Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

rum nostri Regis ex sorore Nepotis impellente, aliasq; injurias multas et graves contra Regiam Majestatem suosq; amicos et subditos quotidie multiplicante, provocatur, irritatur atq; urgetur ut bellum suscipiat, suumq; Regnum tam contra Gallos quam contra Scotos ut decet imvictissimum Principem potenter defendat; non enim ultra pacem colere vel pacem longius expectare convenit postquam Rex Gallorum summum Pontificem bene moventem, et quæ pacis sunt suadentem, audire recusat, exercitum instruens et bellum apparans, fortassis in multos annos duraturum : di gnissimum est ob præfata tam præclara facinora, ut sicut Rex noster illustrissimus plus cæteris Regibus antecessoribus fuis pro Ecclesiæ defensione, utilitate et honore insudavit, et plus expensarum sustinuit; ita ad sustinenda bellorum onera imminentia, pro Ecclesiæ et totius Regni hujus defensione, per Ecclesiam tali subsidio adjuvetur quale anterioribus Regibus nunquam antehac concessum est, nec fortassis posterioribus Regibus unquam simile, nisi ob talia benefacta vel extremam bellorum necessitatem postea concedetur. Quocirca ut Regia Majestas ad fovendam et protegendam Ecclesiam, et Clerum Angliæ, magis indies animetur, et ut jura, libertates et privilegia Ecclesiæ concessa benigne Ecclesiæ servet, et ab aliis servari faciat, et ne præfata benefacta in ingratos contulisse videatur.

Nos Prælati et Clerus Cant. Provinciæ in hac Sacra Synodo Provinciali sive Prælatorum et Cleri ejusdem Convocatione, in Ecclesia Cathed. Divi Pauli London. vicesimo die mensis Aprilis Anno Dom. millesimo quingentesimo vicesimo tertio inchoata, ac usq; ad et in decimum quartum diem mensis Augusti proxime ex tunc sequentis de diebus in dies continuata, congregati, Illustrissimo Domino Regi perpetuo et potentissimo Fidei et Ecclesiæ defensori, subsidium dare et concedere Decrevimus, quam nostram Benevolentiam ut gratam et acceptam habeat humillime deprecamur, protestantes expresse, quod per præsentem concessionem, quam tanquam novam et ante insolitam pro nostra singulari et personali in Regiam Majestatem observantia sine exemplo donamus, omnino nolumus Ecclesiæ Anglicanæ aut successoribus nostris in aliquo præjudicium generari, nec casum hunc singularem ad sequen. trahi : Quod si præsentem Concessionem pro exemplo et (ut vocant) pro Præsidente ad similes unquam Concessiones exigendas accipiendam fore præsentiremus, certe in eam omnino consentire recusassemus ; quandoquidem subsidium sub modis, formis, conditionibus, exceptionibus ac provisionibus, et protestatione super et infrascriptis, et non aliter, neq; alio modo, Damus et Concedimus, viz. Subsidium se

extendens ad Medietatem sive mediam partem valoris omnium fructuum reddituum, et proventuum, possessionum, unjus anni, omnium et singulorum Episcopatuum, Ecclesiarum Cathed. et Collegiatarum, Dignitatum, Hospitalium, Monast. Abbaciarum, Prioratuum aliarumq; domorum Religiosarum, necnon quorumcunq; beneficiorum et Possessionum Ecclesiasticarum, &c.

VI.

Bishop Tonstal's Licence to Sir Thomas More for reading

Heretical Books.

(Regist. Tonst. Fol. 138.) CUTHBERTUS permissione Divina London. Episcopus Clarissimo et Egregio viro Domino Thomæ More fratri et amico Charissimo Salutem in Domino et Benedict. Quia nuper, postquam Ecclesia Dei per Germaniam ab hæreticis infestata est, juncti sunt nonnulli iniquitatis Filii, qui veterem et damnatam hæresim Wycliffianam et Lutherianam, etiam hæresis Wycliffianæ alumni transferendis in nostratem vernaculam linguam corruptissimis quibuscunq; eorum opusculis, atque illis ipsis magna copia impressis, in hanc nostram Regionem inducere conantur; quam sane pestilentissimis dogmatibus Catholicæ fidei veritati repugnantibus maculare atq; inficere magnis conatibus moliuntur. Magnopere igitur verendum est ne Catholica veritas in totum periclitetur nisi boni et eruditi viri malignitati tam prædictorum hominum strenue occurrant, id quod nulla ratione melius et aptius fieri poterit, quam si in lingua Catholica veritas in totum expugnans hæc insana dogmata simul etiam ipsissima prodeat in lucem. Quo fiet ut Sacrarum Literarum imperiti homines in manus sumentes novos istos Hæreticos Libros, atq; una etiam Catholicos ipsos refellentes, vel ipsi per se verum discernere, vel ab aliis quorum perspicacius est judicium recte admoneri et doceri possint. Et quia tu, Frater Clarissime, in lingua nostra vernacula, sicut etiam in Latina, Demosthenem quendam præstare potes, et Catholicæ veritatis assertor acerrimus in omni congressu esse soles, melius subcisivas horas, si quas tuis occupationibus suffurari potes, collocare nunquam poteris, quam in nostrate lingua aliqua edas quæ simplicibus et ideotis hominibus subdolam hæreticorum malignitatem aperiant, ac contra tam impios Ecclesiæ supplantatores reddant eos instructiores: habes ad id exemplum quod imiteris præclarissimum, illustrissimi Domini nostri Regis

10

A COLLECTION OF RECORDS.

Henrici octavi, qui Sacramenta Ecclesiæ contra Lutherum totis viribus ea subvertentem asserere aggressus, immortale nomen Defensoris Ecclesiæ in omne ævum promeruit. Et ne Andabatarum more cum ejusmodi larvis lucteris, igno. rans ipse quod oppugnes, mitto ad te insanas in nostrate lingua istorum nænias, atque una etiam nonnullos Lutheri Libros ex quibus hæc opinionum monstra prodierunt. Quibus abs te diligenter perlectis, facilius intelligas quibus latibulis tortuosi serpentes sesse condant, quibusq; anfractibus elabi deprehensi studeant. Magni enim ad victoriam momenti est hostium Consilia explorata habere, et quid sentiant quove tendant penitus nosse : nam si convellere pares quæ isti se non sensisse dicent, in totum perdas operam. Macte igitur virtute, tam sanctum opus aggredere, quo et Dei Ecclesiæ prosis, et tibi immortale nomen atq; æternam in Cælis gloriam pares: quod ut facias atque Dei Ecclesiam tuo patrocinio munias, magnopere in Domino obsecramus, atq; ad illum finem ejusmodi libros et retinendi et legendi facultatem atq; licentiam impertimur et concedimus. Dat. 7 die Martii, Anno 1527 et nostræ Cons, sexto.

AD LIBRUM SECUNDUM.

I. The Bull for the King's Marriage with Queen Katharine.

(Cott. Libr. Vitel. B. 12.) Julius Episcopus servus servorum Dei, dilecto Filio Henrico Carissimi' in Christo Filii Henrici Angliæ Regis illustriss. Nato, et dilectæ in Christo Filiæ Catharina, Carissimi in Christo Filii nostri Ferdinandi Regis, ac Carissimæ in Christo Filiæ nostræ Elizabeth. Reginæ Hispaniarum et Siciliæ Catholicorum natæ, illustribus, salutem et Apostolicam Benedictionem. Romani Pontificis præcellens Autoritas concessa sibi desuper utitur potestate, prout personarum, negotiorum et temporum qualitate pensata, id in Domino conspicit salubriter expedire. Oblatæ nobis nuper pro parte vestra petitionis series continebat, Quod cum alias tu Filia Catharina, et tunc in humanis agens quondam Arthurus, Carissimi in Christo Filii nostri Henrici Angliæ Regis illustrissimi primogenitus, pro conservandis pacis et amicitiæ nexibus et fæderibus inter Carissimum in Christo Filium nostrum Ferdinandum, et Carissimam in Christo Filiam nostram Elizabeth. Hispaniarum et Siciliæ Catholicos, ac præfatum Angliæ Reges et Reginam, matrimonium per verba legi time de præsenti contraxissetis, illudq; carnali Copula forsan consummavissetis, Dominus Arthurus prole ex hujusmodi Matrimonio non suscepta decessit; Cum autem, sicut eadem petitio subjungebat, ad hoc út hujusmodi vinclum Pacis et Amicitiæ inter præfatos Reges et Reginam diutius permaneat, cupiatis Matrimonium inter vos per verba legitime de

præsenti contrahere, supplicari nobis fecistis, ut vobis in præmissis de opportuna Dispensationis gratia providere de benignitate Apostolica dignaremur: Nos igitur, qui inter singulos Christi fideles, præsertim Catholicos Reges et Principes, Pacis et Concordiæ amænitatem vigere intensis desideriis affectamus, vosque et quemlibet vestrum a quibuscunque Excommunicationis, Suspensionis et Interdict. aliisque Ecclesiasticis Sententiis, Censuris, Pænis, a jure vel ab homine, quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existitis, ad effectum præsentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et abso

lutos fore censentes hujusmodi supplicationibus inclinati, vobiscum, ut impedimento affinitatis hujusmodi ex præmissis proveniente, ac Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis cæterisq; contrariis nequaquam obstantibus, Matrimonium per verba legitime de presenti inter vos contrahere, et in eo, postquam contractum fuerit, etiamsi jam forsan hactenus de facto publice vel clandestine contraxeritis, ac illud Carnali Copula consummaveritis, licite remanere valeatis, Auctoritate Apostolica tenore præsentium de specialis dono Gratiæ Dispensamus; ac vos et quemlibet vestrorum si contraxeritis (ut præfertur) ab excessu hujusmodi, ac Excommunicationis Sententia quam propterea incurristis, eadem Auctoritate Absolvimus, Prolem ex hujusmodi Matrimonio, sive contracto, sive contrahendo, susceptam forsan vel suscipiendam legitimam clecernendo. Proviso quod tu (Filia Catharina) propter hoc rapta non fueris ; volumus autem quod si hujusmodi Matrimonium de facto contraxistis, Confessor, per vos et quen libet vestrum eligendus, pænitentiam salutarem propterea vobis injungat, quam adimplere teneamini. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Absolutionis, Dispensationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat. Romæ apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo tertio, septimo Cal. Januarii, Pontificatus nostri Anno primo.

II.

The King's Protestation against the Marriage.

(Cotton Libr. Vitell. B. 12.) In Dei Nomine, Amen. Coram vobis Reverendo in Christo Patre et Domino, Domino Richardo Dei et Apostolicæ sedis gratia Episcopo Wintoniensi, Ego Henricus Walliæ Princeps, Dux Cornubiæ et Comes Cestriæ, dico, allego et in his Scriptis propono, Quod licet ego minorem ætatem agens, et intra annos pubertatis notorie existens, cum Serenissima Domina Katharina Hispaniarum Regis Filia, Matrimonium de facto contraxerim, qui quidem Contractus, quamvis obstante ipsa minore ætate mea de se jam invalidus, imperfectus, nullius efficaciæ aut vigoris extiterit; quia tamen annis pubertatis et matura ætate jam superveniente, Contractus ipse per tacitum Consensum, mutuam cohabitatio

« ZurückWeiter »