Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tinendo facilius amiserunt.

mentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Haec qui de suis faciebant divitiis, magnis sunt lucris levia damna solati; plusque laetati ex his, quae facile tribucndo tutius servaverunt, quam contristati ex his quae timide reHoc enim potuit in terra perire, quod piguit inde transferre. Nam qui receperunt consilium Domini sui, dicentis, Nolite condere vobis in terra thesauros, ubi tinea et rubigo exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate vobis thesauros in coelo, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit: ubi enim est thesaurus tuus, et ibi erit et cor tuum: tribulationis tempore probaverunt, quam recte sapuerint, non contemnendo veracissimum praeceptorem, et thesauri sui fidelissimum invictissimumque custodem. Nam si multi sunt gavisi, ibi se habuisse divitias suas, quo contigit, ut hostis non accederet; quanto certius et securius gaudere potuerunt, qui monitu Dei sui illuc migraverant, quo accedere omnino non posset.? Vnde Paulinus noster, Nolensis Episcopus, ex opulentissimo divite voluntate pauperrimus, et copiosissime sanctus, quando et ipsam Nolam Barbari vastaverunt, cum ab eis teneretur, sic in corde suo, ut ab eo postea cognovimus, precabatur: Domine,,,non ,,excrucier propter aurum et argentum; ubi enim sint omnia ,,mea, tu scis." Ibi enim habebat omnia sua, ubi eum condere et thesaurizare ille monstraverat, qui et haec mala mundo ventura praedixerat. Ac per hoc qui domino suo monenti obedierant, ubi et quomodo thesaurizare deberent, nec ipsas terrenas divitias Barbaris incursantibus amiserunt. Quos autem non obedisse poenituit, quid de talibus rebus faciendum esset, si non praecedente sapientia, certe consequente experientia didicerunt.

At enim quidam boni etiam Christiani tormentis excruciati sunt, ut bona sua hostibus proderent. Illi vero nec prodere, nec perdere potuerunt bonum, quo et ipsi boni erant. Si autem torqueri, quam mammona iniquitatis prodere maluerunt, boni non erant. Admonendi autem fuerant, qui tanta patiebantur pro auro, quanta essent sustinenda pro Christo: ut eum potius diligere discerent, qui pro se passos aeterna felicitate ditaret; non aurum et argentum, pro quo pati miserrimum fuit, seu mentiendo occultaretur, seu verum dicendo proderetur. Namque inter tormenta nemo Christum confitendo amisit; nemo aurum, nisi negando servavit. Quocirca utiliora erant fortasse tormenta, quae bonum incorruptibile amandum docebant, quam illa bona, quae sine ullo utili

fructu dominos sui amore torquebant. Sed quidam etiam non habentes quod proderent, dum non creduntur, torti sunt. Et hi forte habere cupiebant, nec sancta voluntate panperes erant: quibus demonstrandum fuit, non facultates, sed ipsas cupiditates talibus esse dignas cruciatibus. Si vero melioris vitae proposito reconditum aurum argentumque non habebant, nescio quidem, utrum cuiquam talium acciderit, ut dum habere creditur, torqueretur: verumtamen etiam si accidit, profecto qui inter illa tormenta paupertatem sanctam confitebatur, Christum confitebatur. Quapropter etsi non meruit ab hostibus credi, non potuit tamen sanctae paupertatis confessor sine coelesti mercede torqueri.

* Multos, inquiunt, etiam Christianos fames diuturna vastavit. Hoc quoque in usus suos boni fideles pie tolerando verterunt. Quos enim fames necavit, malis vitae huius, sicut corporis morbus eripuit: quos autem non necavit, docuit parcius vivere, docuit productius ieiunare.

CA P. X I.

(* al. CAPVT XI.)

De fine temporalis vitae, sive longioris, sive brevioris. Sed enim multi etiam Christiani interfecti sunt, multi multarum mortium foeda varietate consumti. Hoc si aegre ferendum est, omnibus qui in hanc vitam procreati sunt, utique commune est. Hoc scio, neminem fuisse mortuum, qui non fuerat aliquando moriturus. Finis autem vitae, tam longam quam brevem vitam, hoc idem facit. Neque enim aliud melius, et aliud deterius; aut aliud maius, et aliud brevius est, quod iam pariter non est. Quid autem interest, quo mortis genere vita ista finiatur, quando ille cui finitur, iterum mori non cogitur? Cum autem unicuique mortalium sub quotidianis vitae huius casibus, innumerabiles mortes quodammodo comminentur, quamdiu incertum est, quaenam earum ventura sit; quaero utrum satius sit, unam perpeti moriendo, an omnes timere vivendo? Nec ignoro quam inertius eligatur, diu vivere sub timore tot mortium, quam semel moriendo nullam deinceps formidare. Sed aliud est quod carnis sensus infirmiter pavidus refugit, aliud quod mentis ratio diligenter enucleata convicit. Mala mors putanda non est, quam bona vita praecesserit. Neque enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. Non itaque multum curandum est cis, qui necessario morituri sunt, quid accidat ut moriantur; sed moriendo quo ire cogantur. Cum igitur Christiani noverint, longe meliorem fuisse religiosi

pauperis mortem inter linguentium canum linguas, quam impii divitis in purpura et bysso; horrenda illa genera mortium quid mortuis obfuerunt, qui bene vixerunt?

CA P. XI I.

De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiam si fuerit negata, nil adimit.

At enim in tanta strage cadaverum, nec sepeliri potuerunt? Neque istud pia fides nimium reformidat, tenens praedictum, nec absumentes bestias resurrecturis corporibus obfuturas, quorum capillus capitis non peribit. Nullo modo diceret Veritas: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; si quicquam obesset futurae vitae, quicquid inimici de corporibus occisorum facere voluisscnt. Nisi forte quispiam sic absurdus est, ut contendat eos qui corpus accidunt, non debere timeri ante mortem, ne corpus occidant, et timeri debere post mortem, ne corpus occisum sepeliri non sinant. Falsum est ergo quod ait Christus, qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant; si habent tanta, quae de cadaveribus faciant. Absit, ut falsum sit quod Veritas dixit. Dictum est enim, aliquid eos facerc cum occidunt, quia in corpore sensus est occidendo; postea vero nihil habere quod faciant, quia nullus sensus est in corpore occiso. Multa itaque corpora Christianorum terra non texit: sed nullum eorum quisquam a coelo et terra separavit, quam totam implet praesentia sui, qui novit unde resuscitet quod creavit. Dicitur quidem in Psalmo: Posuerunt mortalia servorum tuorum escam volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae: effuderunt sanguinem eorum, sicut aquam, in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret: sed magis ad exaggerandam crudelitatem eorum, qui ista fecerunt, non ad eorum infelicitatem qui ista perpessi sunt. Quamvis enim haec in conspectu hominum dura et dira videantur: sed preciosa in conspectu Domini mors Proinde omnia ista, id est, curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exequiarum magis sunt vivorum solatia, quam subsidia mortuorum. Si aliquid prodest impio sepultura preciosa, oberit pio vilis aut nulla. Praeclaras excquias in conspectu hominum exhibuit purpurato illi diviti turba famulorum: sed multo clariores in conspectu Domini ulceroso illi pauperi ministerium praebuit Angelorum, qui eum non extulerunt in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium sustulerunt.

sanctorum eius.

Rident haec illi, contra quos defendendam suscepimus Civitatem Dei. Verumtamen sepulturae curam etiam eorum philosophi contemserunt: et saepe universi exercitus, dum pro terrena patria morerentur, ubi postea iacerent, vel quibus bestiis esca fierent, non curaverunt. Licuitque de hac re poetis plausibiliter dicere:

Coelo tegitur, qui non habet urnam.

Quanto minus debent de corporibus insepultis insultare Christianis, quibus et ipsius carnis et membrorum omnium reformatio non solum ex terra, verum etiam ex aliorum elementorum secretissimo sinu, quo dilapsa cadàvera recesserunt, in temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur?

СА Р. XIII.

Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.

quam

Nec ideo tamen contemnenda et abiicienda sunt corpora defunctorum, maximeque iustorum atque fidelium, quibus tanquam organis et vasis ad omnia bona opera sanctus usus est Spiritus. Si enim paterna vestis et annulus, ac si quid huiusmodi, tanto carius est posteris, quanto erga parentes maior affectus; nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque coniunctius " quaelibet indumenta gestamus. Haec enim non ad ornatum vel adiutorium, quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent. Vnde et antiquorum iustorum funera officiosa pietate curata sunt, et exequiae celebratae, et sepultura provisa: ipsique dum viverent, de sepeliendis, vel etiam transferendis suis corporibus filiis mandaverunt, et ToDias sepeliendo mortuos Deum promeruisse, teste Angelo commendatur. Ipse quoque Dominus die tertio resurrecturus, religiosae mulieris bonum opus praedicat, praedicandumque commendat, quod unguentum preciosum super membra eius effuderit, atque hoc ad eum sepeliendum fecerit. Et laudabiliter commemorantur in Evangelio, qui corpus eius de cruce acceptum diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. Verum istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaveribus sensus; sed ad Dei pro. videntiam, cui placent etiam talia pietatis officia, corpora quoque mortuorum pertinere significant, propter fidem resurrectionis adstruendam. Vbi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro elecmosynis, quas viventibus et sentientibus exhibemus, si neque hoc apud Deum perit, quod exanimis hominum membris officii diligentiaeque

B

persolvitur. Sunt quidem et alia, quae sancti Patriarchae de corporibus suis vel condendis vel transferendis prophetico spiritu dicta intelligi voluerunt. Non autem hic locus est, ut ea pertractemus, quum sufficiant ista quae diximus. Sed si ea quae sustentandis viventibus sunt necessaria, sicut victus et amictus, quamvis cum gravi afflictione desint, non frangunt in bonis perferendi tolerandique virtutem, nec eradicant ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem; quanto magis, quum desunt ea, quae curandis funeribus condendisque corporibus defunctorum adhiberi solent, non efficiunt miseros in occultis piorum sedibus iam quietos? Ac per hoc, quando ista cadaveribus Christianorum in illa magnae urbis, vel etiam aliorum oppidorum vastatione defuerunt, nec vivorum culpa est, qui non potuerunt ista praebere, nec poena mortuorum, qui non possunt ista scntire.

[blocks in formation]

De captivitate sanctorum, quibus nunquam divina solatia defuerunt. Sed multi, inquiunt, Christiani etiam captivi ducti sunt. Hoc sane miserrimum est, si aliquo duci potuerunt, ubi Deum suum non invenerunt. Sunt in Scripturis sanctis huius etiam cladis magna solatia. Fuerunt in captivitate tres pueri; fuit Daniel, fuerunt alii Prophetae: nec Deus defuit consolator. Sic ergo non deseruit fideles suos sub dominatione genċis, licet barbarae, tamen humanae, qui Prophetam non deseruit nec in visceribus belluae. Haec quoque illi cum quibus agimus malunt irridere, quam credere: qui tamen in suis litteris credunt Arionem Methymnaeum nobilissimum citharistam, cum esset eiectus e navi, exceptum Delphini dorso, et ad terras esse pervectum. Verum illud nostrum de Iona propheta incredibilius est? Plane incredibilius, quia mirabilius; et mirabilius, quia potentius.

CA P. X V.

De Regulo, in quo captivitatis, ob religionem etiam sponte tolerandae, extat exemplum: quod tamen illi deos colenti prodesse non potuit.

Habent tamen isti de captivitate religionis causa etiam sponte toleranda et in suis praeclaris viris nobilissimum exemplum. Marcus Attilius Regulus, imperator populi Romani, captivus apud Carthaginienses fuit. Qui cum sibi mallent a Romanis suos reddi, quam eorum tenere captivos, ad hoc impetrandum etiam istum praecipue Regulum cum legatis suis Romam miserunt, prius iuratione constrictum, si quod volebant minime peregisset, rediturum esse Carthaginem. Perrexit ille, atque in senatu contraria persuasit: quia non

« ZurückWeiter »