Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

;

Protinùs æger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco
Hic inter densas corylos modò namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nudâ connixa reliquit.
Sæpè malum hoc nobis, si mens non læva fuisset,
De cœlo tactas memini prædicere quercus :
Sæpè sinistra cavâ prædixit ab ilice cornix.
Sed tamen, iste Deus qui sit, da, Tityre, nobis.

TITYRUS.

Urbem quam dicunt Romam, Melibœe, putavi, Stultus ego, huic nostræ similem, quò sæpè solemus Pastores ovium teneros depellere fetus.

Sic canibus catulos similes, sic matribus hædos Nôram; sic parvis componere magna solebam. Verùm hæc tantùm alias inter caput extulit urbes, Quantùm lenta solent inter viburna cupressi.

MELIBOEUS.

Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi ?

TITYRUS.

Libertas: quæ, sera tamen respexit inertem,
Candidior postquàm tondenti barba cadebat
Respexit tamen, et longo pòst tempore venit,
Postquàm nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dùm me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculi.
Quamvis multa meis exiret victima septis,
Pinguis et ingrata premeretur caseus urbi,
Non unquàm gravis ære domum mihi dextra redibat.

MELIBOEUS.

Mirabar quid moesta Deos, Amarylli, vocares;
Cui pendere suâ patereris in arbore poma.
Tityrus hinc aberat. Ipsæ te, Tityre, pinus,
Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta, vocabant.

TITYRUS.

Quid facerem? Neque servitio me exire licebat,
Nec tam præsentes alibi cognoscere Divos.
Hic illum vidi juvenem, Melibae, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hic mihi responsum primus dedit ille petenti :
<< Pascite, ut antè, boves, pueri; submittite tauros. »

MELIBOEUS.

Fortunate senex, ergò tua rura manebunt !
Et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco.
Non insueta graves tentabunt pabula; fetas
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate senex! hic inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum.
Hinc, tibi quæ semper vicino ab limite sepes
Hyblæis apibus florem depasta salicti,
Sæpè levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc altâ sub rupe canet frondator ad auras;
Nec tamen intereà rauca, tua cura, palumbes,
Nec gemere aeriâ cessabit turtur ab ulmo.

TITYRUS.

Antè leves ergò pascentur in æthere cervi,
Et freta destituent nudos in littore pisces;
Antè, pererratis amborum finibus, exsul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
Quàm nostro illius labatur pectore vultus.

MELIBOEUS.

At nos hinc alii sitientes ibimus Afros;

Pars Scythiam, et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitùs toto divisos orbe Britannos.

En unquàm patrios lono pòst tempore fines,
Pauperis et tugurî congestum cespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor, aristas?
Impius hæc tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes! En quò discordia cives
Perduxit miseros! En quis consevimus agros!
Insere nunc, Meliboe, pyros! pone ordine vites!
Ite, meæ, felix quondam pecus, ite, capelle !
Non ego vos posthác, viridi projectus in antro,
Dumosâ pendere procul de rupe videbo ;

Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

TITYRUS.

Hic tamen hanc mecum poteris requiescere noctem Fronde super viridi. Sunt nobis mitia poma,

Castaneæ molles et pressi copia lactis.

Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbra.

ECLOGA II.

ARGUMENTUM.

Dolet Corydon quòd aversum à se Alexidis animum flectere nequeat, et eum questibus promissisque sibi conciliare nititur.

ALEXIS.

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini, nec quid speraret habebat.
Tantùm inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Assiduè veniebat; ibi hæc incondita solus
Montibus et silvis studio jactabat inani :
<< O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas!
Nil nostri miserere! mori me deniquè coges!
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos;
Thestylis et rapido fessis messoribus æstu
Allia serpyllumque herbas contundit olentes.
At mecum raucis, tua dùm vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius tristes Amaryllidis iras
Atque superba pati fastidia? Nonne Menalcan,
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?
formose puer, nimiùm ne crede colori :
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec qui sim quæris, Alexi;
Quàm dives pecoris, nivei quàm lactis abundans.
Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ ;
Lac mihi non æstate novum, non frigore defit,

Canto quæ solitus, si quandò armenta vocabat,
Amphion Dircæus in Actæo Aracyntho.

Nec sum adeò informis nuper me in littore vidi,
Quùm placidum ventis staret mare; non ego Daphnin,
Judice te, metuam, si nunquàm fallat imago.

O tantùm libeat mecum tibi sordida rura
Atque humiles habitare casas, et figere cervos,
Hædorumque gregem viridi compellere hibisco!
Mecum unà in siivis imitabere Pana canendo.
l'an primus calamos cerâ conjungere plures
Instituit; Pan curat oves oviumque magistros.
Nec te pœniteat calamo trivisse labellum;
Hæc eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula, Damœolas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens : « Te nunc habet ista secundum. >>
Dixit Damætas; invidit stultus Amyntas.
Prætereà duo, nec tutâ mihi valle reperti,
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
Jampridem à me illos abducere Thestylis orat;
Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer : tibi lilia plenis
Ecce ferunt Nymphæ calathis; tibi candida Naïs,
Pallentes violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem jungit benè olentis anethi;
Tum, casiâ atque aliis intexens suavibus herbis,
Moltia luteola pingit vaccinia calthâ.

Ipse ego cana legam tenerâ lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat:
Addam cerea pruna; et honos erit huic quoque pomo.
Et vos, ô lauri, carpam, et te, proxima myrte;
Sic positæ quoniam suaves miscetis odores.

Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis; Nec, si muneribus certes, concedat Iolas.

Eheu! quid volui misero mihi! floribus austrum
Perditus, et liquidis immisi fontibus apros.

Quem fugis, ah demens! Habitârunt Di quoque silvas,
Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces

Ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvæ.
Torva leæna lupum sequitur; lupus ipse capellam;
Florentem cytisum sequitur lasciva capella;

Te Corydon, ô Alexi ! Trahit sua quemque voluptas.
Aspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci,
Et sol crescentes decedens duplicat umbras ;
Me tamen urit amor ; quis enim modus adsit amori?
Ah! Corydon, Corydon, quæ te dementia cepit!
Semiputata tibi frondosâ vitis in ulmo est.

Quin tu aliquid saltem potiùs, quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere junco ?
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexin. »

ECLOGA III.

ARGUMENTUM.

Damotas et Menalcas se invicem probris onerant; deindè, posito cantûs præmio, alternis dicunt, judice Palamone.

MENALCAS, DAMOETAS, PALÆMON.

MENALCAS.

Dic mihi, Damota, cujum pecus? an Melibai?

DAMOETAS.

Non; verùm Ægonis: nuper mihi tradidit Ægon.

MENALCAS.

Infelix ò semper, oves, pecus! ipse Neæram
Dum fovet, ac, ne me sibi præferat illa, veretur,
Hic alienus oves custos bis mulget in horâ;
Et succus pecori, et lac subducitur agnis.

DAMOETAS.

Parciùs ista viris tamen objicienda memento.
Novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
Et quo..., sed faciles Nymphæ risère, sacello.

« ZurückWeiter »