Bonus, amicire nuditatem cogitat; Chartæque largus apparat papyrinos Vobis cucullos, præferentes Claudii Insignia, noménque et decus, Salmasii : Gestetis ut per omne cetarium forum Equitis clientes, scriniis mungentium Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.
GALLI ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori Quis benè moratam, morigerámque, neget?
APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO.*
RUSTICUS ex malo sapidissima poma quotannis Legit, et urbano lecta dedit domino: Hinc incredibili fructus dulcedine captus Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo, Mota solo assueto, protinus aret iners. Quod tandem ut patuit domino, spe lusus inani, Damnavit celeres in sua damna manus, Atque ait, "Heu quanto satius fuit illa coloni, Parva licèt, grato dona tulisse animo!
Possem ego avaritiam frænare, gulàmque voracem: Nunc periere mihi et fœtus et ipse parens."
AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, NOMINE
BELLIPOTENS virgo, septem regina trionum, Christina, Arctor lucida stella poli! Cernis, quas merui durâ sub casside, rugas, Utque senex, armis impiger, ora tero: Invia fatorum dum per vestigia nitor,
Exequor et populi fortia jussa manu. Ast tibi submittit frontem reveréntior umbra Nec sunt hi vultus regibus usque truces.
* This piece first appeared in the edition 1673
IN OBITUM PROCANCELLARII, MEDICI.*
PARERE Fati discite legibus, Manúsque Parcæ jam date supplices, Qui pendulum telluris orbem läpeti colitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Tænaro Semel vocârit flebilis, heu moræ Tentantur incassùm dolique;
Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera Mortem valeret, non ferus Hercules Nessi venenatus cruore Emathia jacuisset Oetâ.
Nec fraude turpe Palladis invidæ Vidisset occisum Ilion Hectora, aut Quem larva Pelidis peremit
Ense Locro, Jove lacrymante. Si triste fatum verba Hecatëia Fugare possint, Telegoni parens Vixisset infamis, potentique Egiali soror usa virga. Numénque trinum fallere si queant Artes medentum, ignotáque gramina, Non gnarus herbarum Machaon Eurypyli cecidisset hastâ.
This Ode is on the death of Doctor John Goslyn, Master of Caius College, and King's Professor of Medicine at Cam- bridge; who died while a second time Vice-Chancellor of that University, in October, 1626. See Fuller's Hist. Cambr. p. 164. Milton was now seventeen. But he is here called sixteen in the editions of 1645, and 1673.-Warton.
Læsisset et nec te Philyreie
Sagitta Echidnæ perlita sanguine, Nec tela te fulmênque avitum Cæse puer genitricis alvo. Tuque O alumno major Apolline, Gentis togatæ cui regimen datum, Frondosa quem nunc Cirrha luget, Et mediis Helicon in undis, Jam præfuisses Palladio gregi Lætus, superstes, nec sine gloria, Nec puppe lustrâsses Charontis Horribiles barathri recessus. At fila rupit Persephone tua Irata, cùm te viderit artibus Succóque pollenti tot atris Faucibus eripuisse mortis. Colende Præses, membra precor tua Molli quiescant cespite, et ex tuo Crescant rosa, calthæque busto, Purpureóque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium aci, Subrideátque Etnea Proserpina, Interque felices perennis Elysio spatiere campo.
JAM pius extremâ veniens läcobus ab arcto Teucrigenas populos, latéque patentia regna Albionum tenuit, jámque inviolabile fœdus Sceptra Caledoniis conjuxerat Anglica Scotis: Pacificúsque novo felix divésque sedebat In solio, occultique doli securus et hostis: Cúm ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo, Fortè per immensum terrarum erraverat orbem, Dinumerans sceleris socios, vernásque fideles, Participes regni post funera mosta futuros: Hic tempestates medio ciet aëre diras, Illic unanimes odium struit inter amicos, Armat et invictas in mutua viscera gentes; Regnáque oliviferâ vertit florentia pace, Et quoscunque videt puræ virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudúmque magister Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus,
Insidiásque locat tacitas, cassésque latentes Tendit, ut incautos rapiat, ceu Caspia tigris Insequitur trepidam deserta per avia prædam Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris. Talibus infestat populos Summanus et urbes Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ. Jámque fluentisonis albentia rupibus arva Apparent, et terra Deo dilecta marino, Cui nomen dederat quondam Neptunia proles, Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem Equore tranato furiali poscere bello, Ante expugnatæ credulia sæcula Troja. At simul hanc opibusque et festà pace beatum Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros, Quódque magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit Tartareos ignes et luridum olentia suphur; Qualia Trinacriâ trux ab Jove clausus in Ætnâ Efflat tabifico monstrosus ob ore Tiphæus. Ignescunt oculi, stridétque adamantinus ordo Dentis, ut armorum fragor, ictáque cuspide cuspis "Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo Inveni,' dixit, "gens hæc mihi sola rebellis, Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte. Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt, Non feret hoc impunè diu, non ibit inulta." Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis; Quà volat, adversi præcursant agmine venti, Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.
Jámque pruinsas velos superaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines, à parte sinistrâ Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra beneficiis infamis Hetruria, nec non Te furtiva Tibris Thetidi videt oscula dantem; Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini. Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem, Cùm circumgreditur totum Tricoronifer urbem, Panificósque deos portat, scapulisque virorum Evehitur, præeunt submisso poplite reges, Et mendicantum series longissima fratrum ; Cereáque in manibus gestant funalia cæci, Cimmeriis nati in tenebris, vitàmque trahentes. Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitúsque canentům Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum. Qualitèr exulat Bromius, Bromiique caterva, Orgia cantentes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis, Et procul ipse cavâ responsat rupe Citharon. His igitur tandem solenni more peractis, Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit, Præcipitésque impellit equòs stimulante flagello, Captum oculis Typhlonta, Melanchoetémque ferocem, Atque Acherontæo prognatam patre Siopen Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis. Interea regum domitor, Phlegetontius hæres Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter Producit steriles molli sine pellice noctes; At vix compositos somnus claudebat ocellos, Cùm niger umbrarum dominus, rectórque silentum, Prædatórque hominum, falsâ sub imagine tectus Astitit, assumptis micuerunt tempora canis, Barba sinus promissa tegit, cineracea longo Syrmate verrit humum vestis, pendétque cucullus Vertice de raso, et ne quicquam desit ad artes, Cannabeo lumbos constrixit fune salaces, Tarda senestratis figens vestigia calceis. Talis, uti fama est, vastâ Franciscus eremo Tetra vagabatur solus per lustra ferarum, Silvestrique tulit genti pia verba salutis Impius, atque lupos domuit, Libycósque leones. Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces ; "Dormis, nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus? Immemor O fidei, pecorúmque obilite tuorum! Dum cathedram venerande tuam, diademaque triplex Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, Dúmque pharetrati spernunt tua jura Britanni; Surge, age, surge piger, Latinus quem Cæsar adorat, Cui reserata patet convexi janua cœli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces, Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit, Et quid Apostolicæ possit custodia clavis; Et memor Hesperia disjectam ulciscere classem, Mersáque Iberorum lato vexilla profundo, Sanctorúmque cruci tot corpora fixa probosa, Thermodoontëá nuper regnante puellá. At tu si tenero movis torpsecere lecto, Crescentésque negas hosti contundere vires, Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum, Signáque Aventino ponet fulgentia colle : Reliquias veterum franget, flammisque cremabit, Sacráque calcabit pedibus tua colla profanis, Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
« ZurückWeiter » |