit aliquando redditurus.

Probat idem universa etiam scriptura; et nos doctrinae Christianae discipulis ut hoc sit prius persuasum, postulamus, juxta illud, Heb. XI. 6. Qui accedit ad Deum, credat oportet esse Deum: probat idem antiquissima gens Judaeorum omnes in terras disjecta, quod Deus praemonuit saepe ob eorum peccata eventurum, in hodiernum usque diem, caeteris tamen gentibus intermixta, nec ad poenam duntaxat peccatorum suorum exsolvendam per tot saeculorum vicissitudines conservata, sed ad testimonium multo magis Deo scripturarumque veritati vivum atque perpetuum toto orbe terrarum perhibendum.

Recte autem de Deo sentire, natura vel ratione sola duce sine verbo aut nuntio Dei, potest nemo; Rom. X. 14. quomodo credent ei de quo non audierint.

Cognoscitur autem Deus vel ex natura sua, quantum sui nobis cognoscendum praebet, vel ex sua effi

cientia.

De cognoscendo Deo quod loquimur, id de imperfecto hominum captu intelligi debet; nam Deus, prout in se est, humanam cogitationem, nedum sensus longe superat: 1 Tim. VI. 16. lucem habitans inaccessam: ideoque tantum sui retexit Deus, quantum vel nostra mens capere, vel naturae debilitas ferre potest: Exod. XXXIII. 20, 23. nemo potest videre me et vivere: sed videbis posteriora mea. Isa. VI. 1. vidi Dominum insidentem solio celso et elato, cujus fimbriae complebant templum ipsum. Joan. I. 18. Deum nemo vidit

12

unquam; et VI. 46. non quod patrem viderit quisquam, nisi is qui est a Deo; hic vidit patrem, et v. 37. neque vocem ejus audistis. 1 Cor. XIII. 12. per speculum, per aenigma, aliquatenus.

Nobis tutissimum est, talem nostro animo comprehendere Deum, qualem in sacris literis ipse se exhibet, seque describit. Quamvis enim hoc concedatur, Deum, non qualis in se est, sed qualem nos capere possumus, talem semper vel describi vel adumbrari, nos tamen nihilo minus debebimus talem prorsus mente nostra concipere, qualis ipse est 1) ad captum accommodans nostrum, vult concipi: ob id ipsum enim se ad nos demisit, ne nos elati supra captum humanum supraque quod scriptum est, vagis cogitationibus atque argutiis locum da

remus.

Hic igitur άνθρωποπαθεία (quam figuram Gramma tici ad excusandas poetarum de suo Jove nugas olim excogitarunt) Theologis, opinor, non est opus; scriptura sacra sine dubio hoc satis cavit, ne quid vel ipsa indecorum aut indignum Deo scriberet, vel Deum de semetipso loquentem induceret. Praestat igitur non avowлодα, id est, more hominum, qui subtilius de Deo comminiscendi finem nullum faciunt, sed more scripturae, id est, quo ipse se contemplandum praebuit, ita Deum contemplari talemque animo concipere; nec ipsum de se quicquam fuisse dicturum aut scriptum voluisse existimemus, quod nos de se noluisset cogitare. Quid Deum deceat, quidve dedeceat, auctorem ipso Deo ne requiramus graviorem. Si poenituit Jehovam quod hominem fecisset, Gen. VI. 6. et propter gemitum eorum, Judic. II. 18. poenituisse credamus; modo id in Deo, ut solet in hominibus, ex imprudentia natum ne putemus: sic enim de se ne nos opinemur, ipse cavit, Num. XXIII. 23. Deus non est homo qui mentiatur, aut filius hominis, quem poeniteat. 1 Sam. XV. 29. idem: si doluisse etiam in corde suo, Gen. VI. 6. et, quod idem est, imminuta est anima ejus, Judic. X. 16. doluisse credamus. Affectus enim in viro bono boni 1) Sic in MS. An legendum se?

« ZurückWeiter »