Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique : * holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Benignè fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: ut ædificentur muri Jerusalem.

Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes, et holocausta : * tunc imponent super altare tuum

vitulos.

Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Quo dicto, Pontifex spargit aquam benedictam per omnia fundamenta, si sunt aperta, si non sunt aperta, circuit aspergendo fundamenta Ecclesiæ designata, hoc modo. Incipiens aspergere, et circuire, inchoat, schola prosequente, Antiphonam :

[graphic]
[blocks in formation]
[ocr errors]

UNDAMENTA ejus in montibus sanctis: diligit
Dominus portas Sion, super omnia taberna-

cula Jacob.

Gloriosa dicta sunt de te : * civitas Dei.

Memor ero Rahab, et Babylonis : * scientium

[merged small][ocr errors]

Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum:* hi fuerunt illic.

Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus ?

I)ominus narrabit in scripturis populorum, et principum : * horum, qui fuerunt in ea.

Sicut lætantium omnium : * habitatio est in te.
Gloria Patri et Filio * et Spiritui sancto.

Sicut erat, etc.

Et repetitur Antiphona. Interim aspergendo procedit usque ad tertiam partem fundamentorum

apertorum, seu designatorum, ubi subsistit; et repetita Antiphona, Pontifex stans ibidem, deposita mitra, dicit: 0 remus.

[ocr errors]

Et ministri: Flectamus genua. . Levate.

MNIPOTENS et misericors Deus, qui Sacerdotibus tuis tantam præ ceteris gratiam contulisti, ut quidquid in tuo nomine dignè perfectèque ab eis agitur, à te fieri credatur; quæsumus immensam clementiam tuam, ut quidquid modò visitaturi sumus, visites; et quidquid benedicturi sumus, benedicas; sitque ad nostræ humilitatis introitum, Sanctorum tuorum meritis, fuga dæmonum, Angeli pacis ingressus. Per Christum Dominum nostrum.. Amen.

Deindè inchoat, schola prosequente, Antiphonam : 5 Toni.

[ocr errors]

Pax æterna ab Eterno huic domu-i. Pax

perennis, Verbum Patris, sit pax huic do

mu-i. Pacem pi-us Consola-tor huic præstet

domu-i.

Interim Pontifex, accepta mitra, aspergendo procedit usque ad aliam tertiam partem fundamentorum apertorum, seu designatorum, ibidem subsistens; et finita Antiphona, stans cum mitra, dicit:

MNIPOTENTEM Deum, fratres charissimi, in cujus domo multæ sunt mansiones, supplices deprecemur, ut locum istum nomini suo ædificandum per serenissimam pietatem suam bene dicere, sanctificare, et consecrare dignetur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Deindè inchoat, schola prosequente, Antiphonam: 8 Toni.

+

Benè funda-ta est domus Domini supra

firmam petram. Ps. Lætatus sum in his, quæ

[blocks in formation]

In

ÆTATUS Sum in his, quæ dicta sunt mihi : * In domum Domini ibimus.

Stantes erant pedes nostri : * in atriis tuis Jerusalem. Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas : * cujus participatio ejus in idipsum.

*

Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël ad confitendum nomini Domini. Quia illic sederunt sedes in judicio: * sedes super domum David.

Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem: * et abundantia diligentibus te.

Fiat pax in virtute tua : in virtute tua : * et abundantia in turri

bus tuis.

Propter fratres meos et proximos meos, * loquebar pacem de te.

Propter domum Domini Dei nostri : * quæsivi bona tibi.

Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Et repetitur Antiphona. Interim Pontifex aspergendo procedit per ultimam tertiam partem fundamentorum apertorum, seu designatorum, revertens ad locum, in quo lapidem imposuit; ubi repetita Antiphona, stans, deposita mitra, dicit : Oremus.

Et ministri Flectamus genua. . Levate.

[ocr errors]

EUS, qui ex omnium cohabitatione Sanctorum, æternum majestati tuæ condis habitaculum. da ædificationi tuæ incrementa cœlestia; ut quod te jubente fundatur, te largiente perficiatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Subsequenter Pontifex ibidem stans sine mitra, inchoat, schola prosequente, Hymnum :

Veni cre-a-tor Spi-ritus.
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratia

Quæ tu creasti pectora.
Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis, charitas,
Et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere,
Digitus paternæ dexteræ,
Tu ritè promissum Patris,
Sermone ditans guttura.

« ZurückWeiter »