Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

in aquam mitti jussit, ut sanaretur sterilitas aquæ ; ut efficiaris sal exorcizatum in salutem credentium; et sis omnibus sumentibus te sanitas animæ et corporis ; et effugiat , atque discedat à loco, in quo aspersum fueris, omnis phantasia et nequitia vel versutia diabolicæ fraudis, omnisque spiritus inmundus, adjuratus, per eum , qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. W. Amen.

Deinde, depositis baculo Pastorali et mitra , junctis manibus dicit : Ý Domine , exaudi orationem meam. ☆. Et clamor meus ad te veniat. Ý. Dominus vobiscum. æ. Et cum spiritu tuo.

Oremus. IMMENSAM clementiam tuam, omnipotens æterne

Deus , humiliter imploramus , ut hanc crcaturam salis, quam in usum generis humani tribuisti, bene dicere, et sanctificare tua pietate digneris ; ut sit omnibus sumentibus salus mentis, et corporis; et quidquid ex eo tactum , vel respersum fuerit, careat omni immunditia , omnique impugnatione spiritualis nequitiæ. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorun. N. Amen.

Tum acceptis mitra et baculo Pastorali, super aquam absolutè dicit : Txorcizo te, creatura aquæ, in nomine Dei Pa*

tris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi Fi * lii ejus Domini nostri , et in virtute sancti * Spiritus, ut fias aqua exorcizata ad effugandam omnem potestatem inimici, et ipsum inimicum eradicare et explantare valeas , cum angelis suis apostalicis , per virtutem ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. ¥. Amen.

Deinde, depositis baculo Pastorali, et mitra , junctis manibus dicit : Ý Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. Ý Dominus vobiscum. B. Et cum spiritu tuo.

Oremus. TEUS , qui ad salutem humani generis maxima

quæque Sacramenta in aquarum substantia condidisti, adesto propitius invocationibus nostris , et elemento huic multimodis purificationibus præparato, virtutem tuæ bene dictionis infunde; ut creatura tua mysteriis tuis serviens, ad abigendos dæmones, morbosque pellendos , divinæ gratiæ sumat effectum; ut quidquid in domibus , vel in locis fidelium, hæc unda resperserit, careat omni immunditia, liberetur à noxa : non illic resideat spiritus pestilens, non aura corrumpens; discedant omnes insidiæ latentis inimici , et si quid est quod aut incolumitati habitantium invidet, et aut quieti, aspersione hujus aquæ effugiat ; ut salubritas per invocationem sancti tui nominis expetita , ab omnibus sit impugnationibus defensa. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. B. Amen.

Pontifex mittit sal in aquam, in modum crucis , dicendo semel :: Commistio salis, et aquæ pariter fiat. In nomine u Pa * tris, et Fi *lii , et Spiritus sancti. R. Amen.

. Dominus vobiscum. . Et cum spiritu tuo.

Oremus. T EUS invictæ virtutis auctor, el insuperabilis

imperii rex, ac semper magnificus triumphator , qui adversæ dominationis vires reprimis , qui inimici rugientis sævitiam superas , qui hostiles nequitias potenter expugnas, te, Domine, trementes , et supplices deprecamur, ac petimus, ut hanc creaturam salis, et aquæ dignanler aspicias benignus illustres, pietatis tuæ rore sanctifices : ut ubicumque fuerit aspersa, per invocationem sancti tui nominis, omnis infestatio immundi spiritus abigatur, terrorque venenosi serpentis procul pellatur, et præsentia sancti Spiritus nobis misericordiam tuam poscentibus, ubique adesse dignetur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui fecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R.Amen.

Tum Pontifex accipit mitram , et schola can

[graphic][ocr errors][ocr errors]

tat Antiphonam , et Psalmum sequentes. Interim dum ea cantantur, Pontifex cum mitra aspergit locum, ubi crux posita est, cum aqua per cum benedicta. Antiphona : 1 Toni.

r

Signum salu-tis pone, Domine Je-su Christe,

in loco

isto , et non permittas intro-i

re ange-lum percu-ti-en-tem. Ps. Quàm dile

cta tabernacula

tua , Domine virtutum ,

Euouae.

Psalmus 83.
UAM dilecta tabernacula tua Domine virtutum, *

concupiscit et deficit anima mea in atria Do

mini. Cor meum et caro mea : * exultaverunt in Deum vivum. Etenim passer invenit sibi domum : * et turtur nidum sibi , ubi ponat pullos suos. Altaria tua Domine virtutum : * Rex meus, et Deus meus. Beati qui habitant in domo tua Domine : * in sæcula sæculorum laudabunt te.

Chriector no De Deus in

Beatus vir cujus est auxilium abs te : * ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum , in loco quem posuit. Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem : * videbitur Deus deorum in Sion. Domine Deus virtutum exaudi orationem meam : * auribus percipe Deus Jacob. Protector noster aspice Deus : * et respice in faciem Christi tui. Quia melior est dies una in atriis tuis : * super millia. Elegi abjectus esse in domo Dei mei : * magis quàm habitare in tabernaculis peccatorum. Quia misericordiam et veritatem diligit Deus : * gratiam et gloriam dabit Dominus. Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia : * Domine virtutum beatus homo qui sperat in te. Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Finitis Antiphona et Psalmo prædictis, Pontifex stans versus ad locum per eum aspersum , deposita mitra, dicit :

Oremus. nomine Deus, qui licèt coelo et terra non ca

I piaris , domum tamen dignaris habere in terris, ubi nomen tuum jugiter invocetur ; locum hunc, quæsumus, beatæ Mariæ semper virginis , et beati N. Nominando Sanctum, vel Sanctam , in cujus honorem, ac nomen fundabitur Ecclesia, omniumque Sanctorum intercedentibus meritis, sereno pietatis tuæ intuitu visita, et per infusionem gratiæ tuæ ab omni inquinamento purifica , purificatumque conserva , et qui dilecti tui David devo

« ZurückWeiter »