Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quo facto , et finitis Antiphona , et Psalmo prædictis, Pontifex stans ibidem, deposita mitra, dicit : Oremus.

Et ministri : Flectamus genua. R. Levate. INGULARE illud propitiatorium in altari crucis

pro nobis redimendis oblatum , in cujus præfiguratione Patriarcha Jacob lapidem erexit in titulum , quo fieret sacrificium , et portæ cæli desuper aperiretur oraculum; supplices tibi, Domine, preces fundimus, ut lapidis hujus expolitam materiam , supernis sacrificiis imbuendam, ipse tuæ ditari sanctificationis ubertate præcipias, qui quondam lapideis legem scripsisti in tabulis. Per Christum Dominum nostrum. #. Amen.

[graphic][subsumed][ocr errors]

Oratione expleta, Pontifex circuit septies tabulam altaris, aspergens eam, et stipitem de aqua prædicta ultimò per eum benedicta , cum aspersorio de herba hyssopi facto , hoc modo. Stans enim ante medium altaris inchoat Antiphonam, et schola prosequitur: 7 Toni.

Asperges me, Domine, hyssopo, et mun

da-bor : la-va-bis me , et

super nivem

de - alba-bor.

Psalmus 50. AVISERER E mei Deus : * secundùm magnam W misericordiam tuam. Et secundùm multitudinem miserationum tuarum:* dele iniquitatem meam. Amplius lava me ab iniquitate mea : * et à peccato meo munda me.

Interim Pontifex , accepta mitra, circuit altare, illudque aspergit, et redit ad locum ante medium altaris, undè discesserat.

Finitis dictis Versibus , Pontifex ibidem stans cum mitra inchoat secundò, ùt priùs, Antiphonam: Asperges me, et schola prosequitur, Domine hyssopo , et mundabor : lavabis me, et super nivem dealbabor. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco : * et peccatum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi, et malum .coram te feci : * ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cùm judicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum : * et in peccatis concepit me mater mea.

Interim Pontifex circuit secundo, aspergitque et redit, ùt priùs; et finitis Versibus, stans ùt suprà Pontifex cum mitra inchoat tertiò Antiphonam : Asperges me, et schola prosequitur, Domine hyssopo, et mundabor : lavabis me, et super nivem dealbabor. Ecce enim veritatem dilexisti : * incerta, et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. Asperges me hyssopo , et mundabor : * lavabis me , et super nivem dealbabor. Auditui meo dabis gaudium , et lætitiam : * et exultabunt ossa humiliata.

Interim Pontifex circuit tertio , aspergitque et redit, ùt priùs; et finitis Versibus prædictis, stans cum mitra ut suprà, inchoat quartò Antiphonam : Asperges me, et schola prosequitur , Domine hyssopo, et mundabor : lavabis me , et super nivem dealbabor. Averte faciem tuam à peccalis meis : * et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me, Deus : * et spiritum reclum innova in visceribus meis. Ne projicias me à facie tua : * et Spiritum sanctum tuum ne auferas à me.

Et interim Pontifex circuit quartò, aspergitque et redit, ùt priùs; et finitis Versibus prædictis, stans cum mitra in capite , inchoat quintò , stans ut suprà, Antiphonam : Asperges me, et schola prosequitur., Domine

tiabit lauluisses sac delectaber lalus :

hyssopo , et mundabor : lavabis me, et super nivem dealbabor. Redde mihi lætitiam salutaris tui : * et spiritu principali confirma me. Docebo iniquos vias tuas : * et impii ad te convertentur. Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meæ : * et exultabit lingua mea justitiam tuam.

Interim Pontifex circuit quintò, aspergitque et redit, ùt priùs; et finitis Versibus prædictis, stans cum mitra ut suprà, inchoat sextò Antiphonam : Asperges me, et schola prosequitur, Domine hyssopo , et mundabor : lavabis me, et super nivem dealbabor. Domine , labia mea aperies : * et os meum annuntiabit laudem tuam. Quoniam si voluisses sacrificium , dedissem utique : * holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus : * cor contritum, et humiliatum Deus non despicies.

Interim Pontifex circuit sextò, aspergitque et redit, ut priùs; et finitis dictis Versibus, stans cum mitra ùt suprà, inchoat septimò Antiphonam : Asperges me, et schola prosequitur, Domine hyssopo, et mundabor : lavabis me, et super nivem dealbabor. Benignè fac, Domine, in bona voluntate tua Sion:* ut ædificentur muri Jerusalem. Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes , et holocausta : * tunc imponent super altare tuum vitulos.

Et non dicitur Gloria Patri. Interim Pontifex circuit septimò, aspergitque, et redit, ut suprà.

Subsequenter circuit ter Ecclesiam interiùs , tantùm aspergendo parietes ejus cum prædicta

abor.

aqua benedicta , hoc modo. Finitis dictis Versibus, et septimò circuïtu per Pontificem , ùt suprà, facto, schola cantat Antiphonam :

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »