Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Franciæ, et Domino Hiberniæ, ejus nominis septimo, Domino meo supremo, sufficienter et legittime deputatis, expresse renuncio, et in his scriptis manu et sigillo meis præsentia notariorum et testium subscriptorum munitis, totaliter cedo omnibus et quibuscunq; verbis, clausulis, et sententiis, in bullis Apostolicis inihi factis de prædict. Episcopat. Bathon. et Wellen. contentis et descriptis, quæ sunt vel quovis modo in futurum esse poterint præjudicialia sive damnosâ præfato serenissimo Regi, Domino meo supremo, et hæredibus suis de corpore suo legittime procreatis Angl. Regibus, Coronæ aut Regne, sive Majestatis Juribus vel consuetudinibus, aut Prærogativis ejusdem Regni : et quoad hoc me integraliter submitto et pono in gratia suæ Celsitudinis humillime supplicans suam Majestatem, dignetur mihi concedere temporalia dicti Episcopatus Bathon. et Wellen. quæ recognosco tenere a sua Majestate tanquam a Domino meo supremo. Tenor Juramenti sequitur et est talis : Et ego idem Adrianus Cardinalis prædictus Juro ad hæc Sancta Dei Evangelia per me corporaliter tacta, quod ab hac die et in antea, vita mea naturali durante, ero fidelis et verus ligens, ac fidelitatem in ligencia mea pure et sincere servabo, fideleq; et verum obsequium secundum optimum posse meum faciam et impendam serenissimo Principi Henrico ejus nominis septimo, Dei Gratia Angl. et Fran. Regi ac Domino Hiber. Domino meo supremo, et hæredibus suis de corpore suo legittime procreatis Angl. Regibus, contra quascunq; personas, cujuscunq; status, gradus, præeminentiæ aut conditionis extiterint: nec quicquam faciam aut attemptabo fieri, ne aut attemptari consentiam, quod in damnum, incommodum, aut præjudicium, ipsius serenissimi Regis aut hæredum suorum prædictorum, jurium, libertatum, Prærogativarum, privilegiorum et consuetudinum sui incliti Regni, quovis modo cedere poterit; sed omne id quod jam scio, vel imposterum cognoscam inhonorabile, damnosum aut præjudiciale, suæ Serenitati, aut Regno suo, seu contrarium honori aut Serenitati suæ Majestatis, aut hæredum suorum prædictorum, non solum impediam ad extremum potentiæ meæ, sed etiam cum omni possibili diligentia id ostendam et significabo, ostendive aut significari faciam eidem serenissimo Regi, omni favore, metu, promisso aut Jurejurando cuicunq; personæ aut quibuscunq; personis cujuscunq; status, gradus, ordinis, præeminentiæ, conditionisve extiterunt, quod antehac per me factum aut interpo. situm seu imposterum fiendum aut interponendum, penitus sublato et non obstantibus. Honorem insuper suæ Majestati

ad extremum potentiæ meæ servabo, Parliamentis quoq; et aliis Consiliis suæ Celsitudinis cum in ejus Regno fuero diligenter attendam; Consilium quod sua Serenitas per se ceu literas aut nuncium suum mihi manifestabit, nemini pandam, nisi iis quibus ipse jusserit : et si consilium meum super aliquo facto Majestas sua postulaverit, fideliter sibi consulam, et quod magis suæ Serenitati videbitur expedire, et conducere juxta opinionem et scire meum,

dicam et aperiam, atque id si sua Serenitas mandaverit pro posse meo diligenter faciam. Causas insuper et negotia omnia sue Serenitatis mihi commissa, seu imposterum committenda, in Curia Romana prosequenda, pertractanda et solicitanda, fideliter, accurate et diligenter, cum omnimoda dexteritaté prosequar, pertractabo et solicitabo: Bullasq; et alias Literas Apostolicas validas et efficaces, in debita Juris forma, super eisdem causis et negotiis impetrare et obtinere absq; fraude, dolo aut sinistra quavis machinatione quantum in me erit, cum omni effectu enitar, operam dabo et conabor : ac easdem taliter expeditas, cum ea quam res expostulat diligentia, suæ Serenitati, transmittam aut per alios transmitti, tradi et liberari curabo, et faciam. Servitia quoq; et homagia pro temporalibus dicti Episcopatus, quæ recognosco tenere a sua Celsitudine tanquam a Domino meo supremo, fideliter faciam et implebo. Ita me Deus adjuvet et hæc Sancta Dei Evangelia. In cujus, &c. 1. R. apud Westm. 13 die Octob.

PER IPSUM REGEM.

II.

Pope Julius's Letter to Archbishop Warham, for giving King

Henry VIII the Golden Rose.

(Registrum Warhami, Fol. 26.)
Julius Secundus Papa venerabili Fratri Guilielmo

Archiepiscop. Cantuarien. VENERABILIS Frater, salutem et Apostolicam Benedic. tionem. Charissimum in Christo Filium nostrum Henricum Angliæ Regem Illustrissimum, quem peculiari charitate complectimur, aliquo insigni Apostolico munere in hoc Regni sui primordio, decorandum putantes, mittimus nunc ad eum Rosam Auream, Sancto "Chrismate delibu

tam, et odorifero Musco aspersam, nostrisq; manibus de more Romanorum Pontificum benedictam, quam ei a tua Fraternitate inter Missarum solemnia per te celebranda, cum cæremoniis in notula alligata contentis, dari volumus nostra et Apostolica benedictione. Datum Romæ apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris, 5 April. 1510. Pontificatus nostri Anno septimo.

SIGISMUNDUS. The Note of the Ceremonies of delivering the Rose, referred to in

the Letter, was not thought worthy to be put in the Register.

III.

A Writ for Summoning Convocations.

(Tonst. Regist. Fol. 33.) Rex, &c. Reverendissimo in Christo Patri Cantuarien. Archiepis. totius Angliæ Primati et Apostolicæ sedis Legato, salutem. Quibusdam arduis et urgentibus negotiis, Nos, defensionem et securitatem Ecclesiæ Anglicanæ, ac pacem, tranquillitatem, et bonum publicum, et defensionem Regni nostri et subditorum nostrorum ejusdem concernentibus, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus, quatenus præmissis debito intuitu attentis et ponderatis, universos et singulos Episcopos vestræ Provinciæ, ac Decanos et Priores Ecclesiarum Cathedralium, Abbates, Priores et alios Electivos, exemptos et non exemptos, necnon Archidiaconos, Conventus, Capitula, et Collegia, totumq; Clerum, cujuslibet Dioceseos ejusdem Provinciæ, ad conveniendum coram vobis in Ecclesia Sancti Pauli London. vel alibi prout melius expedire videritis, cum omni celeritate accommoda, modo debito convocari faciatis ad tractandum, consentiendum, et concludendum super præmissis, et aliis quæ sibi clarius proponentur, tunc et ibidem ex parte nostra. Et hoc, sicut Nos et statum Regni nostri, et honorem et utilitatem Ecclesiæ prædictæ diligitis, nullatenus omittatis. Teste meipso, &c. apud Westminst. 6 Feb. Anno Regni 14. Warham, in his Writ of executing this Summons, prefixes the

20th of April for the day of their meeting.

[ocr errors]

IV.

A Writ for a Convocation summoned by Warhum on un

Ecclesiastical Account.

(Regist. Fitz-Williams.) Willielmus permissione divina Cantuar. Archiepiscopus, totius Anglize Primas et Apostolicæ sedis Legatus, venerabili confratri nostro Domino Ricardo Dei Gratia London. Episcopo, salutem et fraternam in Domino caritatem. Cum nuper Ecclesia Anglicana, qua majorum nostrorum temporibus, multis ac magnis libertatibus et immunitatibus gaudere solebat, quorundam iniquorum hominum malitiis, et nequitiis fortiter fuerit inquietata et perturbata, qui omnia quæ a majoribus nostris sancte et pie, ob tranquillitatem dictæ Ecclesiæ, fuerunt ordinata ac sancita, vel prava et sinistra interpretatione prope subvertentes, vel personas Ecclesiasticas male tractantes, ac eas contemptui habentes, dictam Ecclesiam pene prostraverunt ac pedibus conculcarunt: Ne igitur dicta Ecclesia Anglicana ad calamitatem insignem seu ruinam ac jacturam, et quod absit, desolationem perveniat, quas diu eadem Ecclesia Anglicana per diversas personas, ut præfertur præ oculis suis Deum non habentes, nec censuras Sanctæ Matris Ecclesiæ timenies, sustinuit et sustinebat, prout de verisimili Reformatione non habita in futurum sustinere debeat ; Nos prout tenemur, congruum remedium in hac parte providere cupientes, et ob id ipsum Prælatos et Clerum nostræ Cantuar. Provinciæ convocare volentes; Fraternitati vestræ igitur committimus et mandamus, quatenus omnes et singulos dicta nostræ Cant. Ecclesiæ Suffraganeos infra nostram Provinciam constitutos, et absentium Episcoporum si qui fuerunt Vicarios in Spiritualibus, generales, ac Diocesium vacantium Custodes Spiritualitatis, et Officiales citetis seu citari faciatis, peremptorie, et per eos Decanos et Priores Ecclesiarum Cath. ac singula Capitula eorundum, Archidiaconos, Abbates et Priores, Conventus sub se habentes, et alios Ecclesiarum Prælatos exemptos, et non exemptos, Clerumq; cujuslibet Dioceseos Provinciæ nostræ antedictæ, citari peremptorie et præmoneri volumus et mandamus, Quod iidem Episcopi Suffraganei, nostri Vicarii Generales, Decani et Custodes sive Officiales, Abbates, Priores, Archidiaconi ac cæteri Ecclesiarum Prælati, exempti et non exempti, personaliter, et quodlibet Capitulum Ecclesiarum Cath: per unum de Capitulo

graduatum, vel magis idoneum, dictiq; singuli Abbates, sive Priores, Conventus sub se habentes, nullo obstante impedimento legittimo, per unam Religiosam personam de Conventu graduatam si quæ sit, ceu alias per unam magis idoneam de eodem Conventu, Clerusq; cujuslibet Dioc. Provinciæ antedictæ per duos procuratores graduato ejusdem Dioc. seu alias si non fuerunt, per duos sufficientiores et habiliores Dioc. in eorum Beneficiis realiter residentes, compareant coram nobis aut nostris in hac parte locumtenentibus, vel Commissariis si nos tunc (quod absit) impediri contigerit in Ecclesia Cathed. Sancti Pauli London. die Sabbat. viz. 26. mensis Januarii, &c. Dat. in Manerio nostro de Lambeth. primo die mensis Novembris Anno Domini millesimo quingentesimo nono, et nostræ Translat, Anno sexto.

V.

The Preamble of the Act of Subsidy granted by the Clergy. (Anno Dom. 1523. Regist. Cuthberti Tonstall. Folio 40.) Quum Illustrissimus et Potentissimus Dominus noster Rex Angliæ et Franciæ, Defensor Fidei et Dominus Hibern. semper extitit constantissimus Ecclesiæ Protector et Pa. tronus optime meritus, atq; superioribus annis, in diebus fælicis recordationis Julii ejus nominis Papæ secundi, grave Schisma in Ecclesia Romana exortum pacavit et extinxit; et postea ipsam Ecclesiam Romanam contra vim et potentiam Gallorum, qui tunc Italiam et Urbem Romanam in servitutem redigere moliebantur, validissimo excercitu et bello longe omnium sumptuosissimo feliciter defendit, et sécuram reddidit: Ac præterea postremis his diebus Lu. theranas Hæreses, in Ecclesiæ Sacramenta Ecclesiæq; statum furiose debaccantes doctissimo et nunquam satis laudato libello contudit et superavit; vicissiin tam gladio quam calamo hostes Ecclesiæ strenuissime profligans, quibus meritis suam clarissimam famam immortali gloriæ pariter consecravit, tales laudes et gratias sua incomparabili bonitate ab Ecclesia promeruit, quales nunquam satis dignas quisquam mortalium referre poterit, sed Deus affatim persolvet præmia digna. Quumq; idem Rex noster et Protector illustrissimus a Rege Gallorum per Mare et per Terras, incolas hujus Regni contra percussum fædus, promissam fidem, et suum ipsius salvum conductum assidue infestante, et Scotos contra Regnum hoc instigante ac suis stipendiis condurente, atq; ducem Albania in perniciem principis Scoto

« ZurückWeiter »