Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quoniam si voluisses sacrificium , dedissem utique : * holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus : * cor contritum et humiliatum , Deus , non despicies. Benignè fac, Domine, in bona voluntate tua Sion :* ut ædificentur muri Jerusalem. Tunc acceptabis sacrificium justiliæ, oblationes, et holocausta : * tunc imponent super altare tuum vitulos. Gloria Patri. Sicut erat , etc.

Quo dicto , Pontifex spargit aquam benedictam per omnia fundamenta, si sunt aperta, si non sunt aperta, circuit aspergendo fundamenta Ecclesiæ designata, hoc modo. Incipiens aspergere, et circuire, inchoat, schola prosequente, Antiphonam :

[graphic][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors]

6 Toni.

0. quàm metuendus est locus iste : ve-ré

non est hìc a - liud, nisi domus De - i,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Psalmus 86. TUNDẢMENTA ejus in montibus sanctis : * diligit T Dominus portas Sion , super omnia tabernacula Jacob. Gloriosa dicta sunt de te : * civitas Dei. Memor ero Rahab, et Babylonis : * scientium me. Ecce alienigenæ, et Tyrus , et populus Æthiopum :* hi fuerunt illic. Numquid Sion dicet : Homo, et homo natus est in ea : * et ipse fundavit eam Altissimus ? Dominus narrabit in scripturis populorum , et principum : * horum , qui fuerunt in ea. Sicut lætantium omnium : * habitatio est in te. Gloria Patri et Filio * et Spiritui sancto. Sicut erat , etc.

Et repetitur Antiphona. Interim aspergendo procedit usque ad tertiam partem fundamentorum

[ocr errors]

apertorum, seu designatorum, ubi subsistit ; et repetita Antiphona, Pontifex stans ibidem, deposita mitra , dicit : 0 remus.

Et ministri : Flectamus genua. Ñ. Levate.

MNIPOTENS et misericors Deus , qui SacerdotiU bus tuis tantam præ ceteris gratiam contulisti, ut quidquid in iuo nomine dignè perfectèque ab eis agitur, à te fieri credatur ; quæsumus immensam clementiam tuam, ut quidquid modò visitaturi sumus, visites ; et quidquid Benedicturi sumus, benedicas ; sitque ad nostræ humilitatis introïtum, Sanctorum tuorum meritis, fuga dæmonum, Angeli pacis ingressus. Per Christum Dominum nostrum.n. Amen.

Deindè inchoat, schola prosequente, Antiphonam : 5 Toni.

Pax æter- na ab Æterno huic domu-i. Pax

perennis, Verbum

Patris, sit pax huic do

mu-i. Pacem pi-us Consola-tor huic præstet

domu-i.

Interim Pontifex , accepta mitra , aspergendo procedit usque ad aliam tertiam partem fundamentorum apertorum , seu designatorum , ibidem subsistens ; et finita Antiphona, stans cum mitra, dicit ;

MNIPOTENTEM Deum , fratres charissimi , in cujus U domo multæ sunt mansiones, supplices deprecemur, ut locum istum nomini suo ædificandum per serenissimam pietatem suam benedicere, sancti * ficare, et conse c rare dignetur. Per Dominum nostrum Jesum Christum , qui cum Patre , et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Deindè inchoat, schola prosequente, Antiphonam : 8 Toni.

Benè

funda-ta est domus Domini supra

firmam

petram. Ps. Lætatus sum in his, quæ.

dicta sunt mihi. Euouae.

Psalmus 121. ÆTATUS sum in his , quæ dicta sunt mihi : * In. L domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri : * in atriis tuis Jerusalem. Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas : * cujus participatio ejus in idipsum. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : * testimonium Israël ad confitendum nomini Domini. Quia illic sederunt sedes in judicio : * sedes super domum David. Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem : * et abundanlia diligentibus te. Fiat pax in virtute tua : * et abundantia in turribus tuis.

Propter fratres meos et proximos meos, * loquebar pacem de te. Propter domum Domini Dei nostri : * quæsivi bona tibi. Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Et repetitur Antiphona. Interim Pontifex aspergendo procedit per ultimam tertiam partem fundamentorum apertorum , seu designatorum, revertens ad locum , in quo lapidem imposuit; ubi repetita Antiphona , stans , deposita mítra, dicit : Oremus.

Et ministri : Flectamus genua. R. Levate. " NEUS, qui ex omnium cohabitatione Sanctorum,

U æternum majestati tuæ condis habitaculum , da ædificationi tuæ incrementa celestia ; ut quod te jubente fundatur, te largiente perficiatur. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Subsequenter Pontifex ibidem stans sine mitra, inchoat , schola prosequente, Hymnum :

Veni cre-a-tor Spi-ritus.
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratia

Quæ tu creasti pectora.
Qui diceris Paraclitus,

Altissimi donum Dei
Fons vivus, ignis, charitas,

Et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere,

Digitus paternæ dexteræ ,
Tu ritè promissum Patris,
Sermone ditans guttura.

« ZurückWeiter »