Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nostrum ad Cæsaris instantiam, quum non multam ab ejus Sanctitate gratiam promeritus esset, ei concessisse Dispensationem et Absolutionem a jurejurando ab illo præstito, de ducenda in Conjugem Domina Principissa, nullo ut par fuisset a Regia Majestate habito, seu petito consensu, non obstante quod Cæsar in validissima forma, non solum præstito jurejurando, sed cautione et Ecclesiasticarum censurarum et pænarum adhibita, quod perstringeretur de dicto Matrimonio perimplendo, ac si Pontifex contentus esse potuit, tantam ei ostendere gratitudinem, quum veluti hostis indies certior tunc poterat haberi, et qui majora parabat quam juste posset optare, suis petitionibus, Regia Majestate inconsulta, neutiquam parcens, quanto propensius ejus Sanctitas adnuere debet ejus Principis voto, cujus fidem et observantiam vere filialem sæpe experta est. Verum tamen si Sanctissimus Dominus noster difficulter visus fuerit posse adduci, ut in meam Personam dictæ Commissioni assentiat, allegans quod non sum indifferens, cui ex suæ Sanctitatis honore hoc negotium committi possit, cum Regiæ Majestati sum subditus et intimus Consiliarius, tunc tamdiu persistetis ea in re, quoad vobis visum fuerit conveniens, negotii expeditionem non ideo protrahentes, aut differentes, sed instantes ut hujusmodi Commissio concedatur; affirmabitisq; me pro re nulla quantumlibet grandi, nullo favore, aut commodo, quicquam effecturum esse, quod aversetur officio meo, et erga Christum præstitæ professioni, neq; unquam a recto, vero, justoq; tramite digressurum; Et quin Cardinalis sim et Apostolicæ sedis de latere Legatus, ejus Sanctitatis honor, integraque conscientia, a me omnino conservaretur, ex hujusmodique concessa Commissione, omni ex parte exoneraretur. Tandem si ad hoc, nullis rationibus Pontifex potuerit adduci, ab ejus Sanctitate requiretis, ut dictam velit Commissionem consedere in personam Domini Staphylei Decani Rotæ, qui et vir indifferens est, et hujusmodi rei ob eruditionem accommodatus, nullo pacto omittentes Dispensationis expeditionem, ut dictum est; et hujus rei gratia Commissionem nunc ad vos mitto, in debita forma confectam et paratam, quæ signetur ad dictum Dominum Staphyleum directa, quam Santissimo Domino nostro reddetis, casu quo alia nequeat obtineri, rogabitisq; ut cum dicta Dispensatione eam velit concedere. Et quoniam fieri possit quod dum fieret mentio de me excipiendo, forsitan ejus Sanctitas aliquem alium quam Dominum Staphyleum nominaret, ad quem Commissio hujusmodi dirigeretur, hoc vero in loco tenacissime insistetis, firmiterq; inhærebitis ei rei, nec in

alium aliquem virum exterum ullo pacto consentientes, sed solum pro eodem Domino Staphyleio instantes, ejus Sanctitatem summis precibus vehementissime rogantes, et rati. onibus omnibus suadentes, ne alium ullum nominare velit, asserentes quod quum in Instructionibus vestris non contineatur, nec de alio ullo fiat mentio, nisi illo, me recusato, iterum atq; iterum ab eadem Sanctitate petetis, ut nomine hujus Auditoris Rotæ hæc fiat et expediatur commissio, vos nec audere nec posse vobis præscriptos fines transgredi.

De Regii vero desiderii ac petitionis frustratione super dicta Commissione obtinenda, dicetis unum et idem esse, hanc illi denegare, vel alii concedere quam in vestris Instructionibus contineatur, non quod Regia Majestas de aliorum rectitudine aut indifferentia quicquam suspicetur, vel quod judicet eorum aliquem affectibus obnoxium; sed quod pro re certissima credidit, quod Sanctissimus Dominus noster in neminem tam facile condescenderet, quam in dictæ Rotæ Decanum, ob idque de eo Instructionibus vestris mentionem fecit: sed Commissiones in debita forma cum his nominibus fieri et conscribi jussit, quod si hic credidissemus, Dom. Staphileum habitum istic iri pro suspecto, affirmare potetis me fuisse omnino missurum consimilem Commissionis formulam, spatio relicto pro aliquo alio inscribendo nomine, aliquamq; aliam super ea re Instructionem me daturum fuisse, et haud dubie; si de nominibus duntaxat fuerit controversia, hæ rationes facile poterunt Pontificem attrahere, ut in me consentiat, vel in Staphyleum. De aliis vero neminem admittetis, nec tamen Pontifici aperietis vos, ne id faciatis habere in mandatis, sed superius enarratas Causas in vestram excusationem allegantes, omnino ut vobis injungitur ea in re insistetis.

Quod si nullis modis dictam Commissionem, et Dispensationem impetrare poteritis, ad idq; nequiverit Pontifex adduci, nisi rem prius alicui ex Cardinalibus vel Officiariis communicaverit, în eo tunc casu, ejus Sanctitati in memoriam reducite, quot et quam gravia mala ex hujus negotii propalatione possent provenire, si ex ea occasione aliquæ contrarietates vel impedimentum suboriretur, unde Regiæ Majestatis expectatio postmodum frustaretur: Quo igitur, si ullæ injiciantur in hac re tractandæ difficultates, ut Pontifex etiam facilior ad Regium votum concedendum promptiorq; reddatur, alias etiam præter has literas seorsim ad vos scripsi, quas una cum his accipietis, in quibus copiose aggessi, quam multas magni momenti rationes, ob quas sententia judiciumq; meum est, ne ullo pacto Pontifex hanc petitionem Regiæ Majestatis deneget; quas literas,

quum in eis argumentum vehemens est, nee ob prolixitatem tædiosum aut molestum quod legatur, modum aliquem ipsius Sanctitati legendi invenietis; spemq; certam habeo, si earum summa, tenor, atq; sententia profunde perpendatur, quam satis id esse poterit ad omnem tollendam difficultatem, quæ possit obversari in dicta Commissione Dispensationeque obtinenda, in eis contenta sigillatim exponetis adeo, quod hoc negotium confici queat, Arbitris aut Consiliaribus ad id neutiquam accitis, si fieri possit: si tamen Pontifex speraverit se posse hæc omnia eos celare qui huic rei forsan voluerint refragari, et omnino decreverit aliquos Cardinales vel Officiarios istius causæ participes facere, omnem tunc industriam statim adhibebitis, ut his cognitis eorum gratiam et favorem ea in re vobis comparetis, partim eis respectus, et causas omnes in meis literis contentas, etiam in causæ commodum facientes, uberius exponentes, partim vero eam remunerationem illis dantes, quæ judicio vestro conveniens habebitur, dummodo optatum res sortiatur effectum. Et ut omnia queatis præstare commodius cum his, meas literas accipietis quas ad Cardinalem Sanctorum Quatuor et Collegium Cardinalium scribo, easque reddetis ut expedire censueritis, plane confidens nihil a vobis omissum iri, ut hac in re eorum gratiam atq; favorem queatis obtinere, in quem eventum ea munera offeretis, quæ convenientia visa fuerint, Regiaq; Majestas quicquid ejus nomine promiseritis, id fidelissime, uberrimeq; præstabit, pro quarum rerum expeditione, illis pecuniis uti poteritis per literas Cambii Venetias transmissis, quousq; suffecerint, necessariumq; vos existimaveritis rei impetrandæ. Et quum ambiguum sit an vobis licuerit hoc tempore ad Pontificis. præsentiam accedere, hujusmodi accessus defectus, si aliæ rem ad bonum exitum perducendi rationes non excogitarentur, causa esse posset longioris moræ, et totius rei impedimento; proinde Regia Majestas, ut modos omnes experiatur, nec uni soli inhæreat, hæc eadem in mandatis dedit Domino Secretario, quem non procul ab Urbe esse intelleximus, quemadmodum in his aliisq; meis brevioribus literis continentur, ita quod alter vestrum, vel uturque, si fieri possit, ad Pontificis præsentiam accessum habeat; nihil tamen, sub spe Domini Secretarii, vestræ vos diligentiæ aut industriæ omittetis, nec ille sub spe vestra, in re hac modis omnibus promovenda, remissior erit, sed nihil conjunctim aut divisim intentatum relinquetis. Quod si uterq; vestrum ad Pontificem admittatur, alter de altero nescius, id non oberit, sed multum proficiet, etiam si ante alterius adventum negotium hoc alter impetrasset; sed si aliquis vestrum cognoverit causam hanc expeditam esse, VOL. I, PART II. Ꭰ

omniaq; pro certo impetrata esse, tunc labori et sumptibus Pontificem pro eadem re accedendi parcere poteritis, neq; in eam amplius ingerere, neq; necessarium aut opportunum erit, ut pro ulla alia re in præsentia quam pro hac apud Sanctissimum Dominum nostrum agatis, sed solum nunc procurabitis de Commissione et Dispensatione juxta formam ad vos missam obtinenda, necnon de profestinatione illa, quam compendio ad vos dedi, in quibus omnibus et singulis apte tractandis Regia Majestas magnam fiduciam in vestra prudentia collocavit, in quibus, cum tam magni sint momenti, ex Regiæ Majestatis sententia nunc vobis maxime elaborandum est.

Deniq; quum intelligam Dominum Lautrek nonnihil mirari, quod Regiæ Majestatis istic agentes, nullam suorum mandatorum partem cum eo conferunt, ad eum nunc scribo, et nonnulla Domino Roberto Jernyngham ei exponenda committo concernentia actiones cum Ferrariæ Duce, et alia quædam eodem Domino Lautrek; significans, vos missos esse ad dictas causas juvandos, et Pontificis liberationem promovendam, quemadmodum ex literarum ad Dominum Jernyngham exemplo cognoscetis: expediens itaq; fuerit, ut præ se feratis, vos dictæ rei gratia missos esse, ne forsan Dominus Lautrek in falsam aliquam conjecturam aut suspicionem incideret, quæ communibus rebus nocere posset, et in vestrarum quoq; actionum impedimentum redundare.

Illud deinde reticere nolui, quod si ullo pacto vobis liceat ad Sanctissimi Domini nostri præsentiam accedere, nihil omittatis in favorem et gratiam Reverendi Domini Datarii, de cujus animo nihil dubitamus, comparandam, eiq; asseretis, quod quum in nostris omnibus occurentiis illius opera ac Patrocinio semper usi fuerimus, ipse vero tanta semper fide ac sedulitate omnia effecerit quæ nobis grata et optata esse cognovit, ut nostram omnem operam suis rebus reddiderit, promptissimam, et suæ utilitatis et exaltationis cupidissimam. Quocirca hæc Regia Majestas hac in re, qua nullam magis cordi habet, nec gravioris momenti quic-quam sibi accidere posse judicat, ex animi sui sententia conficienda, post Sanctissimum Dominum nostrum, in Domino Datario spem omnem collocavit, qui ex hac occasione, si operam suam ad optatum usq; exitum interponere non gravetur, Regiæ Majestatis animum et pectus, sic omni ex parte promerebitur, ut dicta Majestas non solum omnia curatura sit, quæ ex Domini Veronensis commodo et ornamento fuerint, sed eam etiam munificentiam et gratitudinem addet, quæ majorem vel integram partem, a captivitate Redemtionis persolvendæ compensabit; In me vero non

aliam fidem et amicitiam experietur, quam ab ullo fratre posset expectare, Et bene valete. Londini ex meis Edibus. Die quinto Decemb. M.D.XXVII.

Vester tanquam frater Amantiss.

T. CARDINALIS EBORAC.

IV.

Two Letters of Secretary Knight's to the Cardinal and the King, giving an account of his Conference with the Pope about his Divorce. Taken from the Originals.

(Cotton Libr. Vitell. B. 10.)

Rome, Jan. 1, 1528.

PLEASE it your Grace to understand, That immediately upon the receipt of your Graces Letters, severally directed unto Mr. Gregory and me; he and I resorted unto the Pope his Holiness, making congratulation of his restitution unto liberty on yours and his behalf, to his singular comfort and consolation; and so much the more, because that I was the first that made like salutation in any great Princes Name; He being well assured that I spake the same on the behalf of his two chief, sincere, and unfeigned Friends: Wherefore with great high thanks, and long discourse, with rehearsal of the King's and your Merits and Acts, in most vertuous and Catholick manner, employed for his restitution, and your continual and effectual study how the See Apostolique might recover the pristine Reputation and Dignity; He confirmed as much as I had spoken. After this Mr. Gregory and I entred into our Charge, shewing at length the high deserts of the Princes and Realm of England, the devotion of the same towards the Church; how expedient it was, as well for the See Apostolique, as for the said Realm, to foresee and provide that all occasions of Dissension and War were extinct and put away; which for lack of Heir Male of our Sovereign's Line and Stem, should undoubtedly follow, with other considerations at length contained in our Instructions. We desired his Holiness to commit the knowledg of the Dispensation that was obtained in time of Julius, of famous memory, for Matrimony to be had between the King and the Widow, Relict late of Prince Arthur; and that we might have it in form as that was that your Grace sent hither. His Holiness answered, That our sayings had great likelihood of truth, for lacking of Issue Male of the King's Stem, considering the nature of Men being prone unto Novelties,

« ZurückWeiter »