Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quum alio etiam die Pontificem otiosum nactus essem, multa cum ejus Sanctitate, de rebus præteritis disserui, deque eo, quod ego ad ejus utilitatem cum Venetis egissem, quoniam scirem Serenissimi Regis, et D. V. Reverendissi mæ voluntatem esse, ut quotiescunq; occasio daretur, pro suæ Sanctitatis commodo omnia fierent: Exposui deinde quantopere elaborassem pro negotio Cerviæ et Ravennæ, utq; multa Gallici Oratores egissent a D. V. Reverendissima potissimum instigati ; Addidi etiam efficacissima verba, quibus usus est Dominus Stephanus Gardinerus. Ad omnia S. D. N. respondit, se ea de re Regiæ Majestati, ac D. V. Reverendissimæ gratias habere, et mihi quoque gratias egit ; dixitque, non tamen omnes simul tantum efficere potuistis, ut mihi meæ civitates redderentur. Scitis autem conditiones fæderis iu quo ego quoque eram, fuisse, ut quum quis nostrum injuria afficeretur, ab eo cæteri confæderati injuriam propulsarent, quod multo magis pro me faciendum erat, quum qui in ipso fædere essent mihi injuriarentur; Et inde Cæsariani volunt mihi persuadere Venetos non fuisse id facturos, si putassent Regi Angliæ aut Christianissimo displiciturum : Neque interim desistunt, multa, magnaq; mihi polliceri, unde ego, quod alias etiam dixi, id quod affertur, quum aliter facere nequeam, accipere cogai. llludq; etiam vos scire volo promissum mihi fuisse, si legatus hic in Angliam mitteretur, futurum ut mihi civitates à Venetis restituerentur. Tum ego, non omnia, Beatissime Pater, adhuc sunt perfecta, Rex enim potentissimus omnino operam dabit, ut illæ civitates Beatitudini Vestræ restituantur: An non, quæ ejus Majestas scribit Vestra Sanctitas animadvertit ? Cui videndum imprimis est, ne de ipsa Serenissimo Regi sit conquerendum et ex hac occasione iterum ad Regiam Causam redii. At ejus Sanctitas dixit, se omnia quæ potuisset pro Regia Majestate et D. V. Reverendissima fecisse, facturamq; etiam libenter.

Nonne igitur (inquam) posset ratio aliqua inveniri qua concederetur eam Bullam aliquibus ex Secretioribus Consiliariis ostendi posse ? Tum Pontifex, non (inquit) Non potest hoc fieri, nec a me impetrari ;. quod si ullo modo fieri potuisset, minime tam multas magnasq; preces a Serenissimo Rege, et Reverendissimo Domino Eboracen. expectassem ; quumq; quibusdam validis Argumentis instarem, prohibuit me ulterius de hujusmodi re loqui. Nolui ego unquam dicere, equitem fratrem brevi esse venturum, ne Pontisex rem in illius adventum protraheret, ea tantum de causa, ut moram interponeret.

Omnibus deinde aliis diebus super eodem negotio institi,

[ocr errors]

surum.

nunquam tamen Pontifex sententiam suam ulla ex parte immutare voluit; tantum illud decrevit, Nuntium mittere velle, qui suam sententiam verbis explicaret : quamq; nulla mihi amplius spes relinqueretur quicquam amplius impetrandi, tum demum dixi, Equitem fratrem Romæ futurum sequenti die, qui quum adeo gravis momenti rem, cerneret, noluerit suæ valetudini consulere, et quod is minime putasset, suæ servitutis in ejus Sanctitatem merita hoc mocio male tractanda fuisse. Gratum sibi dixit Pontifex Equitis adventum fore, quodq; cum ipso et constituerentur omnia, negans tamen se ullo pacto id quod nunc petitur conces.

Venit itaq; Eques frater, qui non secus ac si nunquam quisquam de hac re cum Pontifice egisset, singula de integro tractavit, omnibus his modis et rationibus tentatis quæ excogitari poterunt. Quæ omnia minutim Dominus Vincentius Cassalius noster patruelis, quem ad ipsum mit. timus, verbis coram explicabit, egoque ne D. V. Reverendissimæ jam nimis molestus sim, de hac ulterius non scribam,

Qued ad Wintoniensem Expeditionem spectat, multum hi Reverendissimi Domini Cardinales offendebantur, nunc ab ipsis pecuniarum remissiones postulari, quum deprædata eorum bona sint, ipsiq; propter id ad Paupertatem redacti. Quibus ego ostendi, majus emolumentum ad ipsos venturum, si D. V. Reverendissima unam Ecclesiam acciperet, alteram deponeret, quam si ter tantum Wintoniensis Ecclesiæ expeditionem faceret; neque D. V. Reverendissimam nimis hanc permutationem optare dixi, quum Wintoniensis non multo Ecclesiæ Dunelmensi sit ditior. Ad hæc dixerunt, quod libentius D. V. Reverendissimæ quam cuiquam alteri erunt gratificaturi, quoniam ipse de sede Apostolica sit semper bene merita, non tamen se vereri, quin D. V. Reverendissima Wintoniensem Ecclesiam illius Regni primariam sit acceptura. Ego quum Pontificem, et deinde Cardinales eos qui magis rebus nostris student ambissem, effeci ut Pontifex, de ea re in Consistorio referret, quod ejus Sanctitas effecit, multis etiam additis laudibus D. V. Reverendissimæ, quibus aliqui Cardinales, et maxime Neapolitani, responderunt ea quæ superius dixi. Illud tandem decreverunt, quod quum D. V. Reverendissima solvere debeat, pro expeditione Wintoniensis Ecclesiæ, et pro retentione Ecclesiæ Eboracensis et Abbatiæ Sancti Albani, habita ratione totius summæ, ejus pars dimidia V. D. Reverendissimæ condonaretur, et ut ad 13 vel 14 millia aurerorum remittant, et non multo plus eo, quod pro Wintonien. tum Ecclesia deberet solvere. Id Reverendissimis Cardinalibus ideo displicebat, quoniam nollent

.

res hujusmodi in exemplum trahi, quum præsertim Magnus Franciæ Cancellarius, ipse quoque in magna quadam Expeditione, idipsum in præsentia flagitat, quod isti concedere nolunt.

Cætera ex Domini Vicentio D. V. Reverendissima copiosius coram intelligat; Quæ bene valeat. Dat. Romæ die 17 Decemb. 1528.

Humillimus servus

Jo. CASSALIUS

Prothonatur.

XVIII.

The Pope's Letter to the Cardinal, giving Credence to Campanu.

An Original.

(Cotton Libr. Vitell. B. 10.) Dilecto Filio nostro Thomæ Sanctæ Ceciliæ Presbytero,

Cardinali Eboracen. In Regno Angliæ, nostro et Sedis de Latere Legato.

DILECTE_Fili noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. Existimavimus non tam commdeo per literas responderi posse his, de quibus postremo Oratores Carissimi in Christo Filii nostri istius Regis nobiscum egerunt; Itaq; proprium hominem Franciscum Campanam familiarem nostrum istuc mittimus, ex quo sua Serenitas ac Circumspectio tua plenius intelligent quæ nobis occurrant, tam de rebus ad pacem et publice ad universam Christianitatem spectantibus, quam super privatis Serenitatis suæ, de quibus nobis per literas et Oratores vestros significatis, quas quidem summopere cordi habemus. Circumspectionem tuam hortamur, ut sibi ac Serenitati suæ persuadeat nos paternam benevolentiam atq; animum gessisse et gerere erga Serenitatem suam, ab eodemq; amore proficisci omni quæcunq; illi significamus, ut pluribus Circumspectionem tuam, quam merito multum amamus, exponet Dilect. Fil. Card. Campegius, Legatus una tecum noster, ac dictus Franciscus, quibus plenissimam fidem habebitis. Datum Romæ 15. Decembris M.D.XXVIII.

J.
Clemens manu propria.

XIX. A Part of Peter Vannes his Instructions, directing him to threaten the Pope. An Original.

Decemb. 1, 1528. And Peter, as of himself, shall a-part say unto his Holiness ; Sir, I being an Italian, cannot but with a more fervent zeal and mind than any other, study and desire the Weal, Honour, and Safety of your Holiness and the See Apostolick ; which compelleth me to shew unto your Holiness, frankly, what I see in this matter. Surely, Sir, in case your Holiness continuing this particular respect of fear of the Emperor do thus delay, protract, and put off the accomplishment of the King's so instant desire in this Matter, and not impart to his Majesty therein bounteously of the Treasure and Goods of the Church, and the See Apostolick, quantum potestis er Thesauro Ecclesiæ ei ex plenitudine Potestatis ac Autoritate a Deo vel ab Ecclesia collata. I see assuredly, that it will be a means so to alienate the fast and entire mind which his Highness beareth to your said Holiness, as not only thereby his Grace, Nobles, and Realm, but also many other Princes his Friends and Confederates, with their Nobles and Realms, shall withdraw their Devotion and Obedience from your Holiness, and the See Apostolic, studying how they may acquite this your Ingratitude, in the highest cause that can be devised, shewed, and so long continued with the semblable. And therefore, Sir, at the reverence of Almighty God, cast not from you the heart of this noble virtuous Printe, who finally cannot fail, the Peace had, which Christendom may not long forbear, to have in his puissance, such a stay as may be able, in the highest and largest manner, to recompence his Friends, and to acquite the contrary.

HENRY R.

XX. The Cardinul's Letter to the Ambassadors about his Promotion

to the Popedom. An Original.

(Cott. Libr. Vitel. B. 10:) Magnifico Equiti Domino Gregorio Cassalio ac Domino

Petro Vanni, Serenissimi Domini Angliæ et Franciæ Regis in Rom. Curia oratoribus. MAGNIFICE Domine Gregori et Domine Petre salutem. Sicuti incommodissimus totius Reipublicæ Christianæ, ac VOL. I, PART II.

G

potissimum Regis Majestatis negotiis S. D. N. obitus accidit, ita etiam vos non latere puto quantum periculi et discriminis hujus Serenissimi Regis saluti et honori, ac Regni sui quieti ab hac futuri Pontificis Electione immineat, et quantopere vobis adnitendum, ac vestro studio, diligentia, industria et prudentia occurrendum et obstandum sit, ne aliquis eligatur Pontifex alienus ab hac Regia Majestate ; et quid pro me promovendo facere ac tractare debeatis, cumulate per communes meas literas vos admonui : nec oportet per has quicquid aliud replicare, quas solum ad vos scribere volui, ut significem vobis me totum hoc gravissimum et omnium maximum negotium, de quo acturi estis, vestræ prudentiæ, fidei, et dexteritati, quam longo tempori usu exploratissimam habeo, committere et credere, speroq; vos spei et opinioni meæ de vobis conceptæ omnino responsuros, et bene valete. Londini die 6 Feb. 1528.

Vester amantissimus Frater,

T. CARDIN. EBORAC.

XXI. An Information given to the Pope about the Divorce,

An Original.

(Cotton Libr. Vitel. B. 11.) Adnotatio Summaria eorum quæ aliis libellis fusius explicata

S.D. N. tum licere, tum expedire, persuadent, ut in Causa Regiæ Majestatis Sententiam divortii ferat.

Primum licet atque etiam expedit dirimere hoc Mattimonium, quod juri tum divino tum humano repugnat.

Divinum enim jus duci prohibet Uxorem fratris, quin hic fratris Uxorem ductam fuisse sit notorium.

Humanum vero jus, duo hujus Matrimonii impedimenta continet, alterum Affinitatis, quod divino jure inductum severissime sancivit; alterum publicæ Honestatis, et justitiæ, quod promulgavit Deus, si ex definitione Matrimonii, divini, humaniq; juris commutatio interveniret, quibusnam auspiciis hoc Matrimonium constare dicemus, quod utroque jure adversante ac repugnante, contractum est, coit, et utcumque consistit ? Sed cessavit, inquiunt, in hac specic juris utriq; prohibitio

per gratiam et Dispensationem summi Pontificis. Respondetur quidem istis multis modis. Primo non esse videri, quod nullum est, nullum autem haberi quod sine Autoritate legitima fiat; deniq; Pontificis Autoritatem non

« ZurückWeiter »