Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Psalmus. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : * In domum Domini ibimus. Et dicitur totus prout suprà in Benedictione primarii lapidis, 296. sed in fine non dicitur Gloria Patri.

Interim incepta Antiphona prædicta , Pontifex cum mitra, incipiens retrò altare majus, procedit ad dexteram partem, circuïens intrinsecùs Ecclesiam, et parietes illius; aspergit eam à parte inferiori, juxta terram, rediens usque ad locum retrò altare , undè discessit : quo facto, ac finitis Antiphona, et Psalmo prædictis , schola cantat Antiph. : 7 Toni.

Exurgat De - us , et dissi-pentur i-nimi-ci

[blocks in formation]

De-o Domino. Euouae.

Psalmus 67. In Ecclesiis benedicite Deo Domino, * de fonI tibus Israël. Ibi Benjamin adolescentulus , * in mentis excessu. Principes Juda duces eorum : * principes Zabulon, principes Nephthali. Manda Deus virtuti tuæ : * confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis. A templo sancto tuo in Jerusalem, * tibi offerent reges munera.

Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum : * ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes, quæ bella volunt, venient legati ex Ægypto : * Æthiopia præveniet manus ejus Deo. Regna terræ cantate Deo : * psallite Domino. Psallite Deo, qui ascendit super cælum cæli, * ad orientem. Ecce dabit voci suæ vocem virtutis, date gloriam Deo super Israël; * magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus. Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtutem , et fortitudinem plebi suæ :* benedictus Deus.

Et non dicitur Gloria Patri..

Interim Pontifex secundò, per eamdem viam circuïens, aspergit parietes Ecclesiæ in medio, id est, circa altitudinem faciei suæ, rediens usque ad locum undè discessit : quo facto , ac finitis Antiphona, et Psalmo prædictis, schola cantat Antiphonam : 8 Toni.

Qui ha-bitat in adjuto-ri-o

Al-tissimi , in

protecti-o-ne De-i cæ - li commora - bitur.

Ps. Di-cet Dominus : Susceptor meus es tu ,

et refugium meum. Euouae.

peccatorum viconsiderabis of quabit.

Psalmus 90. n Icet Domino : Susceptor meus es tu, et refu

gium meum : * Deus meus, sperabo in eum. Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et à verbo aspero. Scapulis suis obumbrabit tibi : * et sub pennis ejus sperabis. Scuto circumdabit te veritas ejus : * non timebis à timore nocturno. A sagitta volante in die, à negotio perambulante in tenebris : * ab incursu et dæmonio meridiano. Cadent à latere tuo mille , et decem millia à dextris tuis : * ad te autem non appropinquabit. Verumtamen oculis tuis considerabis : * et retributionem peccatorum videbis.. Quoniam tu es , Domine , spes mea : * altissimum posuisti refugium tuum. Non accedet ad te malum : * et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quoniam Angelis suis mandavit de te, * ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te : * ne fortè offendas ad lapidem pedem tuum. Super aspidem, et basiliscum ambulabis : * et conculcabis leonem, et draconem. Quoniam in me speravit, liberabo eum : * protegam eum , quoniam cognovit nomen meum. Clamabit ad me, et ego exaudiam eum : * cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum, et glorificabo eum. Longitudine dierum replebo eum : * et ostendam illi salutare meum.

Et non dicitur Gloria Patri.
Interim Pontifex tertio circuit Ecclesiam , in-

cipiens à sinistra parte; et aspergit parietes illius, altiùs quàm secundò , rediens ad locum, unde discessit. Quo facto, adhuc mitram in capite tenens aspergit cum prædicta aqua pavimentum Ecclesiæ per medium, incipiens ante altare, usque ad portam principalem , deindè per transversum, de uno pariete ad alium. Interim schola cantat tres sequentes Antiphonas cum suis Versiculis:

[graphic][merged small]

Domus, me-a , domus O-rati-o-nis vo-ca

bitur. v. Narrabo nomen tuum

fra-tribus

me-is, in me-di-o Ecclesi-æ laudabo te. sine Gloria.

Alia Antiphona. 5 Toni.

Dominc dile-xi decorem domus tu-æ. v. Et

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Non est hic a - liud nisi domus Dei, et

porta coeli.

Dictis Antiphonis prædictis , et aspersione, ut præmittitur , facta , Pontifex stans cum mitra in medio Ecclesiæ versus ad altare majus inchoat, et schola prosequitur , Antiphonam : '7 Toni.

Vidit Jacob scalam, summitas c-jus cælos

tangebat , et descendentes Angelos, et di- xit. Tom. II.

6

« ZurückWeiter »