Jam penè totis finibus Angligenům; Antistrophe. ز Strophe 3. Nam te Roülius sui Optat peculî, numeròque justo Sunt data virûm monumenta curæ: Antistrophe. follicitatus amici, Epo Epodos. Vos tandem haud vacui mei labores, Quicquid hoc fterile fudit ingenium, Jam serò placidam sperare jubeo Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas Quas bonus Hermes Et tutela dabit folers Roüsi, Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atq; longè Turba legentum prava facesset; At ultimi nepotes, Et cordatior ætas Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro sinu. Tum livore sepulto, Si quid meremur sana posteritas sciet Roüsio favente. Ode tribus constat Strophis, totidémque Antistrophis, unâ demum Epodo claufis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique locis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius,quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortaffe dici monoftrophicum debuerat. Metra partim sunt guéow partim Tode dupefía. Phaleucia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod item in secundo loco Catullus ad libitum fecit. THE |