Quoniam si voluisses sacrificium , dedissem utique : * holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus : * cor contritum et humiliatum , Deus , non despicies. Benignè fac, Domine, in bona voluntate tua Sion :* ut ædificentur muri Jerusalem. Tunc acceptabis sacrificium justiliæ, oblationes, et holocausta : * tunc imponent super altare tuum vitulos. Gloria Patri. Sicut erat , etc. Quo dicto , Pontifex spargit aquam benedictam per omnia fundamenta, si sunt aperta, si non sunt aperta, circuit aspergendo fundamenta Ecclesiæ designata, hoc modo. Incipiens aspergere, et circuire, inchoat, schola prosequente, Antiphonam : 6 Toni. 0. quàm metuendus est locus iste : ve-ré non est hìc a - liud, nisi domus De - i, Psalmus 86. TUNDẢMENTA ejus in montibus sanctis : * diligit T Dominus portas Sion , super omnia tabernacula Jacob. Gloriosa dicta sunt de te : * civitas Dei. Memor ero Rahab, et Babylonis : * scientium me. Ecce alienigenæ, et Tyrus , et populus Æthiopum :* hi fuerunt illic. Numquid Sion dicet : Homo, et homo natus est in ea : * et ipse fundavit eam Altissimus ? Dominus narrabit in scripturis populorum , et principum : * horum , qui fuerunt in ea. Sicut lætantium omnium : * habitatio est in te. Gloria Patri et Filio * et Spiritui sancto. Sicut erat , etc. Et repetitur Antiphona. Interim aspergendo procedit usque ad tertiam partem fundamentorum apertorum, seu designatorum, ubi subsistit ; et repetita Antiphona, Pontifex stans ibidem, deposita mitra , dicit : 0 remus. Et ministri : Flectamus genua. Ñ. Levate. MNIPOTENS et misericors Deus , qui SacerdotiU bus tuis tantam præ ceteris gratiam contulisti, ut quidquid in iuo nomine dignè perfectèque ab eis agitur, à te fieri credatur ; quæsumus immensam clementiam tuam, ut quidquid modò visitaturi sumus, visites ; et quidquid Benedicturi sumus, benedicas ; sitque ad nostræ humilitatis introïtum, Sanctorum tuorum meritis, fuga dæmonum, Angeli pacis ingressus. Per Christum Dominum nostrum.n. Amen. Deindè inchoat, schola prosequente, Antiphonam : 5 Toni. Pax æter- na ab Æterno huic domu-i. Pax perennis, Verbum Patris, sit pax huic do mu-i. Pacem pi-us Consola-tor huic præstet domu-i. Interim Pontifex , accepta mitra , aspergendo procedit usque ad aliam tertiam partem fundamentorum apertorum , seu designatorum , ibidem subsistens ; et finita Antiphona, stans cum mitra, dicit ; MNIPOTENTEM Deum , fratres charissimi , in cujus U domo multæ sunt mansiones, supplices deprecemur, ut locum istum nomini suo ædificandum per serenissimam pietatem suam benedicere, sancti * ficare, et conse c rare dignetur. Per Dominum nostrum Jesum Christum , qui cum Patre , et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen. Deindè inchoat, schola prosequente, Antiphonam : 8 Toni. Benè funda-ta est domus Domini supra firmam petram. Ps. Lætatus sum in his, quæ. dicta sunt mihi. Euouae. Psalmus 121. ÆTATUS sum in his , quæ dicta sunt mihi : * In. L domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri : * in atriis tuis Jerusalem. Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas : * cujus participatio ejus in idipsum. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : * testimonium Israël ad confitendum nomini Domini. Quia illic sederunt sedes in judicio : * sedes super domum David. Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem : * et abundanlia diligentibus te. Fiat pax in virtute tua : * et abundantia in turribus tuis. Propter fratres meos et proximos meos, * loquebar pacem de te. Propter domum Domini Dei nostri : * quæsivi bona tibi. Gloria Patri. Sicut erat, etc. Et repetitur Antiphona. Interim Pontifex aspergendo procedit per ultimam tertiam partem fundamentorum apertorum , seu designatorum, revertens ad locum , in quo lapidem imposuit; ubi repetita Antiphona , stans , deposita mítra, dicit : Oremus. Et ministri : Flectamus genua. R. Levate. " NEUS, qui ex omnium cohabitatione Sanctorum, U æternum majestati tuæ condis habitaculum , da ædificationi tuæ incrementa celestia ; ut quod te jubente fundatur, te largiente perficiatur. Per Christum Dominum nostrum. . Amen. Subsequenter Pontifex ibidem stans sine mitra, inchoat , schola prosequente, Hymnum : Veni cre-a-tor Spi-ritus. Quæ tu creasti pectora. Altissimi donum Dei Et spiritalis unctio. Digitus paternæ dexteræ , |