Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Expleta aquæ benedictione, Pontifex stans sine mitra, aspergit se, et circumstantes cum illa . inchoans, schola prosequente, Antiphonam :

[graphic][ocr errors][merged small]

A-sper-ges me , Do-mine, hyssopo', et

mundabor : la-va-bis me, et

super nivem

de - alba-bor.

Qua incepta, imposita sibi mitra, stans ante fores Ecclesiæ, præcedentibus ipsum duobus Acolythis cum candelis accensis , incipit circuïre ad manum

dexteram, procedens cum clero, et populo , et aspergens cum ipsa aqua forinsecùs parietes Ecclesiæ, in superiori parte eorum , et cæmeterium, dicens semper : In nomine Pa * tris , et Fi + lii, et Spiritus

sancti. Interim , finita dicta Antiphona, schola cantat Responsorium : 2 Toni.

Fun-da- ta est domus Do - mini super ver

ticem

mon - tium , et ex-al-ta - ta est

super

omnes

col-les, et veni-ent ad

eam

omnes gen-tes. * Et di-cent : glo

ri-a ti - bi

Do - mine. Ý, Venien - tes

autem ve-nient cum exulta - ti-o - ne, por

tantes mani - pulos su - os. * Et.

Expleto circuïtu , Pontifex perveniens ante ostium , stans ibidem versus ad ostium , depositis aspersorio et mitra, dicit : Oremus.

Et ministri, seu Diaconus : Flectamus genua. Subdiaconus : §. Levate.

MNIPOTENS sempiterne Deus, qui in omni loco U dominationis tuæ totus assistis, totus operaris; adesto supplicationibus nostris, et hujus domus , cujus es fundator, esto protector; nulla hic nequitia contrariæ potestatis obsistat, sed virtute Spiritus sancti operante , fiat hic tibi semper purum servitium , et devota libertas. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Quo dicto, Pontifex , acceptis mitra, et baculo Pastorali, ad ostium Ecclesiæ appropinquans, percutit illud semel cum inferiori parte ejusdem baculi Pastoralis , super liminare, dicens intelligibili voce :

[graphic]

A trollite portas, principes, vestras, et elevamini

portæ æternales, et introïbit Rex gloriæ.

Diaconus intùs existens dicit alta voce : Quis est iste rex gloriæ ? . Pontifex respondet : Dominus fortis, et potens : Dominus potens in prælio.

Deindè Pontifex, deposito baculo Pastorali , et accepto aspersorio, iterùm circuit Ecclesiam cum clero, et populo, incipiens ad eamdem manum dexteram, aspergendo parietes juxta fundamentum ipsorum , et cæmeterium , dicens semper : In nomine Pafi tris, et Fit lii, et Spiritus sancti.

Interim schola cantat Responsorium : 8 Toni.

Benedic, Domine, domum i - stam, quam

[ocr errors]
[blocks in formation]

fu - e-rit po - pulus tu - us, et e-gerit peni

ten - ti-am, veniensque o-ra-verit

in

lo-co i - sto. * Exau - di.

Expleto circuïtu , Pontifex perveniens ante ostium , stans ibidem versus ad illud , depositis aspersorio et mitra , dicit : Oremus.

Et ministri : F lectamus genua.8. Levale. MNIPOTENS sempiterne Deus, qui per Filium

tuum, angularem scilicet lapidem , duos ex diverso venientes , ex circumcisione et præputio parietes, duosque greges ovium sub uno eodemque pastore unisti ; da famulis tuis per hæc nostræ devotionis officia, indissolubile vinculum charitatis, ut nulla divisione mentium, nullaque perversitatis varietate sequestrentur , quos sub unius regimine pastoris unus grex continet, uniusque te custode ovilis septa concludunt. Per eumdem Christum Dominum nostrum. w. Amen.

Tum acceptis mitra et baculo Pastorali , appropinquans iterùm ad ostium, percutit secundò , cum eodem baculo Pastorali , superliminare, dicens simili voce , ùt priùs :: ATTOLLITE portas, principes , vestras, et elevamini A portæ æternales , et introïbit rex gloriæ.

Diaconus intùs existens, dicit : Quis est iste rex gloriæ? Pontifex respondet. Dominus fortis, et potens : Dominus potens in

prælio.

« ZurückWeiter »