Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Limbit super ficiente ; quiet stans ibid

ITT Ecclesiam , et altare hoc, ad honorem tuum,

et nomen sancti N. consecranda bene dicere digneris. R'. Te rogamus audi nos.

Secundò dicit : Ut Ecclesiam, et altare hoc, ad honorem tuum, et nomen sancti N. consecranda bened icere, et sanctificare digneris. . Te rogamus audi nos.

Tertiò dicit : Ut Ecclesiam, et altare hoc, ad honorem tuum, et nomen sancti N. consecranda bene * dicere , sanctificare , et consecrare digneris. R. Te rogamus audi nos.

Quo facto , deposito baculo Pastorali, iterùm accumbit super faldistorium , schola Litanias resumente , et perficiente ; quibus finitis , ab accubitu surgit , deposita mitra , et stans ibidem versus ad altare majus , dicit intelligibili voce :

Oremus. Et ministri : Flectamus genua. R. Levate. . DREVENIAT nos , quæsumus Domine , misericorI dia tua , et intercedentibus omnibus Sanctis tuis, voces nostras clementia tuæ propitiationis anticipet. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen. Alia Oratio.

Oremus. AGNIFICARE Domine Deus noster in Sanctis tuis, I et hoc in templo tibi ædificato appare, ut qui cuncta in filiis adoptionis operaris , ipse semper in tua hereditate lauderis. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Finitis Orationibus, schola incipit, et prosequitur Antiphonam: 6 Toni.

O quàm metuendus est locus i-ste : ve-rè
Tom. II.

non est hic a - li-ud, ni-si domus De - i,

et

por-ta

coeli. Cant. Bene-dictus

Do

ENEDICT

minus De-us Isra-ël. Euou ae.

Canticum Zachariæ. Lucæ 1. Penedictus Dominus Deus Israël : * quia visitaD vit, et fecit redemptionem plebis suæ.

Repetitur tota Antiphona. Et erexit cornu salutis nobis , * in domo David pueri sui.

Repetitur Antiphona , ùt priùs. Sicut locutus est per os Sanctorum, * qui à sæculo sunt prophetarum ejus.

Repetitur iterùm Antiphona , ùt priùs. Salutem ex inimicis nostris : * et de manu omnium, qui oderunt nos.

Iterùm repetitur Antiphona. Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris :* et memorari testamenti sui sancti.

Repetitur Antiphona. Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum , * daturum se nobis.

Repetitur iterùm Antiphona. Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati : * serviamus illi.

Iterum repetitur Antiphona. In sanctitate , et justitia coram ipso : * omnibus diebus nostris.

Repetitur, ut priùs , Antiphona. Et tu puer propheta Altissimi vocaberis : * præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. · Antiphona repetitur , ùt priùs, Ad dandam scientiam salutis plebi ejus : * in remissionem peccatorum eorum.

Repetitur, ut prius , Antiphona. Per viscera misericordiæ Dei nostri : * in quibus visitavit nos oriens ex alto.

Antiphona repetitur, ùt priùs. Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : * ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Repetitur, ut priùs, Antiphona.
Gloria Patri , et Filio, * et Spiritui sancto.

Ut priùs , Antiphona repetitur. Sicut erat in principio , et nunc, et semper : * et in sæcula sæculorum. Amen.

Tandem iterùm Antiphona repetitur.

Interim , dum præmissa cantantur, Pontifex , acceptis mitra® et baculo Pastorali, incipiens ab angulo Ecclesiæ ad sinistram intrantis , prout suprà lineæ factæ sunt; cum extremitate baculi Pastoralis scribit super cineres alphabetum Græcum , ita distinctis litteris, ut totum spatium occupent, his videlicet.

Deindè simili modo incipiens ab angulo Ecclesiæ ad dexteram intrantis , scribit alphabetum Latinum, super cineres distinctis litteris, his videlicet,

O P Q R S T W X Y Z Πν

[ocr errors]
[ocr errors]

Γ Α Β Γ Δ Ε Ζ Η Θ Ι Κ Λ Μ

De Ecclesiae Dedicatione,

7 A B C D E F G H IK L M N

Ν Ξ Ο ΠΡΣΤ Υ Φ Χ Ψ Ω

[graphic][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors]

Post hæc Pontifex cum mitra accedit versus altare majus consecrandum, et distans ab illo, spatio congruenti, depositis baculo et mitra , genuflexus, competenti voce dicit :

Deus , in adjuto-rium meum intende.
Quo dicto, Pontifice surgente, Chorus respondet:

Domine, ad adjuvandum me festina.
Tum Pontifex stans sine mitra in eodem loco, dicit:

Glori-a Patri , et Fi-li-o, et Spiri-tu-i sancto.

« ZurückWeiter »