Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Inque novos soles audent se germina tutò
Credere ; nec metuit surgentes pampinus Austros,
Aut actum cœlo magnis Aquilonibus imbrem;
Sed trudit gemmas, et frondes explicat omnes.
Non alios primâ crescentis origine mundi
Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem
Crediderim; ver illud erat; ver magnus agebat
Orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri,
Quùm primæ lucem pecudes hausère, virûmque
Ferrea progenies duris caput extulit arvis,
Immissæque feræ silvis, et sidera cœlo.
Nec res hunc teneræ possent perferre laborem,
Si non tanta quies iret frigusque caloremque
Inter, et exciperet cœli indulgentia terras.

Quod superest,quæcumque premes virgulta per agros,
Sparge fimo pingui, et multâ memor occule terrâ;
Aut lapidem bibulum, aut squalentes infode conchas:
Inter enim labentur aquæ, tenuisque subibit

Halitus, atque animos tollent sata. Jamque reperti,
Qui saxo super, atque ingentis pondere testæ
Ürgerent: hoc effusos munimen ad imbres;
Hoc, ubi hiulca siti findit Canis æstifer arva.
Seminibus positis, superest deducere terram
Sæpiùs ad capita, et duros jactare bidentes;
Aut presso exercere solum sub vomere, et ipsa
Flectere luctantes inter vineta juvencos;
Tùm læves calamos, et rasæ hastilia virgæ,
Fraxineasque aptare sudes, furcasque bicornes;
Viribus eniti quarum, et contemnere ventos
Assuescant, summasque sequi tabulata per ulmos.
Ac, dùm prima novis adolescit frondibus ælas,
Parcendum teneris; et dùm se lætus ad auras
Palmes agit, laxis per purum immissus habenis,
Ipsa acies nondùm falcis tentanda; sed uncis
Carpendæ manibus frondes, interque legendæ.
Indè ubi jam validis amplexæ stirpibus ulmos
Exierint, tùm stringe comas, tùm brachia tonde.
Antè reformidant ferrum: tùm deniquè dura
Exerce imperia, et ramos compesce fluentes,

Texendæ sepes etiam, et pecus omne tenendum,
Præcipuè dùm frons tenera imprudensque laborum :
Cui, super indignas hiemes solemque potentem,
Silvestres uri assiduè capreæque sequaces
Illudunt; pascuntur oves avidæque juvencæ.
Frigora nec tantùm canâ concreta pruinâ,
Aut gravis incumbens scopulis arentibus æstas,
Quantùm illi nocuêre greges, durique venenum
Dentis, et admorso signata in stirpe cicatrix.

Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris
Cæditur, et veteres ineunt proscenia ludi,
Præmiaque ingentes pagos el compita circùm,
Theseide posuere, atque inter pocula læti
Mollibus in pratis unctos saliêre per utres.
Nec non Ausonii, Trojâ gens missa, coloni
Versibus incomptis ludunt risuque soluto,
Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis;
Et te, Bacche, vocant per carmina læta, tibique
Oscilla ex altâ suspendunt mollia pinu.
Hinc omnis largo pubescit vinea fetu;
Complentur vallesque cavæ, saltusque profundi,
Et quocumque deus circùm caput egit honestum.
Ergò ritè suum Baccho dicemus honorem
Carminibus patriis, lancesque et liba feremus;
Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram,
Pinguiaque in verubus torrebimus exta colurnis.
Est etiam ille labor curandis vitibus alter,

Cui nunquàm exhausti satis est: namque omne quotannis
Terque quaterque solum scindendum, glebaque versis
Æternùm frangenda bibentibus; omne levandum
Fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem,
Atque in se sua per vestigia volvitur annus.

Et jam olim seras posuit quùm vinea frondes,
Frigidus et silvis Aquilo decussit honorem ;
Jam tùm acer curas venientem extendit in annum
Rusticus, et curvo Saturni dente relictam
Persequitur vitem attondens, fingitque putando.
Primus humum fodito, primus devecta cremato
Sarmenta, et vallos primus sub tecta referto;

Postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra;
Bis segetem densis obducunt sentibus herbæ :
Durus uterque labor. Laudato ingentia rura ;
Exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci
Vimina per silvam, et ripis fluvialis arundo
Cæditur, incultique exercet cura salicti.
Jam vinctæ vites, jam falcem arbusta reponunt,
Jam canit extremos effetus vinitor antes:
Sollicitanda tamen tellus, pulvisque movendus,
Et jam maturis metuendus Jupiter uvis.

Contrà, non ulla est oleis cultura; neque illæ Procurvam exspectant falcem rastrosque tenaces, Quùm semel hæserunt arvis, aurasque tulerunt. Ipsa satis tellus, quùm dente recluditur unco, Sufficit humorem, et gravidas cum vomere fruges. Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.

Poma quoque, ut primùm truncos sensêre valentes
Et vires habuêre suas, ad sidera raptìm
Vi propriâ nituntur, opisque haud indiga nostræ
Nec minùs intereà fetu nemus omne gravescit,
Sanguineisque inculta rubent aviaria baccis;
Tondentur cytisi; tædas silva alta ministrat,
Pascunturque ignes nocturni ac lumina fondunt.
Et dubitant homines serere, atque impendere curam !
Quid majora sequar? Salices, humilesque genistæ,
Aut illæ pecori frondem, aut pastoribus umbras
Sufficiunt, sepemque satis, et pabula melli.
Et juvat undantem buxo spectare Cytorum,
Naryciæque picis lucos: juvat arva videre
Non rastris hominum, non ulli obnoxia curæ.
Ipsæ Caucaseo steriles in vertice silvæ,

Quas animosi Euri assiduè franguntque feruntque,
Dant alios aliæ fetus, dant utile lignum,

Navigiis pinos, domibus cedrosque cupressosque.
Hinc radios trivêre rotis, hinc tympana plaustris
Agricolæ, et pandas ratibus posuêre carinas.
Viminibus salices fecundæ, frondibus ulmi;
At myrtus validis hastilibus, et bona bello
Cornus; Ityræos taxi torquentur in arcus.

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

Non formam accipiunt, ferroque cavantur acuto;
Nec non et torrentem undam levis innatat alnus,
Missa Pado; nec non et apes examina condunt p
Corticibusque cavis vitiosæque ilicis alveo.h
Quid memorandum æquè Baccheia dona tulerunt?
Bacchus et ad culpam causas dedit: ille furentes
Centauros Letho domuit, Rhotumque, Pholumque,
Et magno Hylæum Lapithis cratere minantem. ins
O fortunatos nimiùm, sua si bona norint,ajo to
Agricolas! quibus ipsa, procul discordibus armis,
Fundit humo facilem victum justissima tellus. ob
Si non ingentem foribus domus alta superbiser cor
Manè salutantum totis vomit ædibus undam;
Nec varios inhiant pulchrâ testudine postes,
Illusasque auro vestes, Ephyreiaque æra;alioille
Alba neque Assyrio fucatur lana veneno,q)
Nec casiâ liquidi corrumpitur usus olivileq
At secura quies, et nescia fallere vita,adid m
Dives opum variarum; at latis otia fundis, saqo tiba
Spelunca, vivique lacus; at frigida Tempe,lequa
Mugitusque boum, mollesque sub arbore somni
Non absunt. Illic saltus ac lustra ferarum,
Et patiens operum exiguoque assueta juventus;lie
Sacra Deûm, sanctique patres; extrema per illosp
Justitia excedens terris vestigia fecit.
fest.

Me verò primum dulces ante omnia Muse,
Quarum sacra fero ingenti percussus amore,
Accipiant, cœlique vias et sidera monstrent,
Defectus solis varios, lunæque labores ; 0099
Undè tremor terris: quâ vi maria alta tumescant
Objicibus ruptis, rursùsque in se ipsa residant;
Quid tantùm Oceano properent se tingere soles bar
Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet.tv
Sin, has ne possim naturæ accedere partes, ai all
Frigidus obstiterit circum præcordia sanguis;
Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes;q1
Flumina amem silvasque inglorius. O, ubi campi,
Sperchiusque, et virginibus bacchata Lacenis

[ocr errors]
[ocr errors]

Taygeta! ô qui me gelidis in vallibus Hæmi
Sistat, et ingenti ramorum protegat umbrå !
Felix qui potuit rerum cognoscere causas,
Atque metus omnes et inexorabile fatum
Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari!
Fortunatus et ille Deos qui novit agrestes,
Panaque, Silvanumque senem, Nymphasque sorores !
Illum non populi fasces, non purpura regum
Flexit, et infidos agitans discordia fratres,
Aut conjurato descendens Dacus ab Istro;
Non res Romanæ, perituraque regna; neque ille
Aut doluit miserans inopem, aut invidit habenti.
Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura
Sponte tulêre suâ, carpsit; nec ferrea jura
Insanumque forum, aut populi tabularia vidit.
Sollicitant alii remis freta cæca; ruuntque
In ferrum: penetrant aulas et limina regum.
Hic petit excidiis urbem miserosque Penales,
Ut gemmâ bibat, et Sarrano indormiat ostro.
Condit opes alius, defossoque incubat auro.
Hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem
Per cuneos, geminatus enim, plebisque Patrumque
Corri uit: gaudent perfusi sanguine fratrum,
Exsilioque domos et dulcia limina mutant,
Atque alio patriam quærunt sub sole jacentem.
Agricola incurvo terram dimovit aratro :
Hinc anni labor; hinc patriam parvosque nepotes
Sustinet; hinc armenta boum meritosque juvencos;
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus,
Aut felu pecorum, aut Cerealis mergite culmi,
Proventuque oneret sulcos, atque horrea vincat.
Venit hiems; teritur Sicyonia bacca trapelis;
Glande sues læti redeunt; dant arbuta silvæ;
Et varios ponit fetus autumnus, et altè
Mitis in apricis coquitur vindemia saxis.
Intereà dulces pendent circum oscula nati;
Casta pudicitiam servat domus; ubera vaccæ
Lactea demittunt, pinguesque in gramine læto
Inter se adversis luctantur cornibus hædi.

« ZurückWeiter »