Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

XIII.

The Cardinal's Letter to Campegius, taken from the Draught of it, corrected with his own hand.

(Cotton Libr. Vitell. B. 10.)

REVERENDISSIME in Christo Pater, grata semper huic Regiæ Majestati extiterunt Vestræ Reverend. Dominat officia, sed gratissimum omnium illud fuit, quod tanta fide et sedulitate in ipsius promovenda causa ab ea fuisse præstitum ex Reverendi Domini Jerdonen. sermone cognovit : quam optimi amoris significationem toto pectore amplexatur, jussitq; ut suis nominibus ingentes vestræ Reverendissimæ D. gratias haberemus: Cui ego eo quoq; nomine maxime quoq; me debere fateor, nulla enim in re magis obnoxium me sibi potest efficere, quam si totis suis viribus, omni gratia et Authoritate adnitatur, quo negotium hoc ex Regiæ Majestatis sententia quam citissime conficiatur; hujusmodi enim est ut nullum gravius possit accidere, dilationem nullam patitur, utpote quod totius hujus Regni conservationem Regiæ sobolis continuationem et ejus animi salutem in se contineat: causa quidem manifestior est quam disputatione egeat, et sanctior quam debeat, in controversiam adduci, hanc unam gratiam et nunc primum a Sede Apostolica votis omnibus petit, et eam tum ex rei justitia, tum ex sua in S. D. N. filiali devotione, spem concepit, ut nullo pacto sibi persuadeat unquam fieri posse ut sua expectatione frustretur, quam scit vestræ R. D. opera ac pio patrocinio maxime posse juvari.

Iterum igitur atq; iterum Reverendissimam D. vestram obsecro, ut postquam recenti et claro hoc testimonio purgavit quicquid antea in Regiam Majestatem fide sinistre fuerat ad nos delatum, et nostrum animum sibi totum devinxit, non gravetur nunc strenue in hoc Regio promovendo negotio ad optatum usq; finem perseverare, quod ita cor nostrum premit, ut vel proprio sanguine id vellemus posse a S. D. N. impetrare. Cætera, vestra Reverendissima D. uberius ac distinctius cognoscet ex Reverendo Domino Episcopo Jerdonensi, et ex Domino Stephano Gardinero intimo meo servo, et Domino Edwardo Foxo Regio familiari, quibus rogo ut certissimam in omnibus fidem velit habere. Et fælicissime valeat.

Ad Campegium, 1528.

XIV.

The Cardinal's Letter to G. Cassali, desiring a Decretal Bull to be sent over. A Duplicate.

(Cotton Libr. Vitel. B. 10).

Maii 7, 1528. MAGNIFICE Domine Gregori, &c. Ingentem Serenissima Regia Majestas et ego lætitiam concepimus, quum tum ex Domini Stephani literis, tum vero ex Domini Foxi relatu cognovimus, quanta fide, industria, ac vigilantia usi sitis in ejusdem Regiæ Majestatis conficiendo negotio, quem vestrum animum, etsi sæpe antea arduis in rebus exploratissimum certissimumq; haberemus, hoc tamen tam claro testimonio nihil a vobis omissum perspicimus, quod votum nostrum utcunq; juvare potuisset. Cæterum quum nonnulla adhuc meo aliorumq; Doctiss. virorum judicio superesse videantur, ad Regiæ Majestatis causam securissime stabiliendam finiendamq; de quibus ad D. Stephanum in præsentia perscribo; Vos iterum atq; iterum rogo, ut de illis impetrandis apud S. D. N. una cum Domino Stephano vestram gratiam et Authoritatem, quam apud ejus Sanctitatem maximam esse et audio et gaudeo, pro viribus interponatis, maxime autem ut in Commissione illa Decretali a S. D. N. nullis Arbitris seu consultoribus admissis concedenda, et secreto ad me mittenda, omnes vires ingenii, prudentiæ diligentiæq; vestræ adhibeatis, affirmabitisq; et in salutem animamq; meam eidem S. D. N. spondebitis, quod dictam Bullam secretissime nullis mortalium oculis conspiciendam apud me asservabo, tanta fide et cautione, ut ne minimum quidem ex ea re periculum, vel periculi metum ejus Sanctitas sit sensura; non enim eo consilio aut animo eam Commissionem impetrari tam vehementer cupio, ut vel illius vigore ullius processus aut aliud præterea quicquid ageretur, vel eadem publice privatimve legere illa ulli exhiberetur, sed ut hac quasi arrha et pignore summæ paternæq; S. D. N. erga Regiam Majestatem benevolentiæ apud me deposito, quum videat nihil illi denegaturum quod petiverit, perspiciatq; tantum fidei ejus Sanctitatem in me reposuisse, sic mea apud dictam Majestatem augeatur Authoritas, ut quanquam vires omnes suas opesq; Apostolicæ Sedis conservationi et in pristinum statum reparationi sic sponte dicaverit, me tamen suasore et consultore omnia in posterum, et in sanguinis effusionem VOL. I, PART II.

sit concessura, et effectura, quæ in ejusdem Sedis et suæ Beatitudinis securitatem, tranquillitatem et commodum, quaquam ratione cedere poterunt.

XV.

The Breve of Pope Julius for the King's Marriage; suspected to be forged.

(Cotton Libr. Vitel. B. 12).

JULIUS Papa Secundus. Dilecte Fili et dilecta in Christo Filia, salutem et Apostolicam Benedictionem. Romani Pontificis præcellens Authoritas concessa sibi desuper utitur potestate, prout (personarum, negotiorum et temporum qualitate pensata) id in Domino conspicit expedire. Oblatæ nobis nuper pro parte vestra petitionis series continebat, quod cum alias tu Filia Catharina, et tunc in humanis agens quondam Arthurus Carissimi in Christo Filii nostri Henrici Angliæ Regis illustrissimus primogenitus, pro conservandis, pacis et amicitiæ nexibus et foederibus inter præfatum Angliæ Regem, et Carissimum in Christo Filium nostrum Ferdinandum Regem, et Carissimam in Christo Filiam nostram Elizabeth. Reginam Catholicos Hispaniarum et Siciliæ, Matrimonium per verba legitime de præsenti contraxeritis, illudque carnali copula consummaveritis, quia tamen Dominus Arthurus, prole ex hujusmodi Matrimonio non suscepta, decessit, et hujusmodi vinculum pacis et connexitatis inter præfatos Reges et Reginam ita firmiter verisimiliter non perduraret, nisi etiam illud alio affinitatis vinculo confoveretur et confirmaretur, ex his et certis aliis causis, desideratis Matrimonium inter vos per verba legitime de præsenti contrahere: Sed quia desiderium vestrum in præmissis adimplere non potestis, Dispensatione Apostolica desuper non obtenta, nobis propterea humiliter supplicari fecistis, ut vobis providere in præmissis de Dispensationis gratia et benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur qui inter singulos Christi fideles, præsertim Catholicos Reges et Principes, pacis et concordiæ amænitatem vigere intensis desideriis affectamus, his et aliis causis animum nostrum moventibus, hujusmodi supplicationibus inclinati, vobiscum, ut aliquo impedimento affinitatis hujusmodi ex præmissis proveniente non obstante Matrimonium inter vos contrahere, et in eo postquam contractum fuerit, remanere, libere et licite valeatis, Authoritate Apostolica per præsentes Dispensamus; et quatenus forsan jam Matrimonium inter vos de facto publice vel clandestine

contraxeritis, ac carnali copula consummaveritis, vos et quemlibet vestrum ab excessu hujusmodi, ac Excommunicationis sententia quam propterea incurristis, eadem Authoritate absolvimus, ac etiam vobiscum ut in hujusmodi Matrimonio sic de facto contracto remanere, seu illud de novo contrahere, inter vos libere et licite valeatis, similiter Dispensamus, prolem ex hujusmodi Matrimonio sive contracto sive contrahendo suscipiendam legitimam decernendo. Volumus autem, si hujusmodi Matrimonium de facto contraxistis, Confessor, per vos et quemlibet vestrum eligendus, pænitentiam, quam adimplere teneamini propterea vobis injungat. Dat. Romæ apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die 26 Decemb. millesimo quingentesimo tertio. Pont. nostri Anno primo.

SIGISMUNDUS.

XVI.

A part of the Cardinal's Letter to G. Cassali, desiring leave to shew the Decretal Bull to some of the King's Council. A Duplicate.

(Cott. Libr. Vitel. B. 10).

ILLUD igitur video maxime necessarium superesse ut Decretalis Bulla, quam Reverendissimus Dominus Legatus secum defert, secreto legenda exhibeatur nonnullis ex Regis Consultoribus, eo quidem consilio, non ut in judicium proferatur, vel ad causam definiendam adhibeatur, sed solum ut perspicientes illi, quorum prudentia et Autoritas non parva est, nihil a me fuisse omissum, quod causam Regis possit securissimam redere omniaq; fuisse a S. D. N. concessa, quæ in causæ firmamentum ullo pacto queant excogitari facilius, ubi Regiæ Majestatis securitati, Regni quieti, et perpetuo totius rei stabilimento undiq; consultum viderint, in sententiam nostram deveniant, summaq; cum diligentia in Autoritate Apostolica ad Dei gloriam conjuncta rectissime absolvantur. Proinde, Domine Gregori, iterum atq; iterum vos impense rogo, quod ad S. D. N. genua devoluti ejus Beatitudinem meo nomine obsecretis, ut hoc reliquum meæ fidei meaq; dexteritati de Bulla Decretali ostendenda committere velit, quam rem sic moderabor, ut nullum prorsus periculum, nullum damnum, nullum odium queat unquam sibi, vel Sedi Apostolicæ provenire; hocq; tam instanter precor, ut pro salute mea conservanda petere queam ardentius nihil.

XVII.

John Cassali's Letter about a Conference he had with the Pope. An Original.

(Cotton. Libr. Vitell. B. 10.)

Reverendissime ac Illustrissime Domine D. mi Colendissime, &c.

QUUM Tabellarius D. Vestræ Reverendissimæ cum ejus mandatis literisq; die 2. Novemb. datis Bononiam ad Equitem fratrem pervenisset, neq; ipse tunc posset præ debilitate properatis itineribus Romam venire, ne ad eam rem longioris temporis moram interponerit, misit per dispositos equos D. Vicentium Cassalium fratrem nostrum patruelem, volens ipsem statim subsequi; venit igitur D. Vincentius Cassalius. At ego Vestræ Dominationis Reverendissimæ literis lectis ac perpensis, S. D. N. adivi, et ea quæ D. V. Reverendissima scripserat, diligenter ejus Sanctitati exposui, ipsasq; etiam literas recitavi, quæ prudentissime et efficacissime omnia explicabant. Atq; hujusmodi verbis sum loquutus.

Non locus hic nec tempus postulat, Beatissime Pater, ut ego nunc commemorem, quanto amore, quanto animi affectu, quibusq; officiis illa Regia Majestas Apostolicam Sedem Sanctitatemq; Vestram sit ubique omni tempore prosequuta, quantaq; observantia et fide Reverendissimus Dominus Eboracen. semper coluerit ; nec recensendum hic videtur, quot labores, quot incommoda subiverint, quæ officia, quas multoties impensas effecerint, quærentes Ecclesiasticum statum, Christianam Religionem, et Catholicam Fidem protegere ac conservare: Nec vestra Sanctitas ignorare debet, quibus laboribus, quantis precibus, quot tabellariis, quot oratoribus missis, quot non dicam literis, sed voluminibus conscriptis, post multa insuper Jurisperitorum consilia, tum ex Anglia allata, tum hic etiam formata, fuerit tandem a vestra Sanctitate impetratum, ut res eo, quo fuit pacto, componeretur: Qua ratione Regiæ Majestatis desiderio indulgebatur, et Beatitudinis vestræ honori ac conscientiæ, justitiæq; et æquitati consulebatur: At nunc Sanctitas Vestra animadvertit illos, præter omnium nostrum spem et opinionem, omni auxilio penitus esse destitutos Reverendiss. Campegius non modo non ostendit, se adeo urgentibus precibus Serenissimi Regis obtemperare velle, sed ut primum ad Colloquium venit, rem totam pervertit, Regiam Majestatem a Divortio dissuasit, perinde ac si ei Legatio demandata fuerit, ut Serenissimo Regi ex parte Reginæ persuadere debeat, ut se a Divortio

« ZurückWeiter »