Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

molem durata constricta es : tu rursum salsis resoluta vorticibus Nili accolas perdis , et hostilem globum freto sæviente persequcris : una, eademque es salus fidelibus, et ultio criminosis. Te per Moysen percussa rupes evomuit, neque abdita cautibus latere potuisti, cùm majestatis imperio jussa prodires : tu gestata nubibus imbre jucundo arva fæcundas. Per te , aridis æstu corporibus , dulcis ad gratiam , salutaris ad vitam potus infunditur : tu intimis scaturiens venis , aut spiritum inclusa vitalem , aut succum fertilem præstas, ne siccatis exinanita visceribus solemnes neget terra proventus : per te initium , per te finis exultat; vel potiùs ex Deo est , tuum ut terminum nesciamus; aut tuorum , omnipotens Deus , cujus virtutum non nescii, dum aquarum merita promimus, operum insignia prædicamus. Tu benedictionis auctor, tu salutis origo : te suppliciter deprecamur ac quæsumus, ut imbrem gratiæ tuæ super hanc domum cum abundantia tuæ bene d ictionis infundas ; bona omnia largiaris ; prospera tribuas; adversa repellas; malorum facinorum dæmonem destruas; Angelum lucis amicum, bonorum provisorem defensoremque constituas. Domum in tuo nomine cæptam, te adjutore perfectam , bene dictio tua in longum mansuram confirmet. Tuum hæc fundamenta præsidium, culmina tegumentum, ostia introïlum , penetralia mereantur accessum. Sit per illustrationem vultus tui utilitas hominum , stabilitas parietum.

Tum Pontifex accedit ad ostium Ecclesiæ, et cum extremitate baculi Pastoralis facit crucem in parte superiori, et aliam in parte inferiori intrinsecus.

[graphic][ocr errors]

Quo facto , deposito baculo , stans ibidem prosequitur , dicens :

Sit positis crux invicta liminibus; utrique postes gratiæ tuæ inscriptione signentur ; ac per multitudinem propitiationis tuæ visitatoribus domus sit pax cum abundantia, sobrietas cum modestia , redundantia cum misericordia. Inquietudo omnis et calamitas longè recedant. Inopia, pestis, morbus, languor, incursusque malorum spirituum tua semper visitatione discedant; ut tua fusa in hoc loco visitationis gratia extensos ejus terminos et atria circumacta percurrat; sitque per cunctos ejus angulos ac recessus hujus gurgitiş purificatio per lavacrum; ut semper hic lætitia quietis, gratia hospitalitatis, abundantia frugis, reverentia religionis, copiaque sit salutis. Et , ubi invocatur sanctum nomen tuum, bonorum omnium succedat copia; malorum tentamenta procul effugiant; et mereamur habere nobiscum Angelum pacis, castitatis , charitatis , ac veritatis, qui semper ab omnibus malis nos custodiat, protegat, et defendat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Deindè redit ad dictum locum , ubi aquam benedixit, et stans ibidem versus ad altare majus, mitram in capite tenens, dicit:

Eum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, I in cujus domo mansiones multæ sunt, supplices deprecemur, ut habitaculum istud bene- x dicere, et custodire dignetur, per aspersionem hujus aquæ cum vino , sale, et cinere mistæ. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium suum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Post hæc Pontifex procedit ad altare cum mitra; et ibidem inchoat, schola prosequente, Antiphonam sequentem :

CONSECRATIO ALTARIS. Advertendum , quod si plura altaria in eadem Ecclesia tunc fuerint consecranda, Pontifex eosdem actus, et cæremonias facit, sub eisdem verbis, in singulis altaribus successive, sicut facit in primo altari. 4 Toni.

Intro-ï- bo ad altare De-i : ad Deum qui læ

ti-ficat juventutem meam. Ps. Judi-ca me Tom. II.

Deus, et discerne causam meam de gente

non sancta. Euouae.

Psalmus 42. TUDICA me, Deus, et discerne causam meam de J gente non sancta : * ab homine iniquo, et doloso erue me.

Repetitur tota Antiphona prædicta , si necesse fuerit. Quia tu es , Deus , fortitudo mea : * quare me repulisti , et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?

Iterum repetitur Antiphona. Emille lucem tuam , et veritatem tuam : * ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum , et in tabernacula tua.

Antiphona tota repetitur. Et introïbo ad altare Dei : * ad Deum qui lætificat juventutem meam.

Iterum Antiphona repetitur. Confitebor tibi in cithara Deus Deus meus : * quare tristis es anima mea, et quare conturbas me?

Repetitur, ùt priùs, Antiphona. Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi : * salutare vultus mei, et Deus meus.

Et non dicitur Gloria Patri, sed Antiphona prædicta repetitur.

Incepta prima Antiphona; Pontifex, retenta mitra, stans ante altare intingit pollicem dexteræ manus in aqua prædicta. ultimò per eum benedicta, et cum eo, et aqua hujusmodi facit crucem in medio tabulæ altaris , dicens :

[graphic]

SANCTI * FICETUR hoc altare, in honorem Dei D omnipotentis, et gloriosa virginis Mariæ, atque omnium Sanctorum, et ad nomen ac memoriam sancti N. In nomine Pa t ris, et Fi *lii, et Spiritus sancti. Pax tibi.

Deindè facit ex eadem aqua cum eodem pollice quatuor cruces in quatuor cornibus altaris, repetens in qualibet cruce verba præmissa.

Sancti * ficetur hoc altare , etc. Facit autem primam crucem in dextera parte posteriori altaris, id est, ubi legitur Euangelium, secundam in sinistra parte anteriori transversa primæ , tertiam in dextera anteriori, quartam in sinistra posteriori tertiæ transversa in hunc modum.

« ZurückWeiter »