Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Regiæ Majestati, et mihi gratificandi ardore nunquam addubitaverim, sic tamen pectus suum, in Regiæ Majestatis promovenda juvandaq; causa, sic in meis seorsim curandis expediendisq; negotiis, operam, fidem, autoritatemq; suam interposuit, ut non minora semper efficeret, quam nos optare potuerimus: quo certe nomine, ita utrumq; nostrum, suo suorumq; omnium commodo et ornamento devinxit, ut non prius conquieturi sumus quam aliquo indicio rebus ipsis nostram vicissim gratitudinem fuerimus testati; quot enim modis et quanta sollicitudine Reverendissimus Sanctorum Quatuor de nobis sit optime meritus, res præstita indicat, et Dominus Stephanus Secretarius meus suo Sermone ac relatu assidue prædicat; et quamvis minusculum illud olim oblatum recusaverit, non tamen Regiæ Majestati satisfactum esse potest, nisi memoris sui animi pignus aliquod exhibuerit. Quocirca cum eodem Reverendissimo Domino dexterime agite, ut in familiari aliquo colloquio eliciatis, quibus rebus ille maxime oblectetur, mihiq; quam pri mum significate, num illi, aulea, Vasa aurea, aut equi maxime probentur, efficiamq; ne putet apud Principem inhumanum aut ingratum sua se officia collocasse. Intellexi quoq; ex eodem Domino Stephano, quam ardentur idem Dominus Sanctorum Quatuor cupiat ædificium Sancti Petri absolvi, veluti monumentum illud Religionis ac pietatis perpetuo futurum, quod certe ejus animi consilium, ut Sanctum ita dignissimum censeo, ut Christianorum Principium liberalitatem quam plurimum mereatur; meo igitur nomine affirmabitis, sic meam me esse operam apud hunc Serenissimum Regem interpositurum, ut palam constet omnibus, me Ecclesiæ membrum non omnino inutile aut stupidum esse.

De aliis vero rebus, in quibus S. D. N. benignitatem et Reverendissimi Domini Sanctorum Quatuor opera et Patrocinio Regiæ Majestati et mihi in præsentia est opus, per Dominum Stephanum copiose vos instruo, iterum atq; iterum impense rogans, ut solita vestra diligentia et sedulitate ex nostra expectatione eas curare conficereq; velitis.

X.

The Decretal Bull that was desired in the King's Cause. (Cotton Libr. Vitell. B. 12.)

Rome, Feb. 1527. DILECTO, &c. Salutem et Apostolicam Benedict. Sedis Apostolica Suprema Autoritas potestatis suæ copiam sic omnibus exhibet, ut pro causarum, personarum et tempo

rum qualitate remedia singulis ad ædificationem subminis trare, et causas ad Canonum Sanctiones expensas æquissima certissimaq; lance trutinans, laborantibus conscientiis et fluctuantibus consulere, summamq; ipsis tranquillitatem statuere contendat. Cum itaq; Clarissimus in Christo Filius noster Henricus Octavus Angliæ Rex, Fidei Defensor, et Dominus Hiberniæ, sua nobis conquestione monstraverat, quod cum Annos ab hinc decem et octo nobilem Mulierem Catharinam Ferdinandi quondam Hispaniarum Regis Filiam, Illustris Principis Arthuri Fratris sui defuncti quondam Uxorem, hortatu, suasu, ac consiliis eorum, quibus se totum in prima Regni sui Administratione crediderat, quadam sedis Apostolicæ Dispensatione prætensa sibi bona fide Matrimonio copulasset, ac ab eo tempore hactenus cum eadem tanquam cum Uxore cohabitasset, prole interim fœmina suscepta et superstite ex eadem, ac jam tandem post desperatam prolem Masculam, de stabilienda et confirmanda ejusdem Filiæ suæ successione cogitaret, lustratisq; Scriniis dictam super Matrimonio præfato Dispensationem faceret proferri, doctorumq; Virorum judicia examinari, cujus quidem Dispensationis tenor sequitur, et est talis, &c.

Quidam Sanctionum et Canonum Ecclesiasticorum consulti, datam dictæ cum narratis ejusdem conferentes, aliasq; nonnullas circumstantias quæ tum ante dictæ Dispensationis impetrationem, quæ etiam post eandem impetratam intervenerunt, ponderantes, tum quod causa quæ in Bulla pretensa est pacis continuandæ, viz. quæ ipsa tum coaluerat, fœderibus percussis firma constiterat, mutuis etiam populorum commerciis aucta, nullum suæ violationis timorem incutiens, qui justus et non omnino vanus dici posset, nec urgentissima proinde nec evidentissima videretur, qualem prohibitionis relaxatio exigat et requirat ; tum quod preces falsæ erant dum narrabatur Prædecessori nostro, eundem Charissimum Filium nostrum tum cupere cum dicta charissima Domina Catharina contrahere Matrimonium, ad hoc ut pacis foedera diutius continuarentur, cum eo tempore, ut asserit, impetrationem prorsus ignoraret, et per ætatis immaturitatem, duodecimum, viz. annum non excedentis, affectum hujusmodi inducere non potuerat; tum quod Protestatione postmodum interveniente et vim Renunciationis habente, Dispensatio tunc per Renunciationem extincta videretur; Deniq; quod principes inter quos foedera conservarentur, ante mandatam executioni Bullam fatis concesserant; Bullam ipsam, tum ex surreptionis et obreptionis vitiis, quam aliis etiam de Causis minus validam et inefficacem esse renunciarunt et retulerunt, scrupulum dicti Regis animo conscientiæq; gra

vem injicientes, eamq; illi opionem inducentes, ut Matrimonium prædictum non consistere neq; hactenus jure constitisse judicaret. Porro autem cum frequentius apud se, ut asserit, animo volveret ac meditaretur, quales exitus hujusmodi nuptiæ præfatæ habuerunt, ex quibus, viz. aliquot partus masculi imperfecti parumq; vitales prodiere, atq; ideo se omni spe successoris prorsus destitui, quo suam familiam ad paucos redactam conservaret, occurente simul memoriæ Divina interminatione quæ Fratris sui turpitudinem revelanti, et illius Uxorem contra S. Sancta Def præcepta accipienti inscribitur, præsertim ubi Dispensatio non interveniat, quæ ex omni sua parte valeat et consistat, nonnullis etiam affirmantibus nostram non eatenus protestatem patere ut in ea specie gratiam faciamus, etiamsi ut scribit de nostræ potestatis plenitudine non dubitet, juste duntaxat legitimeq; interpositæ, quam summam in terris agnoscit et veneratur, ad improbandas illas nuptias tantum undiq; videt consensum ut illas animo abhorreat, nec aliorum rationibus posset dissuaderi quin abominandas eas judicet, et Divinæ Majestati odiosas. Deniq; idem Carissimus Filius noster debita cum instantia nos precibus sollicitaverit, quatenus personæ suæ et Regni nobis semper de votissimi rationem habentes, maturo judicio ab angustiis liberemus, quibus se usu præsentis Matrimonii per legem conscientiæ privatum, nec ad aliud per leges publicas ante sententiam admissum, vehementer conqueritur comprehensum esse. Nos igitur considerantes quot, quanta, tum in Sedem Apostolicam, tum in fidem Christianam officia præ cæteris exhibuerit, promeritus eo nomine ut nostræ vicissim potestatis gratiam uberrimam et promptissimam referat, aliamq; illius causam atq; privati esse, ex qua nimirum pendeat salus plurimorum, nec posse dictæ causæ decisionem diutius proferri et protelari sine gravi discriminis periculo, dicti vero Principis cruciatu maxima quæ nos ex gratitudinis vicissitudine minueret debeamus, qua decet festinatione procedi facientes ut ad finem celerrime perducatur, de Consilio Fratrum nostrorum, quorum in hac causa tam gravi atq; urgenti judicium adhibuimus, ac etiam eorum quos et Sacræ Theologiæ peritissimos et juris Ecclesiastici callentissimos desuper consulendos audiendosq; putavimus, quoniam vitia et defectus prædictos ejusmodi esse comperimus, quæ pensata præfatæ Prohibitionis natura, vires ipsius Bullæ merito enervarent; quo magis, viz. attestemur et palam faciamus, quanta animi cura et solicitudine præfati Carissimi Filii nostri conscientiam hujusmodi scrupulis et difficultatibus impediri, implicari atq; vexari sustineamus, cum alioquin te dilectum Filium nostrorum Cardin. Eboracen. in illa Provincia et Aposto

licæ Sedis Legatum, a præclaris animi tui virtutibus, ad justitiam vero et æquitatem propensissimo sincerissimoq; affectu nobis sic commendatum et cognitum habeamus, ut tibi merito soli omnem nostram Autoritatem, cum in hac Causa expedienda, tum etiam in reliquis committendam putaverimus, dignissimus quidem nobis existimatus, qui partes nostras tractes et vices absentis posses supplere: Te tamen Dilectum Filium- a nobis specialiter istuc destinandum duximus, ut conjunctim in hac causa procedere possitis, ita nihilomimus propter incertum casuum eventum mandatam Authoritatem temperantes, ut altero vestrum nolente aut impedito alter omnia exequi et causam fine debito valeat terminare. Vobis ut præfertur conjunctim et ut præfertur divisim, ad cognoscendum et procedendum summarie et de plano, sine strepitu et figura judicii, ac de et super viribus dictæ Bullæ sive Dispensationis inquirendum, ipsamq; Bullam sive Dispensationem, si de vitiis prædictis aut eorum aliquo tali probatione constiterit, quæ licet aliis minus clara videatur, animo tamen Religioso, conscientiæq; vestræ, aut ejus vestrum qui in hac Čausa processerit, divisim ut præfertur, satisfecerit, et verisimile apparuerit, vel pacem quæ in Bulla prætenditur sine hujus Matrimonii contractu consistere potuisse et continuari, vel dictum Charissimum Filium nostrum, ut allegabatur, non cupiisse contrahere Matrimonium ad hoc ut pacis foedera conservarentur, vel deniq; Principes in Bulla nominatos, inter quos foedera per illud Matrimonium continuatum iri allegabatur, ante mandatam executioni Bullam fatis concessisse, ipsam nullam, minus validam, ex surreptione et obreptione inefficacem, irritam et inanem fuisse, semper et esse pronuntiandam et declarandam; Matrimonium autem prædictum, quod ejusdem virtute consistere videtur, nullum simul ac minus legitimum esse, ac pro nullo minusq; legitimo haberi deberi decernendum; ipsos porro contrahentes ab omni contractu Matrimoniali hujusmodi liberos, a consortio conjugali quod hactenus observarunt separari deberi, sententiendum et autoritate nostra separandum. Deniq; utrumque ad contrahendum eum alio vel alia, novum conjugium ineundi, licentiam et facultatem tribuendum et concedendum, citra omnem recusationem, aut appellationis interpositionem, committimus et demandamus vices nostras; ac vos conjunctim, et altero vestrum nolente ut præfertur aut impedito, divisim, ad præmissa exercenda et expedienda, plenæ finaliq; executioni demandanda, Vicarios nostros et nostrum Vicarium, aut si quo alio nomine uti poterimus, quod demandatam in prædictis Autoritatem ampliaret, cum omni potestatis plenitudine tam absolutæ quam ordinariæ,

quatenus vel ad præfati Matrimonii congruam dissolutionem, vel novi contrahendi firmam Constitutionem, expedire videbitur aut pertinere; ita etiam ut Autoritate præsentis Commissionis nostræ, cum omnibus illis Canonibus, ad validiorem efficacioremq; processus vestri firmitatem poteritis dispensare, quæcunq; eidem obstare putabuntur, omnemq; defectum quacunq; ex causa contingentem nostræ Autoritatis interpositione, Dispensatione Apostolica supplere possitis et valeatis, tam prolem ex primo Matrimonio susceptam propter bonam fidem Parentum, si ita expedire visum fuerit, legitimam decernendo, pronuntiando et promulgando, quam ex secundo Matrimonio suscipiendam; legitimitatem etiam utriusq; prolis, censuris et poenis Ecclesiasticis quibuscunque, per modum decreti aut Sanctionis perpetuæ muniendo et vallando, omnibus validioribus et efficacioribus modis et formis quæ de jure concipi et excogitari poterunt, facimus, constituimus et ordinamus per præsentes et quicquid per vos conjunctim, ut præfertur, aut divisim procedentes, per cognitionem judiciariam et sum. mariam, aut extra judiciariam, processus quoscunq; faciendo, pronunciando aut promulgando, eosdemve executioni mandando, Dispensationes quascunq; aut gratias in præmissis concedendo et faciendo, et generaliter in aliquibus prædictorum potestatem nostram vel ordinariam vel absolutam exercendo, ut præfertur, actum, gestum, decretum, dispensatum, pronuntiatum, mandatum, aut executum fuerit, id omne et totum, cum primum poterimus, ratum, gratum et firmum habentes, in validissima et efficacissima forma confirmabimus, nec eorum aliqua unquam infirmabimus aut infringemus, aut eorem alicui contraveniemus, nec interim revocabimus; declarantes etiam et protestantes per præsentes, nostræ intentionis esse, ut præsens Commissio, sive Delegatio Autoritatis nostræ, perpetuo effectu gaudeat, et usq; ad finalem prædictorum conclusionem extremumq; terminum duret et consistat, non obstantibus quibuscuncq; decretis, sententiis, mandatis, rescriptis, literis aut Brevibus in contrarium, deinceps per nos tanquam irritatoriis, derogatoriis aut revocatoriis præsentis Concessionis nostræ, emittendis, destinandis aut promulgandis; quibus omnibus expresse per præsentes derogantes, et illa omnia pro nullis, cassis, irritis et inanibus reputantes, ac talia esse et haberi, istisq; omnino anteriora judicari, præsentia vero semper posteriora, et post illa repetita, emissa et destinata, censeri ac tanquam ultima et posteriora contrariis sic de.. inceps emittendis derogare debere, et cæteris contrariis non obstantibus quibuscunque.

« ZurückWeiter »