Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Deinde, deposito baculo Pastorali et accepto aspersorio , circuit tertiò Ecclesiam cum clero , et populo , incipiens ad sinistram manum , proceditque aspergens exteriùs cum eadem aqua parietes in media parte eorum, id est, circa altitudinem faciei suæ, et cæmeterium, dicens semper : In nomine Pa tris , et Fi + lii, et Spiritus

sancti. Interim schola cantat Responsorium : 2 Toni.

Tu Do-mine u-ni-verso - rum, qui nul-lam

ha-bes in - digen - tiam , volu-i - sti tem

plum tu-um fi-e-ri in no - bis. * Conserva

[blocks in formation]

0-nis, et obsecra-ti-o-nis po

- pulo

tu -0. * Conserva.

Expleto cantu , et circuïtu , cùm Pontifex pervenerit ante ostium , stans ibidem versus ad illud, depositis aspersorio et mitra, dicit : Oremus.

Et ministri : Flectamus genua. B. Levate. OMNIPOTENS , et misericors Deus , qui SacerdotiU bus tuis tantam præ ceteris gratiam contulisti , ut quidquid in tuo nomine dignè perfectèque ab eis agitur, à te fieri credatur : quæsumus immensam clementiam tuam, ut quidquid modò visitaturi sumus, visites; et quidquid benedicturi sumus , benedicas; sitque ad nostræ humilitatis introïtum, Sanctorum tuorum meritis , fuga dæmonum, Angeli pacis ingressus. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Tum acceptis mitra et baculo Pastorali, appropinquans tertiò ad ostium Ecclesiæ, percutit iterùm superliminare cum eodem baculo Pastorali, dicens:

TTOLLITE portas, principes, vestras, et elevamini A portæ æternales, et introïbit rex gloriæ.

Diaconus intùs existens, dicit : Quis est iste rex gloriæ?

Pontifex , et universus clerus respondet : Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.

Adjicientes A perite. Aperite. A perite.

Pontifex facit crucem super liminare in ostio cum inferiore parte baculi Pastoralis, dicens ::

[graphic][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][subsumed]

Ecce cru* cis signum, fugiant phantasmata cuncta.

Et aperto ostio , intrat Ecclesiam solus cum ministris clericis , et choro, et cæmentariis, qui collocare et linire debent lapidem super sepulchrum Reliquiarum, et mensam altaris, si est remota, aut separata à stipite, dimisso ab extra clero, et populo , et clauso Ecclesiæ ostio post eos. Ingressus autem Pontifex Ecclesiam, dicit intelligibili voce : Pax huic domui.

Et Diaconus, qui est intùs, respondet : In introïtu vestro.

Et omnes dicunt Amen. Tum schola, sive cantores cantant Antiphonam: 5 Toni.

Pax æter - na ab Æterno huic domu-i. Pax

perennis, Verbum Patris, sit pax huic domui.

Pacem pi-us Conso-la-tor huic præstet domu-i. Qua dicta, cantant etiam sequentem Antiphonam: 8 Toni.

[graphic]

Zache-e, festinans descende , quia ho-di-e

in domo tu-a oportet me mane-re. At ille

festinans descendit, et suscepit il-lum gaudens

in domum suam. Ho-di-e hu- ic domu-i

sa-lus à De-o facta est, alle-lu-ia'.

Hæc dum cantantur , Pontifex procedit usque ad medium Ecclesiæ, ubi faldistorium paratum est; et expletis prædictis Antiphonis, depositis baculo et mitra, flexis ibi genibus, versus ad altare majus inchoat , schola prosequente, Hymnum:

Veni Cre-a-tor Spi-ritus.

finemerim unuscclesiæ , inlibet lati size ad,

atis, ad versum em portecclesiæ as ferè un

Et dicitur totus, prout habetur suprà. 297. Finito primo versu surgit Pontifex, et 'stat usque ad finem , sine mitra.

Interim unus ex ministris spargit cinerem per pavimentum Ecclesiæ , in modum crucis , faciendo ex eo lineas duas , quamlibet latitudinis ferè unius palmi; unam ab angulo Ecclesiæ ad sinistram manum per principalem portam intrantis , ad angulum transversum illius , id est, dexterum intrantis , ad caput Ecclesiæ ; et aliam ab angulo Ecclesiæ ad dexteram manum intrantis , ad angulum transversum illius , id est, sinistrum ipsius, ad caput Ecclesiæ : vel si Ecclesia sit magna, fieri possunt loco primæ lineæ viginti quatuor Areolæ æquali spatio distantes, ex cinere; et loco secundæ, viginti tres.

Finito Hymno, Pontifex accepta mitra, accumbit super faldistorium, et schola iterum incipit et prosequitur Litanias, ùt in fine hujus secundæ partis, in quibus suo loco nominetur bis Sanctus ille , in cujus honore et nomine Ecclesia , vel altare dedicatur; et illi, quorum Reliquiæ in eo includuntur. Postquàm autem dictum fuerit Ut omnibus fidelibus , etc. Đ. Te rogamus audi nos.

Pontifex ab accubitu surgit, et baculum Pastoralem in sinistra tenens, dicit in eodem tono : Itt locum istum visitare digneris. J . Te rogamus audi nos.

Secundò dicit : Ut in eo Angelorum custodiam depulare digneris. R. Te rogamus audi nos.

Deindè dexteram in altum extendens , producit communiter super Ecclesiam , et altare consecrandum , ter successivè signum crucis, dicens primò:

« ZurückWeiter »