Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Chorus respondet :

Sicut erat in principi-o , et nunc, et semper ,

et in sæcula sæculorum. Amen. sine Alleluia.

Et id eisdem modo , et loco , secundo , et tertiò fit, voce semper altiùs elevata. Quibus dictis, Pontifex stans in eodem loco cum mitra benedicit aliam aquam cum sale, cinere, et vino , incipiens absolutè exorcismum salis.

[graphic][ocr errors][ocr errors]

[xorcizo te creatura salis, in nomine Domini L nostri Jesu Christi, qui Apostolis suis ait : Vos estis sal terræ, et per Apostolum dicit : Sermo vester semper in gratia sale sit conditus; ut sancti* ficeris ad consecrationem hujus Ecclesiæ, et altaris , ad expellendas omnes dæmonum tentationes ; et omnibus, qui ex te sumpserint, sis animæ, et corporis tutamentum, sanitas, protectio , et confirmatio salutis. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Deindė, deposita mitra, dicit :
Ý. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Domine Deus , Pater omnipotens , qui hanc graU tiam coelitùs sali tribuere dignatus es , ut ex illo possint universa condiri , quæ hominibus ad escam procreasti, bene dic hanc creaturam salis, ad effugandum inimicum ; et ei salubrem medicinam immitte, ut proficiat sumentibus ad animæ et corporis sanitatem. Per Christum Dominum nostrum. . Amen..

Tum assumpta mitra , dicit absolutè exorcismum aquæ.

xorcizo te creatura aquæ , in nomine Dei PaL * tris, et Fi lii, et Spiritus sancti, ut repellas diabolum à termino justorum , ne sit in umbraculis hujus Ecclesiæ, et altaris. Et tu, Domine Jesu Christe, infunde Spiritum sanctum in hanc Ecclesiam tuam, et altare; ut proficiat ad sanitatem corporum , animarumque adorantium te, et magnificetur nomem tuum in gentibus; et increduli corde convertantur ad te, et non habeant alium Deum , præter te Dominum solum, qui venturus es judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. . Amen.

Deindè deposita mitra, dicit :
Ý. Domine, exaudi orationem meam.
n. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R'. Et cum spiritu tuo.

Oremus. DOMINE Deus, Pater omnipotens, statutor U omnium elementorum, qui per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum elementum hoc aquæ in salutem humani generis esse voluisti , te supplices deprecamur, ut exauditis orationibus nostris, eam tuæ pietatis aspectu sanctifices; atque ita omnium spirituum immundorum ab ea recedat incursio, ut ubicumque fuerit in nomine tuo aspersa , gratia tuæ benedictionis adveniat, et mala omnia, te propitiante, procul recedant. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui tecum vivit et regnat Deus , per omnia sæcula sæculorum. Ř. Amen. Tum stans sine mitra , dicit super cineres.

Benedictio cinerum.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R'. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
n. Et cum spiritu tuo.

Oremus. MNIPOTENS sempiterne Deus, parce pænitentiU bus, propitiare supplicantibus , et mittere digneris sanctum Angelum tuum de cælis, qui bene * dicat, et sancti * ficet hos cineres, ut sint remedium salubre omnibus nomen sanctum tuum humiliter implorantibus, ac semetipsos pro con

scientia delictorum suorum accusantibus , ante conspeclum divinæ clementiæ tuæ facinora sua deplorantibus , vel serenissimam pietatem tuam suppliciter obnixèque flagitantibus ; et præsta, per invocationem sanctissimi nominis tui, ut quicumque cos super se asperserint, pro redemptione peccatorum suorum, corporis sanitatem et animæ tutelam percipiant. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Tum Pontifex accipit sal, et miscet cineri in modum crucis , dicens : COMMistio salis, et cineris pariter fiat. In nomine C Pa * tris, et Fi * lii, et Spiritus sancti. . Amen.

Deindè accipiens pugillum de mistura salis , et cinerum in modum crucis, ter emittit in aquam, qualibet vice dicens : COMMISTIO salis, cineris, ct aquæ pariter fiat.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus * sancti. . Amen. Deindè stans sine mitra, dicit super vinum.

Benedictio vini.
x. Domine , exaudi orationem meam.
R'. Et clamor meus ad te veniat.
Ý Dominus vobiscum.
n'. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
OMINE Jesu Christe, qui in Cana Galilææ ex

aqua vinum fecisti , quique es vitis vera, multiplica super nos misericordiam tuam; et benedicere, ac sancti * ficare digneris hanc creaturam vini , ut ubicumque fusum fuerit, vel aspersum , divinæ id benedictionis tuæ opulentia repleatur ,

et sanctificetur. Qui cum Patre, et Spiritu sancto vivis et regnas, per omnia sæcula sæculorum. n'. Amen.

Deindė mittit, in modum crucis, vinum in aquam ipsam , dicens : Commistio vini, salis, cineris et aquæ pariter

fiat. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. n'. Amen. ř. Domine , exaudi orationem meam. m. Et clamor meus ad te veniat. v. Dominus vobiscum. R'. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
MNIPOTENS sempiterne Deus , creator et conser-

vator humani generis , et dator gratiæ spiritualis, ac largitor æternæ salutis , emilte Spiritum sanctum tuum super hoc vinum cum aqua, sale, et cinere mistum ; ut armatum cælestis defensione virtutis, ad consecrationem hujus Ecclesiæ et altaris tui proficiat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tum Pontifex, assumpta mitra, dicit absolutė super aquam prædictam.

ANCTIFICARE per verbum Dei unda cælestis ;

sanctifi* care aqua calcata Christi vestigiis ; quæ montibus pressa non clauderis ; quæ scopulis illisa non frangeris ; quæ terris diffusa non deficis. Tu sustines aridam , tu portas montium pondera, nec demergeris; tu coelorum vertice contineris; tu circumfusa per totum , lavas omnia, nec lavaris. Tu fugientibus populis Hebræorum in

« ZurückWeiter »