Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ut inimicos sanctæ ecclesiæ humiliare digneris, Te rogamus audi

nos.

Ut regibus et principibus Christianis pacem et veram concordiam donare digneris, Te rogamus audi

nos.

Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare et conservare digneris, Te rogamus audi nos.

Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, Te rogamus audi nos.

Ut fructus terræ dare et conservare digneris, Te rogamus audi nos. Ut omnibus fidelibus defunctis requiem æternam donare digneris, Te rogamus audi nos.

Ut fontem istum ad regenerandam tibi novam prolem benedicere et consecrare digneris, Te rogamus audi nos.

Ut fontem istum ad regenerandam tibi novam prolem benedicere et consecrare digneris, Te roga

mus audi nos.

Ut nos exaudivé digneris, Te roga

mus audi nos.

Agnus Dei qui tollis peccata mundi, parce nobis Domine.

Agnus Dei qui tollis, peccata mundią Exaudi nos Domine.

Agnus Dei qui tollis peccata mundi

Miserere nobis,

Christe audi nos.

Christe exaudi nos,
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.

Tum sacerdos dicat Pater noster, &c. et Credo in Deum, &c. omnia clarâ voce, quibus finitis dicit :

V. Apud te Domine est fons vitæ. R. Et in lumine tuo videbimus lumen.

V. Domine exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum. ;
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, adesto magnæ pietatis tua mysteriis, adesto sacramentis, et ad recreandos novos populos, quos tibi fons baptismatis parturit, spiritum adoptionis emitte: ut quod nostræ humilitatis gerendum est ministerio, virtutis tuæ impleatur effectu. Per Dominum nostrum Jesum Christum

Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritûs sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum.

R. Amen.

Exorcismus aquæ:

Exorcizo te creatura aquæ per Deum vivum, per Deum verum, per Deum sanctum, per Deuni qui te in principio verbo separavit ab aridâ, cujus super te Spiritus ferebatur, qui te de paradiso manaré jussit.

Hic manu aquam dividat, et deinde de eâ effundat extra marginem fontis, versus quatuor orbis partes, prosequens,

Et in quatuor fluminibus totam terram rigare præcepit; qui te in deserto amaram per lignum dulcem fecit atque potabilem; qui te de petrâ produxit, ut populum, quem ex Ægypto liberaverat, siti fatigatum recrearet. Exorcizo te et per Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, qui te in Cana Galileæ signo admirabili suâ potentiâ convertit in vinum: qui super te pedibus ambulavit, et a Joanne in Jordane in te baptizatus est: qui te unà cum sanguine de latere suo pro

duxit, et discipulis suis jussit, nt credentes baptizarent in te, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizan tes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritûs sancti; ut efficiaris aqua sancta, aqua benedicta, aqua, quæ lavat sordes, et mundat peccata. Tibi igitur præcipio omnis spiritus immunde, omne phantasma, omne mendacium, eradicare et effugare ab hâc creaturâ aquæ, ut qui in ipsâ baptizandi erunt, fiat eis fons aquæ salientis in vitam æternam, et regenerans eos Deo Patri, et Filio, et Spiritui sancto, in nomine ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Oremus.

Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, aquarum spiritualium sanctificator, te suppliciter deprecamur, ut ad hoc ministerium humili tatis nostræ respicere digneris, et super has aquas, abluendis et puri ficandis hominibus præparatas, Angelum sanctitatis emittas, quo peccatis vitæ prioris ablutis, reatuque

deterso, purum sancto Spiritui habi taculum regenerati effici meteantur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat, in unitate ejusdem Spiritûs sancti, Deus, per omnia sæcula sæcu lorum. Resp. Amen.

1

4

Tunc suffletter in aquam versus tres partes secundum hanc figuram : deinde imponit incensum in thuribulo, et fontem incensat. Postea infundens de oleo catechumenorum in aquam in modum crucis (vel si non habuerit oleum sufficiens ut infundat, stylo argenteo vel pollice oleo catechumenorum intincto, faciat signum crucis in aqua, et) clara voce dicat:

Sanctificetur, et fæcundetur fons iste oleo salutis renascentibus ex eo in vitam æternam, in nomine + Patris, et Filii, et Spiritûs sancti. Resp.

Amen.

Deinde infundat de chrismate, modo quo suprà, dicens:

Infusio Chrismatis. Domini Jesu Christi, et Spiritûs sancti Paracliti, fiat. in nomine sanctæ Trinitatis. Resp. Amen.

Postea accipit ambas ampullas dicti

[ocr errors]
« ZurückWeiter »