Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Accende lumen sensibus.

Infunde amorem cordibus ,
Infirma nostri corporis

Virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longiùs

Pacemque dones protinus ,
Ductore sic te prævio

Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Teque utriusque Spiritum

Credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria,

Et Filio, qui à mortuis
Surrexit, ac Paraclito
In sæculorum sæcula. Amen.

Et dicitur totus prout habetur suprà: quo inchoato Pontifex genuflectit usque ad finem primi versus. Tunc surgit stans, detecto capite, usque ad finem Hymni , quo finito, dicit : TESCENDAT, quæsumus Domine Deus noster ,

Spiritus tuus sanctus super hanc domum ædificandam, qui et dona nostra , et populi tui , in ea sanctificet, et ipsius corda dignanter emundet. Per Christum Dominum nostrum. R". Amen.

: Oremus. NEUS, qui in omni loco dominationis tuæ cle

mens ac benignus dedicator assistis, exaudi nos, quæsumus , et concede, ut inviolabilis hujus loci permaneat constructio ; et beneficia tui muneris, universitas fidelium, quæ tibi supplicat, percipere mereatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. W. Amen.

Hoc facto, accepta' mitra , Pontifex , si placet , sedens ibidem in faldistorio , exhortatur populum ad contribuendum pro structura Ecclesiæ novæ, et aliis opportunis. Deindè dat benedictionem solemnem, dicens :

Sit nomen Domini benedictum, etc.

Et in fine concedit indulgentias. His expletis , si velit, parat se ad celebrandum Missam , in dicto loco, de Sancto in cujus nomine Ecclesia fundatur.

O

DE ECCLESIÆ DEDICATIONE,

SEU CONSECRATIONE.

[ocr errors]

CCLESIARUM consecratio quamvis omni die
de jure fieri possit , decentiùs tamen in
Dominicis diebus, vel Sanctorum solemni-

tatibus fit. Quando autem Ecclesia fuerit dedicanda , debet. Archidiaconus prænuntiare clero, et populo , quibus est Ecclesia consecranda; ut priusquam consecretur, jejunent.Nam Pontifex consecrans, et qui petunt sibi Ecclesiam consecrari , præcedenti die jejunare debent. Sanè serò ante diem dedicationis , Pontifex parat Reliquias in altari consecrando includendas, ponens eas in decenti et mundo vasculo ; cum tribus granis thuris, ponit etiam in eo chartulam de pergameno, scriptam sub hac forma : M.DCCC.etc..... die N. mensis N. Ego N. Episcopus N. consecravi Ecclesiam, et altare hoc, in honorem sancti N. et Reliquias sanctorum Martyrum N.

et N. in eo inclusi, et singulis Christi fidelibus, hodie unum annum, et in die anniversario consecrationis hujusmodi ipsam visitantibus quadraginta dies de vera indulgentia , in forma Ecclesiæ consuela concessi.

Sigillans ipsum vasculum diligenter , et illud in honesto et mundo loco , vel sub tentorio ante fores Ecclesiæ consecrandæ parato ponens, et super ornatum feretrum decenter collocans , cum duobus candelabris , et luminaribus ardentibus. :

Celebrandæque sunt vigiliæ ante Reliquias ipsas, et canendi Nocturni , et matutinæ Laudes in honorem Sanctorum , quorum Reliquiæ sunt recondendæ , imagines verò , cruces et alia ipsa nocte remaneant in Ecclesia consecranda.

Parantur etiam in Ecclesia , quæ ad dedicationem ipsius Ecclesiæ et altaris sunt necessaria , videlicet sanctum Chrisma in vasculo, et ampulla ; Oleum sanctum Catechumenorum , etiam in vasculo , et ampulla, duæ libræ thuris, cujus medietas sit in granis ; thuribulum cum navicula, et cochleari; vas cum prunis ardentibus; vas cum cineribus, pro quantitate Ecclesiæ; vas cum sale ; vas vini ; aspersorium factum de herba hyssopi ; mantilia ex tela grossa, ad extergendum mensam altaris , quoties expedierit ; coöpertura linea cerata , ad mensuram altaris, pro quolibet altari consecrando ; quinque cruces parvæ etiam pro quolibet altari consecrando , factæ de candelis ceræ subtilibus ; aliquæ spatulæ ligneæ parvæ, ad abradendum de altari combustiones candelarum , et thuris; vas in quo ipsæ rasuræ deponantur; calx, arena, sive tegula trita ad faciendum cæmentum , pro liniendo sepulchro Reliquiarum, et junctura mensa altaris cum stipite; cæmentarius ,

o intortilocumque icis; et ms duæ

qui hoc agat; duo intortitia accensa, quæ semper præcedant Pontificem, quòcumque ierit; vasa cum aqua, ad abluendas manus Pontificis; et medulla panis , ac mantilia , pro extergendis manibus; duæ libræ bombycis, pro extergendis crucibus unctis , quæ fiunt in parietibus Ecclesiæ, et in stipite altaris : duo vasa cum aqua benedicenda, unum extra Ecclesiam , et aliud intùs in presbyterio; tobaleæ novæ mundæ , et vasa, atque ornamenta ad cultum Dei, et Ecclesiæ , et altaris, postquam consecrata fuerint, pertinentia , benedicenda. Item, depingantur in parietibus Ecclesiæ intrinsecùs per circuïtum duodecim cruces, circa decem palmos super terram, videlicet tres pro quolibet , ex quatuor parietibus. Et ad caput cujuslibet crucis figatur unus clavus, cui affigatur una candela unius unciæ. Scala , super quam ascendens Pontifex possit attingere ipsas duodecim cruces ; fontes Ecclesiæ , in quibus conservatur aqua benedicta, vacui sint, et benè mundi. Et provideatur , quòd Ecclesia possit exteriùs liberè circumiri.

Pontifex manè in suo habitu quotidiano venit ad Ecclesiam; ordinat in Ecclesia consecranda , quæ ordinanda sunt; et ejus jussu accenduntur præmissæ duodecim candelæ ; et faldistorium ornatum ponitur supra tapete in medio Ecclesiæ ; et mox Pontifex exit Ecclesiam, cunctis indè exire jussis, uno tantùm Diacono amictu , alba, cingulo, et stola albi coloris parato intùs remanente; et Ecclesiæ fores clauduntur.

Tunc Pontifex cum clero, et populo accedit ad locum , ubi pridiè Reliquiæ positæ fuerunt, et ibi incipit, et dicit voce submissa cum clericis septem Psalmos cum Antiphona. Ne reminiscaris Domine, etc. sine Litaniis , ut in fine hujus partis secundæ ,

Tom. II.

indųens interim amictum , albam , cingulum , stolam, et pluviale albi coloris , accipiens mitram simplicem in capite, et baculum Pastoralem in manu sinistra. Alter quoque Diaconus paratus similiter amictu , alba , cingulo, et stola albi coloris ; Subdiaconus etiam amictum , albam, et cingulum indutus; Acolythi, et alii ministri superpelliceis parati adsint. Septem Psalmis expletis, redit Pontifex cum ministris ante fores Ecclesiæ consecrandæ, et parato ibi alio super tapete faldistorio, Pontifex deposito baculo Pastorali et stans sine mitra inchoat , et schola prosequitur , Antiphonam :

1 Toni.

Ad-e-sto De-us u-nus omni-potens , Pater

et Fi-li-us et Spi-ri-tus sanctus. Deindè dicit , stans eodem modo :

. Oremus. CTIONES nostras, quæsumus Domine, aspirando A præveni, et adjuvando prosequere, ut cuncta nostra oratio et operatio à te semper incipiat, et per te cæpta finiatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Qua dicta, Pontifex, accepta mitra, procumbit supra faldistorium ibidem præparatum, et cantores incipiunt Litanias, ùt in fine hujus secundæ partis, et eas prosequuntur usque ibi. Ab omni malo, Libera nos Domine, exclusivė. Tunc surgens Pontifex ab accubitu , et stans cum mitra, benedicit ibidem aquam. et sal, prout suprà habetur. 282.

el sal. Hans cum mit-surgens Pon:

« ZurückWeiter »