Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

dicemus, atque ea proponitis quæ putatis inprimis amplectenda, qua in re non vulgarem sed ingentem vim erga nos amoris ostenditis, re nos non respondere huic vestræ tantæ gratitudini videremur, si quæ nobis ad præsens videntur vobiscum non communicaremus, decrevimus itidem de his tribus Articulis nonnihil attingere, et pectus nostrum ingenue vobis aperire: Quo fiet ut mutuus inter nos et Principes vestros amor eo magis augescat, eo diutius foveatur, occultum inter amicos retentetur, sed summa sinceritate gerantur omnia, id quod nos cum omnibus amicis semper facere consuevimus; quod nostrum perpetuum institutum in præsentia apud Amicissimos, eosque quos habemus charissimos, mutare nequaquam libuit. Verum de Articulis ipsis tandem agamus.

De utraque Specie.

nihil

Quod inprimis sub utraq; Specie semper Eucharist am populis secundum primariam Christi institutionem dandam esse existimetis, et nullo pacto sub altera tantum, non possumus quovis pacto adduci, egregii et præstantissimi Oratores, ut putemus vos id ferio affirmasse, sed forsan probandi causa nobis id protulisse, ut quid sentiamus intelligeretis; nam ipsa opinio tam aliena est a recta Scripturæ intelligentia, ut vix quivis id serio armare præsumeret, quod latius in hac Epistola declarabimus.

Nec nobis persuadere possumus, etsi occasio sit, vos non nobiscum credere, quod sub specie Panis sit realiter et substantialiter verum et vivum Corpus Christi, et una cum Corpore Sanguis verus, alioqui fatendum esset Corpus ibi exsangue esse, quod nefas esset dicere; cum Caro illa Christi non modo viva, sed et vivificatrix sit; et quod sub specie vini non modo vivus et verus Christi Sanguis sit, sed etiam una cum vero Sanguine viva et vera etiam Corporis sit Caro. Quod cum ita sit, necessario consequetur etiam eos qui sub altera specie communicant, et solum sub specie Panis Corpus Christi sumunt, non fraudari Communione Sanguinis Christi, atque eos etiam qui sub specie vini Communicant non fraudari communione Corporis Domini; Quocirca cum sub alterutra specie utrumq; contineatur, viz. et Corpus et Sanguis Christi, utravis solum species porrigatur populis, utrumque, id est tam Sanguis quam Corpus Christi, per hoc eisdem exhibeatur. Nam Christus ipse sub altera specie dedisse legitur in Evangelio Luca Discipulis duobus in Emaus euntibus, quando agnitus est in fractione Panis; scribitur enim, quod eum recumberet cum eis, accepit panem et benedixit, ac fregit et porrigebat illis, et aperti sunt oculi eorum, et

cognoverunt eum fractione panis. Ubi de Eucharistia eum locum vetustissimi Authores Chrysostomus, Theophylactus, et Augustinus intelligunt, et tamen de vini poculo nulla ibi fit mentio: Unde Christus qui in altera specie ministravit Eucharistiam, libertatem Ecclesiæ sponsæ suæ reliquisse videtur, ut imitetur sponsi sui vestigia, ac similiter sub altera specie, sicut sub utraque, communicare libere possit. Nam Christus qui sub utraq; specie Communionem docuit, etiam de Communione .sub altera ipse exemplum reliquit, qui secum tamen nusquam vel in præceptis, vel in exemplis dissidet.

Simile idem Lucas in Actis Apostolorum citat, quando post adventum Spiritus Sancti, prædicante Petro, appositæ sunt animæ circiter tria millia, inquiens, Erant autem perseverantes in Doctrina Apostolorum et Communicatione et fractione panis et orationibus; Ubi similiter de Eucharistia eum locum intelligunt veteres, et de poculo nulla fit ibi mentio. Jam si Christum ipsum Autorem, si Apostolos ab eo ad docendum orbem missos patronos habet, Communio sub una specie nempe Panis, usitata in Ecclesia non est tanquam Evangelicis præceptis contraria, statim repudianda; nam Apostoli, qui per adventum Spiritus edocti sunt omnem veritatem, nunquam in fractione Panis Communionem dedissent popuio, si utraq; species de præcepto Christi semper necessario fuisset porrigenda, ne Christi jubentis parum memores institutum ejus mutasse vide

rentur.

Porro ipsa Christi Verba, quæ post Evangelistas Paulus totam cœnam dominicam Corinthiis enarrans citat, nos admonent Chrisrum separatim de alterutra specie locutum esse; ait enim, Dominus Iesus in qua nocte tradebatur, accepit panem et gratias agens fregit, et dixit, accipite et manducate, Hoc est Corpus meum quod pro vobis traditur, hoc facite in mei commemorationem. Ecce Christus de Corpore suo sub specie panis sumendo separatim locutus est, inquiens, Hoc facite, priusquam ullam de poculo faceret mentionem. Postea autem de Calice ait Paulus, Similiter et Calicem postquam cœnavit accepit dicens, Hic calix Novum Testamentum est in meo sanguine, hoc facite quotiescunq; bibetis in mei commemorationem: Nec dixit sicut de corpore dixerat simpliciter, Hoc facite in mei commemorationem, sed dixit, Hoc facite, cum hac adjectione, nempe quotiescunq; bibetis in mei commemorationem, per hoc nobis indicans, non semper sub specie vini sumendum esse sanguinem una cum corpore sub specie Panis, sed quotiescunq; sumeretur Sanguis sub specie Vini in Commemorationem Christi, id faciendum.

Ecce rursum Christus post distributionem corporis sui, peracta cœna in qua corpus suum sub specie Panis separatim prius dederat; iterum separatim sub specie Vini Sanguinem suum offert, inquiens, Hoo facite quotiescunq; bibetis in mei commemorationem, significans nobis et seorsum nonnunquam alterum porrigi posse, et tamen cum ita sit, utriusq; vim integram populis dari, alioqui suffecisset semel duntaxat de utroq; fuisse dictum, Hoc facite, nec de Calice adjecisset Hoc facite quotiescunque bibetis, cum prius de specie Panis simpliciter dixisset Hoc facite, nisi separatim ea sumi posse judicaret.

Neque quisquam negare potest Discipulos in cœna sub specie panis sumpsisse Corpus Christi, nam cœnantibus illis, accepit panem et benedixit ac fregit deditq; illis, dicens, Hoc est Corpus meum; Calicem autem non nisi post intervallum ac peracta cœna porrexit, nisi quis adeo stupidus esset, ut crederet post sumptionem speciei panis non prius eos sumpsisse Corpus Christi, quum postquam cœnavit porrexisset Calicem; quasi vero priora__Verba Christi irrita fuissent, cum de specie panis diceret Hoc est Corpus meum, aut ipsa distributio facta Discipulis nullam vim haberet, priusquam de Calice peracta Coena bibissent; Quod cum impium sit sentire, tum ipsum Verbum et factum Christi, proh nefas! evacuat. Denique ipse Paulus, postquam etiam de utraque specie conjunctim locutus est, rursum de ipsis speciebus disjunctim infert, inquiens ὥστε ὃς ἄη ἐσθίει τὸν ἄρτον τοῦτον, ἢ ποτήριον τοῦ Κυρίου ἀναξίως, ἔνοχος ἐστὶ τοῦ σώματος καὶ αἵματος τοῦ Κυρίου.

Quæ verba latine sic transtulit Erasmus, Itaq; quisquis ederit panem hunc aut de Calice biberit indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini; ubi ex Pauli verbis aperte liquet, Quisquis indigne panem hunc sumpserit, reum esse Corporis et Sanguinis Domini, aut siquis de Calice biberit indigne, similiter reum esse Sanguinis et Corporis Domini, quod tamen nullo modo crimini daretur, nisi seorsum sub specie panis esset et Corpus et Sanguis Christi, atq; itidem sub specie vini seorsum esset et Corpus et Sanguis Christi; nec disjunctim de specie panis locutus fuisset Paulus, si nunquam nisi conjunctim cum Calice sumeretur: Neq; rursum disjunctim de Calice dixisset, si nunquam nisi conjunctim cum specie panis esset sumendus. Quorsum enim ea disjunxisset si nunquam nisi conjuncta esse possent? At Verba ipsa Scripturæ singula sunt attendenda, nam Propheta inquit, Inclinate aurem vestram in Verba oris mei; et Moises in Deuteronomio aut, Ponite corda vestra in omnia verba quæ ego testificor vobis hodie, quia non incassum præcepta sunt vobis. Et iterum, non addetis

ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ab eo. Verba igitur Domini atque ipsius Pauli, et separatim de alterutra specie primum posita, et post utriusque conjunctionem etiam iterum disjuncta, significare nobis videntur, et posse alterutram speciem seorsum porrigi secundum Verbum Christi.

Nec per hoc quod Christus dixit, Bibite ex hoc omnes, statim consequetur Christum jussisse Communionem cuilibet de populo semper sub utraq; specie et nunquam sub altera dandam esse: Nam illorum Verborum sensum non alium esse apparet, quam quem ipse Dominus Apostolum suum Paulum, qui a Domino de hoc Sacramento omnia se accepisse testatur, edocuit, nempe quod quotiescunq; de Calice hoc quisquam biberet, id in Christi memoriam faceret, sicut fecerunt Discipuli, qui tunc aderant præsentes et de eo biberunt omnes: Itaque quotiescunque Sanguis Christi bibendus a quoquam esset, in memoria Passio Christi recordanda est; sicut similiter quisquis Corpus Christi sumpserit, ad memoriam passionem ejus revocare debet: Neque ex præcepto Christi toties bibendum esse de hoc Calice, quotiescunq; Corpus Christi sumendum est, apparet per ea quæ de verbis et de exemplo Christi supradicta sunt. Certe quicquid Christus omnino observari præcepit, non posse ulla humana sanctione prohiberi putamus, cum humana lex divinam abolere non possit. Similiter etiam existimamus, nec morem ullum, nec ullam consuetudinem tantopere apud homines valere debere, ut Dei Verbum expugnet et Christi præceptum subvertat.

Verumtamen cum Christus nobis libere reliquerit ut eum tribus modis corporaliter sumere possimus, et quarto spiritualiter, nempe primo, sub utraque specie, secundo, sub Panis specie tantum; tertio, sub Vini; quarto, voluntate et desiderio solo cum aliter necessitate coacti eum sumere nequimus; existimamus pro primo, ut siquis fidelis ardenti in Deum amore flagrans, pietateq; ingenti æstuans, magnopere desideraret Sacramentum sub utraq; specie sumere, si nullum vel valetudinis vel imbecillitatis obstaret impedimentum, ei sub utraq; specie Communio præberi possit, dummodo neq; postulans neq; ministrans Sacramentum in scandalum populi, aut in contemptum Ecclesiæ id faciat, neque suo jure leges religionis in qua degit sive Ecclesiasticas sive laicas infringere præsumat.

Pro secundo et tertio sic, Quod si impedimentum aliquod hujusmodi intervenit, ut in utraque specie absq; periculo sumi non possit, ut si quis Paralysi correptus, aut ab alio quovis naturæ aut morborum impedimento utramq; speciem recipere commode non possit, hic si desideret

[ocr errors]

Sacram Communionem sumere, ei sub altera tantum specie porrigatur. Pro quarto autem, Quod si quis nausea, vel alia corporis molestia adeo sit infestatus, ut nihil in stomachum receptum non rejectet, huic si id petat, Sacramentum saltem ostendi posset, ut viso eo mortem Christi redemptoris sui citius revocans in memoriam compunctus corde spiritualiter communicet.

Plurimum igitur demiror, quod hi qui Christianæ Libertatis assertores et acerrimi propugnatores viceri volunt, libertatem hanc nostram in hoc uno Corporis et Sanguinis Domini Sacramento, quo nihil superexcellentius, nihil celebrius, nihil incomparabilius, nihil deniq; ad conso landos fidelium animos solidius, Christus hinc abiturus Ecclesiæ suæ reliquit, nobis tollere velint; Quid enim majus donare potuit Christus in hoc Sacramento sumendum quam seipsum? Deinde cum ipse omnino liberum nobis reliquerit, et posse aliquos sub utraq; specie Communionem accipere, et posse alios sub altera, nonnullos quoq; morborum necessitate impeditos, saltem in conspectum prolato Corpore Domini compuncto corde posse Spiritualiter communicare, quanta immodestia, quanta inclementia esset, libertate hac fraudare Christianos? Ut quibus sub utraq; specie, ob impedimenta quæ sunt innumera, Communio præberi non posset, his summi boni fruitione privatis sub neutra daretur? Nec adhuc fatentur et si non corporaliter sumater, saltem Spiritualiter capi posse. Qua non servitute durior esset hæc conditio, ut Christi redemptoris nostri corpus, quod ille a fidelibus sumi voluit, nobis id summopere desiderantibus violenter eripiatur; quis ingenue Christianus libertatem fruitionis hujus sibi extortam non omni morte intolerabiliorem putaret? Itaq; libertas hæc a Christo nobis relicta omni conatu retinenda est, omnibus viribus amplectenda, nec ipsis mea opinione fidendum est, qui eam nobis tollere velint.

Præterea, quid fiat apud septentrionales populos? quid apud populos Aphrica et qui intra Tropicos habitant? apud quos non ea vini copia est ut populis omnino sub specie vini præberi possit, (nam his populis cervisia ex frugibus est potui) an ideo quia sub utraq; specie his ministrari Sacramentum non potest, ab utraq; arcendi essent ? aut sub una non integrum Christum capere possent? id quod absit.

Quando autem primum populus priscum morem deserere, et sub altera tantum panis specie Communionem sacram sumere cœpit, nobis est incompertum ; credibile est. majores nostros auctoritate Scripturæ motos, quæ alteram nonnunquam speciem per Christum et Apostolos,

« ZurückWeiter »